|
Apparuit dominus Jesus beato Germano dans ei viaticum ne metuas inquit ad patriam caelestem non ad peregrinandum te modo transfero |
A |
Germani |
D |
|
Deseritur mundi militia caelestis assumitur saeculi pompa calcatur humilitas conversationis eligitur uxor in sorore mutatur |
A |
Germani |
S |
|
Erat enim fide igneus torrens caelestis eloquii et praeceptionis divinae operarius indefessus |
A |
Germani |
S |
|
Et cum causam profectionis inquirerem dixit ne metuas ad patriam non ad peregrinandum dirigo ubi habebis quietem et requiem sempiternam |
A |
Germani |
S |
|
Exsultant Galliae reditu sacerdotum gaudet ecclesia daemones contremescunt |
A |
Germani |
S |
|
Factum est autem ut post dies aliquot sequeretur incommodum quo ingravescente civitas tota turbatur accelerabat transitum qui vocabat ad gloriam et fessum ad laboribus dominus invitat ad praemia |
A |
Germani |
S |
|
Germanum episcopum omnium vox postulat bellum indicitur potestati cujus subjectio facilis fuit |
A |
Germani |
S |
|
Germanus vir apostolicus spiritu sancto plenus a Christo domino obitus sui diem praenoscens fratribus ait commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum peregrinaturus accipere |
A |
Germani |
S |
|
Ille vero studiosius commonebat extremum diem dicens bene novi quam patriam famulis suis deus repromisit |
A |
Germani |
S |
|
Longum enim tempus somnum capere inter tormenta non poterat |
A |
Germani |
S |
|
Noctibus numquam vestitum raro cingulum raro calceamenta detraxit |
A |
Germani |
S |
|
Parabatur eloquentia praedicationibus ne quid deesset apostolico pontifici mox futuro |
A |
Germani |
S |
|
Praeclaris ortus parentibus Germanus praesul inclytus ab ipsis pene cunabulis liberalibus traditur studiis |
A |
Germani |
S |
|
Quadam namque die matutinali sollemnitate perfecta tristissimam protulit mentionem inquiens commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum peregrinaturus accipere |
A |
Germani |
S |
|
Suscepit sacerdotium invitus coactus simul et adductus se repente mutatur ex omnibus |
A |
Germani |
S |
|
Visitavit nos deus patrum vestrorum alleluia ferte vobiscum hinc ossa mea alleluia et collocate me in sepulcro patrum meorum alleluia alleluia |
A |
Germani |
C |
|
Erudiebatur profecto divinitatis occulto judicio ne quid deesset apostolico pontifici mox futuro |
R |
Germani |
S |
|
Parabatur eloquentia praedicationibus juris doctrina justitiae |
V |
Germani |
S |
|
Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium praesulis turba innumerabilis alii animas curari cupientes hi corpora |
R |
Germani |
S |
|
Qui virtutes faciebat infirmis et cum debilitatis suae nihil remedii paterentur adhiberi |
V |
Germani |
S |
|
Omnes benedictionem flagitant ... |
V |
Germani |
|
|
Germanum episcopum vox una postulat omnium suscepit sacerdotium invitus sed repente mutatur ex omnibus militia mundi deseritur saeculi pompa calcatur paupertas ambitur |
R |
Germani |
S |
|
Uxor in sorore mutatur ex conjuge substantia dispensatur in pauperes |
V |
Germani |
S |
|
Germanus plenus spiritu sancto turbas ejiciens prostratus adjungitur mortuo rigat lacrimis solum vocat planctibus Christum uterque consurgit ille de oratione et puer de morte |
R |
Germani |
D S |
|
Germanus manu allevat dormientem luctus vertuntur in gaudium |
V |
Germani |
D |
|
Movetur exanimis et paulatim membris emortuis vitalia redduntur officia |
V |
Germani |
S |
|
Gloriosus domini Germanus cum a domino Christo per soporem viaticum peregrinaturus acciperet ab eo audivit ne metuas ad patriam non ad peregrinationem te dirigo ubi habebis quietem et requiem sempiternam |
R |
Germani |
D S |
|
In cujus transitu tristantur populi laetantur archangeli qui terrena despiciens vocabatur ad gloriam domino sibi dicente |
V |
Germani |
D |
|
Ora pro nobis beate Germane ut digni efficiamur promissionibus Christi |
V |
Germani |
S |
|
Hic Germanus confessor domini gloriosus insignis fuit parentibus saeculo progenitus et ab ipsis infantiae rudimentis studiis liberalibus eruditus |
R |
Germani |
S |
|
In doctrina quoque fidelis litteris caelestibus est imbutus |
V |
Germani |
S |
|
Erat enim fide igneus torrens ... |
V |
Germani |
|
|
Hic vir beatissimus quod est difficillimum inter frequentias populorum solitudinis vitam et eremum in saeculi conversatione servavit |
R |
Germani |
S |
|
Qui duplicem viam Christo ad profectum religionis instituens in conspectu Altisiodorensis oppidi interposito Hicuana flumine monasterium collocavit |
V |
Germani |
S |
|
Omnibus enim sive ulla ... |
V |
Germani |
|
|
O quam praeclara dei nostri virtus et pietas qui beatum Germanum in via veritatis fideliter gradientem duplici remuneratione donavit ut praeteriti si qui fuerant decoquerentur errores et celeriter defaecata sanctitas praestaretur |
R |
Germani |
D S |
|
Quique peccatis praeteritis forsitan tenebatur obnoxius incipere fenerator esse virtutum |
V |
Germani |
S |
|
Christus purgavit peccatum illius et exaltavit in aeternum cornu ipsius |
V |
Germani |
D |
|
Bene novi quam patriam mihi dominus meus repromisit dicens ne me tuas quia ad patriam caelestem te transferam |
A |
Germani |
|
|
Germanus manu allevat dormientem paulatimquae vigore concepto perfectam recepit sospitatem |
A |
Germani |
|
|
Miscebatur sermo proprius cum (...) |
A |
Germani |
|
|
O athletum invictissimum germanum episcopum qui gloriosam triumphi sui coronam percepturus vidit sii a domino dare viaticum et audire meruit ne metuas quia ad patriam caelestem te transferam quo laureatus exultat |
A |
Germani |
|
|
Praesul insignis Germanus vir apostolicus prolargissimis thesauris dominum christum sacrato ferebat in pectore |
A |
Germani |
|
|
Replebantur populi stupore miraculorum et in pectoribus omnum fides catholica firmabatur |
A |
Germani |
|
|
Tempus omne coris psallentium (...) |
A |
Germani |
|
|
Triumphant sacratissimi praesules fusis sine sanguine hostibus et praedam caelestis palme Christi miles amplectitur |
A |
Germani |
|
|
Excipiunt galliae patronum proprium tanta caritate civitati redditus ubi sepultus corpore quotidianis miraculis vivit et gloria |
R |
Germani |
|
|
Ob honorem dignitatis immensitas populorum alii psalmis intonant alii melodia concrepant usque ad locum |
V |
Germani |
|
|
Praesul insignis Germanus (...) |
R |
Germani |
|
|
Collegam commonet hortatur (...) |
V |
Germani |
|