Afrae | Cantus Index for Office and Mass

Afrae

Afrae

Afra, Martyr

Feast date: 
Aug.5
Feast code: 
14080500

Chants related to the feast

Displaying 1 - 74 of 74 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001183

Vigili corde dominum adorantes venite qui a sordibus purgatam sanctis martyribus beatam sociavit Afram I Afrae HR

001304

Afra priscam Rahab Jerichontem secuta veri Jesu legatos ad supplicium a persecutoribus requisita sub lini fasciculis supernae civitatis futura civis occultavit A Afrae R

001305

Afra prudens ut Rahab Jerichontis legatos Jesu veri abscondit sub fascibus lini stola perenni cupiens indui A Afrae H

001517

Audiens vero beatum virum christianorum esse antistitem pedibus ejus prosternitur se turpem se peccatricem tali se indignam hospite profitetur A Afrae R

001524

Auditis praesul sanctus turpissimis ab Hilaria daemonum culturis gemens et lacrimas fundens pias cum diacono suo pro tanto errore domino preces effudit A Afrae R

001766

Capitolium meum Christus est cui corde credo et ore confiteor etsi non digna sacrificare cupio illi ipsa immolari A Afrae H

001897

Constans animo persistens et libera tyrannum voce confundens crudeli postremo sententia viva ignibus est sancta martyr addicta A Afrae R

001945

Credidit Afra lucratur Hilaria baptizatur omnis familia templum Christi fit domus ipsa A Afrae H

001967

Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur A Afrae R

001971

Cum ad martyris sepulcrum Christo vota reddentes beatae convenissent mulieres jussu tyranni ad cultum idolorum a tortoribus frustra sunt coactae sed fortes in fide mox ignibus suppositis concrematae ad martyrii triumphum et ipsae pariter pervenere A Afrae R

002026

Cum psalmis deo et hymnis sancti viri vota persolverent Afra stupens et tremebunda insoliti quid sibi hospites velint est admirata A Afrae R

002035

Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam A Afrae R

002059

Cumque dulcem sanae doctrinae saporem praegustasset Afra puellas suas allocuta promptas eas ad viam vitae pedisequas invenit A Afrae R

002065

Cumque martyr duceretur ut ignibus combureretur expansis manibus et oculis caelo intentis suppliciter orabat dicens domine qui ut ipse dixisti non justos sed peccatores vocare venisti propter ingenitam tibi clementiam suscipe meam modo paenitentiam ut per ignem hunc temporalem evadere merear poenam aeternalem A Afrae H

002068

Cumque noctis excubias divina laude continuat tremor Afram occupat admirantem quid velit quod eam talis hospes adiit A Afrae H

002075

Cumque tempus opportunum fuisset nactus Narcissus instanter evellit spinas et fecundis semen inserit arvis A Afrae H

002115

De nocte surrexit ignorantiae dedit praedam verbi domesticis et cibaria fidei ancillis suis A Afrae H

002851

Fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens dominum ipsa laudabitur A Afrae H

002858

Fecit sibi amicos de mammona iniquitatis ideoque recepta est in aeternis tabernaculis A Afrae H

002954

Gloriosa et beatissima Christi martyr Afra quae per florem paradisi pretiosum praesulem Narcissum divinitus medicata mortiferos idolatriae et priscae turpitudinis morbos evasisti teque ipsam vivum et illibatum domino holocaustum per ignem passionis obtulisti nos quaesumus quamvis sordidos quamvis peccatores tui nunc memoriam venerantes sereno vultu respice et cum beatis martyrii tui consortibus pro nostris reatibus intercede A Afrae R

002976

Gratias tibi ago pie pastor Jesu Christe qui me hostiam tibi esse decrevisti qui teipsum pro salute mundi patri sacrificium obtulisti justus pro injustis innocens pro damnatis et peccati expers pro peccatoribus universis A Afrae H

002978

Gratias tibi domine Jesu referimus immensas quia in beata martyre Afra ubi abundavit iniquitas superabundavit et gratia tua A Afrae R

002985

Gustata veritatis dulcedine Afra sollicita pro genetrice per noctem verbisatorem transmigrat ad Hilariam A Afrae H

003144

Hospes iste sanctus promittit nobis quia si credamus Christo salvemur et si baptizemur a culpa mundemur A Afrae H

003168

Ignium flammis circumdata dominum hymnizans benedixit et inter gratiarum actiones martyrio candidatum caelo spiritum reddidit A Afrae R

003189

Imbuta verae fidei rudimentis Afra quaeque a sancto hospite salutaria percepit matri suae Hilariae fideliter indicavit A Afrae R

003275

In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra A Afrae R

003277

In quamdam itaque Lici fluminis insulam ducta ardenter flammis crepitantibus pyram laeta conspicatur et ut a pristinis per hanc sordibus expurgari mereretur suppliciter salvatoris mundi pietatem precatur A Afrae R

003343

Ingressus lupanar praesul ignorans pacem imprecans domui meruit exaudiri A Afrae H

003397

Invicta Christi testis Afra variis a judice Gaio modis attentata ab agnitae veritatis confessione nulla potui deterreri ratione A Afrae R

003831

Multae filiae congregaverunt divitias Afra martyr Christum metuens supergressa est possidentes A Afrae H

004043

O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare A Afrae R

004177

Orante beato praesule Narcisso venit lumen clarum de caelo quod excussit tam noctis tenebras quam de corde Afrae perfidiae nebulas A Afrae H

004423

Quae beatum virum noctu ad se transmissum gratulabunda suscipiens pedes ejus amplectitur vitaeque prioris miseros errores confitetur A Afrae R

004437

Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatus ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur A Afrae R

004459

Qui Chananaeam suscepit et publicanum Mariam consolatus est Magdalenam Petrum quoque respexit flentem ipse per clementiam visitavit et Afram A Afrae H

004495

Qui se pro peccantibus dixit advenisse errabundae condoluit Afrae quam pro flore voluit Narcisso medicare A Afrae H

004638

Respondent tres puellae Eunomia Digna et Eutropia si te secutae sumus ad carnis ludibria quare non sequamur ad vitae remedia A Afrae H

004680

Saevientem praefectum Afra confudit dicens hoc corpus quod peccavit quibus vis poenis attrecta animam vero idolorum cultu non inquinabo A Afrae H

004724

Sancti corporis reliquias beatae ejus puellae a flumine reductas flebiles cum amicis exsequias celebrantes sepelierunt et super eas aediculum vilibus ex lignis construxerunt A Afrae R

004760

Sancto pontifice in divinis laudibus pernoctante lux caelitus emissa et tenebras noctis excussit et cor Afrae splendore fidei illuminavit A Afrae R

004992

Spiritu confirmata judici respondit Afra videntur nimis gravia mihi quae ignorans deum gessi sed agnita veritate numquam retrorsum A Afrae H

005088

Suscepit laetabunda Narcissum Hilaria pedes complexa errores confessa A Afrae H

006223

Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere R Afrae R

006223a

Domino pro ipsis supplicans et verbum vitae eis annuntians V Afrae R

006365

Cum fontem vitae sitientes et fide alacres perspexisset sanctus pontifex domino gratias referens Christi baptismo gaudentes abluit omnes R Afrae R

006365a

Vasa prius irae in vasa emundans misericordiae V Afrae R

006727

Fervente interim immani persecutionis saevitia beata Afra comprehenditur et Gaii judicis tribunalibus praesentatur R Afrae R

006727a

Gaudens et tripudians coronamque martyrii adipisci desiderans V Afrae R

006871

Hostis antiquus caelesti virtute et rationum veritate confutatus victus tandem aufugit et deditas jam Christo feminas ejulans reliquit R Afrae R

006871a

Coactus a sancto pontifice mortiferum in faucibus alpium draconem perimere V Afrae R

007135

Martyr sancta dei quae flagrans igne fidei flammas sprevisti tortorum victima Christi qui foedant mores precibus restingue calores R Afrae R

007135a

Crescat ut in nobis divini fervor amoris V Afrae R

007181

Mox omnibus in fide Christi confortatis avunculum Afrae Dionysium episcopum eis praefecit et domum Hilariae ecclesiam dedicavit R Afrae R

007181a

Ut ubi spurca pridem commercia Christi deinceps frequentarentur mysteria V Afrae R

007189

Multis hinc inde sermonum conflictationibus habitis multis blandiens minis et terroribus incassum consumptis beata martyr interrita permanens omnia pro Christo perpetim tormentorum genera desiderabat R Afrae R

007189a

Christum libere confitens Christum ardenter sitiens dissolvi et esse cum Christo cupiens V Afrae R

007409

Postquam novella conversa Afra beatus Narcissus Augustae fundavit ecclesiam novam domino lucraturus familiam Hispaniarum urbem adiit Gerundam R Afrae R

007409a

Ubi cum Felice diacono suo feliciter martyrium consummavit V Afrae R

007442

Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit R Afrae R

007442a

Familiam totam cognatos affines et amicos V Afrae R

007604

Sancto praesule precibus obnixius insistente daemon nigerrimus et horrore plenus apparuit ac se injuriam suis e sedibus pelli proclamabat R Afrae R

007604a

Mundi cordis amatorem nil in tam sordidis habere vasis protestatur V Afrae R

205366

Seujentem praefectum Afra (...) A Afrae

600521

Daemon abiit victus periit (...) R Afrae

600521a

Quae vitiis fuerant plenae (...) V Afrae

830129

Gaude civitas Augusta redde (...) H Afrae

830129a

Narcissus primo plantavit (...) HV Afrae

830129b

Sub Narcisso pontifice et (...) HV Afrae

830129c

Daemon clamat et insanit Afra (...) HV Afrae

830129d

Mox in fide confortatis (...) HV Afrae

830129e

O Narcisse cum felice vos pro (...) HV Afrae

830129f

Afra simul et consortes stent (...) HV Afrae

830129g

Praesta pater et patrone (...) HV Afrae