Firmi, Rustici | Cantus Index for Office and Mass

Firmi, Rustici

Firmi, Rustici

Firmus and Rusticus, Martyrs

Feast date: 
Aug.9
Feast code: 
14080920

Chants related to the feast

Displaying 1 - 31 of 31 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001190

A perversis satellitibus nuntiatum est imperatori quod beatus Firmus christianus esset effectus A Firmi, Rustici

001430

Anolinus impiissimus Christi cogebat martyres minis atque verberibus litare mutis ad surdis idolis A Firmi, Rustici

001514

Audiens beatissimus Proculus episcopus advenisse sanctos martyres Firmum et Rusticum a saevissimo judice audiendos noctem duxit in somnum ubi extra muros Veronenses latitabat deum fortiter deprecans ut in martyrii palma cum militibus Christi conjungi mereamur A Firmi, Rustici

001626

Beatus Firmus dixit confirma hoc deus quod operatus es in nobis A Firmi, Rustici

001753

Caesos illos post triduum quaestor Veronam mittit tyrannicus retrudendos in caecis carceris custodiam A Firmi, Rustici

001966

Cujus jussa gloriosi potentes spernentes domini testes jubentur affici diversis cruciatibus A Firmi, Rustici

002443

Dum comprehensus ducitur Firmus martyr fortissimus associatur illi Rusticus parens ejus christicola A Firmi, Rustici

002578

Ego paratus sum in his vinculis alligari et omnia pati propter eum qui pro nobis passus est A Firmi, Rustici

002882

Firmus vir christianissimus nobili genere ortus orationibus ac jejuniis vacans substantiam suam pauperibus erogabat alleluia alleluia alleluia A Firmi, Rustici

002972

Gratias tibi agimus domine Jesus Christe qui misisti angelum tuum et eripuisti nos de his poenis ac plagis et unguento misericordiae tuae unxisti nos A Firmi, Rustici

003281

In rogum validissimum projiciuntur martyres cantantes Benedictus dominus quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae A Firmi, Rustici

003719

Martyres sancti una voce dixerunt fac quod facturus es quia scias nos non adorare simulacra manufacta surda et muta sine visu absque sensu et absque gressu A Firmi, Rustici

003958

Nos plures deos non habemus sed unus verus deus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt huic nos christiani servimus A Firmi, Rustici

004272

Pergunt ambo alacriter psallentes deduc nos domine in via tua ut mereamur ingredi in veritate tua A Firmi, Rustici

004750

Sanctis martyribus beatus Proculus dixit confortamini in domino et suscipite me vobiscum in hunc agonem A Firmi, Rustici

005047

Substantiam suam distribuebat pauperibus eosque suscipiebat hospitio qui persecutionem patiebantur A Firmi, Rustici

006286

Circa medium noctis auditus est terraemotus et voces psallentium in cellula et dicentium fac nobiscum domine signum in bonum ut videant qui nos oderunt et confundantur R Firmi, Rustici

006286a

Adjuva nos deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui domine libera nos V Firmi, Rustici

006414

Desiderium vobis fieri consors dixit beatus Proculus sanctis martyribus ut sit nobis una voluntas et unum certamen pro domino nostro Jesu Christo ut mereamur in gloriam ejus intrare et benedicere nomen ipsius R Firmi, Rustici

006462

Distribuebat beatus Firmus substantiam suam pauperibus et suscipiebat hospitio eos qui pro nomine Christi persecutionem patiebantur R Firmi, Rustici

006462a

Nobili genere natus beatus Firmus orationibus ac jejuniis vacans die noctuque Christum deprecabatur V Firmi, Rustici

006795

Habemus salvatorem dominum nostrum Jesum Christum in caelis ipsum timemus ipsum adoramus et nosmetipsos illi sacrificium laudis offerimus R Firmi, Rustici

006795a

Est unus verus deus qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt huic nos christiani servimus V Firmi, Rustici

006874

Ibant sancti psallentes ambo et dicentes deduc nos domine in via tua ut ambulemus in veritate tua R Firmi, Rustici

006874a

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum V Firmi, Rustici

006985

Invenerunt eum legentem evangelium ubi dicit dominus si quis reliquerit domum aut agros aut uxores aut filios vel parentes propter nomen meum R Firmi, Rustici

006985a

Centuplum accipiet dicit dominus et vitam aeternam possidebit V Firmi, Rustici

007239

Nos praemia a vobis promissa non accipimus sed a domino nostro Jesu Christo accipimus fortitudinem et gloriam R Firmi, Rustici

007239a

Salus et vita nostra Christus est cujus spiritu alimur et gubernamur V Firmi, Rustici

007308

Obviam venit ei quidam vir nomine Rusticus qui erat ex parentela ejus et ipse christianissimus R Firmi, Rustici

007308a

Cum vidisset vincula in manibus et in collo ejus coepit flere dicens libenti animo tecum moriar V Firmi, Rustici