Dominici | Cantus Index for Office and Mass

Dominici

Dominici

Dominic, founder of the Order of Friars Preachers

Feast date: 
Aug.4
Day: 
4
Month: 
8
Notes: 
Holweck, p. 286; feastcode was previously 14080820;
Feast code: 
14080430

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 105 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001049

Christum regem adoremus dominum qui beatum nobis formam vitae praebuit dominicum I Dominici

001422

Anno autem et sex mensibus illic conversatus quaerens exempla religiosum eremum exivit et ad monasterium sancti venit Emiliani A Dominici

001621

Beatus Dominicus natione hispanus patre nobili et religioso exstitit procreatus A Dominici

001778

Cellae cujusdam funditus desolatae sibi injungitur providentiaque in brevi divitiarum et monasticae religionis effloruit copia A Dominici

001845

Cognita autem virtutum omnium quae in eo confluxerant gratia totius monasterii post abbatem sibi imponitur cura A Dominici

002028

Cum rediret e sepulcro beatissimi dominici quidam adolescens a nativitate mutus usum loquendi quem natura perdiderat virtute ipsius recepit A Dominici

002113

De multis pauca quae per beatum dominicum dominicus gessit attingamus miracula A Dominici

002799

Expletis itaque annis puerilibus dedit curam in pascendis gregibus agminis monastici pastor quandoque futurus A Dominici

002881

Filius oboedientiae voluntati fratrum et abbatis nullo est ausus resistere A Dominici

003059

Hic florem pueritiae domo residens et mundum quodammodo fugiens sine labe peregit A Dominici

003357

Inspirante vero Jesu domino viam arduam et angustam arripuit et ab ejusdem loci abbate sacrae religionis habitum suscepit A Dominici

003596

Laudetur Christus in cujus virtute mirabili octo claudos erexit beatus Dominicus A Dominici

003675

Magnificet omnis caro caeli regem dominum et illius sibi servum in suo sancto natalitio intercessorem flagitet dominicum A Dominici

004084

O venerabilis abba dominice laudes nostras suscipe et quem nostra peccata nobis reddunt iratum tua merita reddant placatum ut tuo pio interventu tecum perfruamur aeternitatis gloria A Dominici

004098

Oboedientiam viri sancti in cunctis ejus operibus divina comitata est gratia A Dominici

004323

Post adultus litterarum studiis addicitur scientia vero et morum honestate praeditus sacerdotum Christi numero adjungitur A Dominici

004540

Quindecim caeci orationibus beati viri quod diu minus habuerant lumen dei gratia receperunt A Dominici

004674

Sacerdos igitur effectus jam mundo perfecte renuntians deoque soli vacare cupiens eremi secreta petivit A Dominici

004708

Sancte confessor domini dominice pie monachorum pater attolle nos ad te clamantes ad amorem caelestis desiderii ut praeventi donis caelestis gratiae bravium consequamur sempiternae gloriae A Dominici

004867

Septem surdi et muti sexus utriusque meritis ejusdem viri diu optatae redditi sunt sanitati A Dominici

005136

Tentatur a fratribus in quibusdam ejus oboedientia tale quid sibi imponendo in quo quaedam videri posset iniuria A Dominici

005422

Viginti energumeni ope vel intercessione ejus dei misericordia a malo sunt pervasore liberati A Dominici

006008

Abbas vero ordinatus prius secundum deum vivens eidem coepit adhaerere familiarius pro quo in visione angelorum visitatione et colloquio est confortatus R Dominici

006008a

Tres coronas sibi dantium et quare darent per singula exponentium V Dominici

006303

Comperto autem a fratribus quod sic ejus actibus divina aspiraret gratia concordi assensu totius monasterii post abbatem licet invitus suscepit gubernacula R Dominici

006303a

Praevalente quidem summae oboedientiae prerogativa V Dominici

006309

Confessor Christi dominicus intra Naggarensem provinciam vico Canniensi progenie fuit ortus nobili R Dominici

006309a

Patrem habens religiosum matrem vero saeculo deditam V Dominici

006758

Garciae igitur regis persecutione monasterium suum deserens et ad exsiliense declinans eidem monasterio abbas instituitur R Dominici

006758a

Fredelandi regis voluntate et fratrum et populi judicio acclamante V Dominici

006834

Hic in adolescentia moribus honestis decenter ornatus deo jam quodammodo vivens coepit pascere greges animales R Dominici

006834a

Mox nutu divino gregem recturus spiritalem V Dominici

006842

His et aliis virtutibus innumeris beatus Dominicus insignis die tertio ante suum obitum a Christo rege et regina virginum Maria visitari meruit et confortari R Dominici

006842a

Et sic in pace vitam consummavit quod idem prius in spiritu fratribus praenuntiavit V Dominici

006934

In sacerdotio suo vir beatus deo militare cupiens liberius spreta pompa saeculari vitam elegit solitariam R Dominici

006934a

Quo vitae dulcedinem contemplativae plenius perciperet V Dominici

007173

Monasterii sui fratribus tempore acerbae famis annonae inopia laborantibus atque adversus eum graviter murmurantibus sola subvenit oratione vir beatus R Dominici

007173a

Aut nos hinc citius dimitte aut nobis necessaria tribue dicentibus V Dominici

007327

Ora pro nobis beate pater Dominice R Dominici

007327a

Ut digni efficiamur gratia Christi V Dominici

007436

Procedente vero tempore sanctorum virtus sibi cupiens in exempla proponere solitudinem exivit et monachus factus caenobiticam vitam duxit R Dominici

007436a

Non mutando propositum sed vitae suae subministrari quaerens solatium V Dominici

007482

Qui prius instruendus sibi alios ad imitandum proposuerat postmodum se exspectandum atque imitabilem honestis etiam fratribus praebuit R Dominici

007482a

Divina cunctos actus ejus praeveniente gratia V Dominici

007493

Quidam caecus Joannes nomine intolerabili etiam orbium dolore gravatus peracta pro eo a viro dei sacrosancta oblatione desideratae saluti est restitutus R Dominici

007493a

Dum communicasset vir beatus et gustate et videte pro complendo cantaretur V Dominici

007799

Tum vero dei famulus sacrarum litterarum studiis informatus dei gratia ad sacerdotii dignitatem meruit promoveri R Dominici

007799a

Hujus mundi sapientiam secum reputans stultitiam V Dominici

008304

Fili ex patre genite cum H Dominici

008304a

Tuorum pia carmina caelesti HV Dominici

008304b

Cujus nos salva meritis iras HV Dominici

008304c

Sit tibi alma trinitas vere HV Dominici

008308

Gaudeat caelum retinendo H Dominici

008308a

Celsa te virtus rutilans HV Dominici

008308b

Quidquid est verum pietas HV Dominici

008308c

Sit deo patri decus atque HV Dominici

100058

Assunt Dominici laeta sollemnia laude multiplici plaudat ecclesia I Dominici

200124

Adest dies laetitiae quo beatus Dominicus aulam caelestis curiae civis instrat magnificus A Dominici

200185

Agonisans pro Christi nomine mundum replet divino semine paupertatis degens sub tegmine A Dominici

200743

Carnis vigor mentis martyrium mundum replens vocis praeconium pauper Christi post cursus stadium vitae tibi mercantur praemium A Dominici

201327

Documentis artium eruditus satis transiit ad studium summae veritatis A Dominici

201850

Florem pudicitiae servans illibatum attigit eximiae vitae caelibatum A Dominici

201882

Fulget in choro virginum doctor veritatis sertum honoris geminum gerens cum beatis A Dominici

201900

Gaude felix parens Hispania novae prolis dans mundo gaudia sed tu magis plaude bononia tanti patris dotata gloria lauda tota mater ecclesia novae laudis agens sollemnia A Dominici

202926

Liber carnis vinculo caelum introivit ubi pleno poculo gustat quod sitivit A Dominici

202929

Lingua manus studio scalam hanc erexit quam virgo cum filio mater sursum vexit A Dominici

203100

Migrans pater filiis vitae firmamentum paupertatis humilis condit testamentum A Dominici

203463

O lilium castitatis columna (...) A Dominici

203465

O lumen ecclesiae doctor veritatis rosa patientiae ebur castitatis aquam sapientiae propinasti gratis praedicator gratiae nos junge beatis A Dominici

203795

Pauper in peculio dives vita pura paupertatis pretio caeli tenet jura A Dominici

203828

Pernox cum Christo proprium non possidebat lectulum post lacrimarum fluvium vix humi dans corpusculum A Dominici

203922

Praeco novus et caelicus missus in fine saeculi pauper fulsit Dominicus forma praevisus catuli A Dominici

204560

Scala caelo prominens fratri revelatur per quam pater transiens sursum ferebatur A Dominici

204697

Sitiebat servus Christi martyrium sicut sitit cervus ad aquae fluvium A Dominici

204778

Sub Augustini regula mente profecit sedula tandem virum canonicum auget in apostolicum A Dominici

204949

Transit pauper ad regni solium dux ad sceptrum victor ad praemium mors in vitam labor in otium praesens cedit luctus in gaudium A Dominici

206916

Glebam sacri corporis odor propalavit quam neglecti temporis cursus occultavit A Dominici

206917

Senescenti Jacob egregium Rachel parit et offert filium fratrum decus et matris gaudium sanctum Dominicum A Dominici

206918

O decus Hispaniae doctor veritatis rosa patientiae ebur castitatis aquam sapientiae propinasti gratis praedicator gratiae nos fugae beatis A Dominici

600143

Ascendenti de valle lubrici mundi chori plaudunt angelici Jesu bone prece Dominici tibi praesta nos gratos effici R Dominici

600143a

Per quem multos a morte suscitas poenas nobis relaxa debitas V Dominici

600525

Datum mundo pro mundi gloria mira Christi praesignat gratia cujus ortum praecurrunt nuntia veri praesagia R Dominici

600525a

Stella micans in fronte parvuli novum jubar praemonstrat saeculi V Dominici

600875

Felix vitis de cujus surculo tantum germen redundat saeculo caeli vinum propinans populo vitali poculo R Dominici

600875a

Ex ubertate palmitum mundi jam cinxit ambitum V Dominici

600983

Granum excussum palea nexu solutum luteo de paupertatis area caeli locatur horreo cum mercede virginea doctorum fulgens cuneo R Dominici

600983a

Flos in florum virens areola bina gaudet sortis aureola V Dominici

601465

Mundum vocans ad agni nuptias hora cenae paterfamilias servum mittit promittens varias vitae delicias R Dominici

601465a

Ad hoc convivium tam per magnificum elegit nuntium sanctum Dominicum V Dominici

601655

O spem miram quam dedisti mortis hora te flentibus dum post mortem promisisti te profuturum fratribus imple pater quod dixisti nos tuis juvans precibus R Dominici

601655a

Qui tot signis claruisti in aegrorum corporibus nobis opem ferens Christi aegris medere moribus V Dominici

601737

Panis oblatus caelitus fratrum supplet inopiam vitaeque natus redditus matris pellit tristitiam R Dominici

601737a

Signo crucis oboedit pluvia lingua verba transformat varia V Dominici

601765

Paupertatis ascendens culmina clamat mundi detestans crimina frangit hostes et fugat agmina nulla sanctum frangunt discrimina R Dominici

601765a

Nocte caeli perlustrans limina die terris dat verbi semina V Dominici

602430

Verbum vitae dum palam promitur surgunt hostes liber conscribitur favent omnes sic error vincitur fides extollitur R Dominici

602430a

Ter in flammmas libellus traditus ter exivit illaesus penitus V Dominici

609055

In odoris mira fraglantia populorum currit frequentia ubi passim Christi clementia sana reddit membra languentia R Dominici

609055a

Sidus quondam oppressum nebula veri solis pandunt miracula V Dominici

830445

Hymnum novae laetitiae dulci productum cantico noster depromat hodie chorus sancto Dominico H Dominici

Pages