Clarae | Cantus Index for Office and Mass

Clarae

Clarae

Clare of Assisi, Foundress of the Poor Clares

Feast date: 
Aug.12
Day: 
12
Month: 
8
Notes: 
Holweck, p. 214;
Feast code: 
14081200

Chants related to the feast

Displaying 1 - 46 of 46 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100248

Regi qui carnem induit sit laus cordis et oris cujus in Clara claruit perfecti vis amoris I Clarae

200184

Agnes ad agni nuptias ad aeternas delicias post Claram evocatur ubi per Sion filias post transitas miserias aeterne jubliatur A Clarae

200909

Cor verbis sapientiae medullitus apponit cum praedicator gratiae verba vitae proponit A Clarae

201085

Cuncta pro Christi nomine contemnens crine tonso coram altari domine nubet aeterno sponso A Clarae

201401

Duce caelesti numine matre favente virgine Clara re clara nomine spreto paterno limine spreto nativo sanguine est in sanctorum lumine ac beatorum agmine gloria tibi domine A Clarae

201703

Excelsi servus virginem Franciscus incitavit amare deum hominem quem amor humanavit A Clarae

201863

Format Clara discipulas caelesti disciplina cujus est ad juvenculas convictus pro doctrina A Clarae

202091

Haec in paternis laribus puella sacris moribus agebat caelibatum quam praedocebat unctio sine magistro medio cor Christo dare gratum A Clarae

202102

Haec una de prudentibus praefulsit virgo prudens in annis puerilibus Christo placere studens A Clarae

202111

Hanc et papa Gregorius fovit et Innocentius patrum more piorum quam Alexander inclytus adscripsit motus caelitus catalogo sanctorum A Clarae

202253

Honorat Christi dextera per sanitatum munera virginis mausoleum sanat morbos et vulnera ut benedicant opera quae fecit deus deum A Clarae

202260

Hortatur haec ut pauperes pauperis matris natae nequaquam sint degeneres a matris paupertate A Clarae

202721

Jam sanctae Clarae claritas splendore mundi cardines mirifice complevit cujus perfecta sanctitas in devotas propagines velocius excrevit A Clarae

202863

Laudans laudare studeat in laudem semper prodeat plebs ista salvatoris quam tanta ditat sanctitas non cesset ipsa civitas a laude conditoris A Clarae

203195

Mundi totius gloriam ut Christum lucrifaceret vile quid arbitata finibilem laetitiam ne infinitam perderet semper est aspernata A Clarae

203334

Novum sidus emicuit candor lucis apparuit lux claritatis adfuit caeli splendor enituit nam lux quae lucem influit Claram clarere voluit A Clarae

203617

Oblata per Gregorium refutat possidere nihilque transitorium cum Christo vult habere A Clarae

203763

Parat magistra vasculum ut oleum quaeratur mox vero per miraculum vas plenum caelo datur A Clarae

203896

Post vitae Clarae terminum Clara cum turba virginum ad caelos evolavit suum complexa dominum regnat in regno luminum quo dominus regnavit A Clarae

204345

Sacra spirat infantia magni regis connubia virtute promereri moxque Francisci studia sectatur et in gratia conatur exerceri A Clarae

204369

Salve sponsa dei virgo sacra planta minorum tu vas munditiae tu praevia forma sororum Clara tuis precibus duc nos ad regna polorum A Clarae

204664

Sicut sorore praevia Christi passi vestigia sectatur gaudens cruce sic dum haec signis rutilat Agnes post ipsam vigilat deus ad te de luce A Clarae

204942

Trahit de testa nucleum de litera saporem de petra sugens oleum de spina legens florem A Clarae

600005

A civibus obsidio removetur ob lacrimas et preces sanctae Clarae cum cinere cilicio jubet sorores optimas ad deum exclamare R Clarae

600005a

Orationum proelio meretur gentes pessimas de claustro deturbare V Clarae

600091

Amica crucis plangere crucifixum novitias docet quem ipsa plaugit crux ei digno pondere majores dat delicias quo major dolor angit R Clarae

600091a

Haec Christi sui munere morbos atque molestias fugat dum cruce tangit V Clarae

600328

Carnis templo soluto spiritus caelos scandit et patet aditus benedictus sit talis exitus multo magis talis introitus R Clarae

600328a

Vivo pani morte juncta vita vivit vita functa V Clarae

600530

De pane pascit unico turbam sororum pauperum claret signo mirifico virtus signorum veterum R Clarae

600530a

Pro tenui viatico mensa laetatur superum regno beatur caelico pro vilitate cinerum V Clarae

600907

Francisci prima plantula mire fructificavit in orbe cum discipula Clara quam informavit castitatis per saecula cultum multiplicavit R Clarae

600907a

Virgo sub sacra regula multarum jam praeambula se deo consecravit V Clarae

601003

Haec paupertatis titulo pollens intitulata post Christum sine saeculo currit exonerata relicto foris saeculo mens intus est ditata R Clarae

601003a

In paupertatis nidulo nostri praesepis parvulo pauperi conformata V Clarae

601168

In via poenitentiae glebas terit membrorum semen serit justitiae lumen diffundit morum lucratur sic cottidie thesauros meritorum R Clarae

601168a

Cujus ferventes hodie gressus devotae filiae sequuntur exemplorum V Clarae

602522

Vivens in mundo labili sponso conjuncta nobili sursum deliciatur clausoque carne fragili tamquam in vase fictili thesauro gloriatur R Clarae

602522a

Sic in rota versatili fulta virtute stabili cum Christo delectatur V Clarae

830348

Concinat plebs fidelium (...) H Clarae

830348.1

Concinat plebs fidelium virginale praeconium matris Christi vestigium et novitatis gaudium | Pauperum primogenita dono caelesti praedita obtinet supra merita praemia vitae reddita | Novum sidus emicuit cando lucis apparuit nam lux quae lucem influit claram clarere voluit | Claris orta natalibus nec dum relictis omnibus vacat plenis affectibus pietatis operibus | Sub paupertatis regula patris Francisci ferula clara Christi discipula luce respersit saecula | Mundus et caro vincitur matris Christi connectitur Christo prorsus innititur pauperem pauper sequitur | Spretis nativo genere carnis et mundi foedere clauditur velut carcere dives superno munere | Clauditur velut tumulo nequeam subducta saeculo patet in hoc ergastulo solum dei spectaculo | Tegmina carnis vilia urgens famis inedia arcta quoque jejunia praestant orandi spatia | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen H Clarae

830350

Generat virgo filias mentis (...) H Clarae

830350.1

Generat virgo filias mentis maternae conscias Christi sponsas et socias corruptionis inscias | Clarum nomen effunditur sanctum nomen extenditur facto doctrina proditur virtus divina panditur | Construuntur caenobia vasti per orbis spatia crescit sororum copia claret matris notitia | Deficit virtus corporis morbo prolixi temporis sumit augmentum roboris virtus sacrati pectoris | Tandem languore premitur laeta nimis egreditur dies extrema clauditur spiritus caelo redditur | Te prosequentes laudibus piis faveto precibus adesto postulantibus tuis virgo supplicibus | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen H Clarae

830357

O Clarae luce clarior lucis (...) H Clarae

a02008

O clara luce clarior lucis aeternae filia dies ista solemnior tua colit solemnia | Vitae labentis gaudia spernendo Christum sequeris pascentem inter lilia tuque cum Christo pasceris | Custos sacrarum virginum omni virtute praevia ducis ad sponsum dominum puellarum collegia | Francisco duce fortiter evincis trina praelia dum carnem vincis jugiter mundum atque daemonia | Jam nunc in regno luminum patri conregnans filia da te sequentium agminum recta fore vestigia | Sit patri nato flamini decus honor et gloria nosque commendent numini sanctae Clarae suffragia | Amen H Clarae

a02102

O decus virgineum o jubar vitae flammeum tu sacrae munditiae doctrix et doctrina ignea fervoribus quos candidatis mentibus de fornace gratiae virtus dat divina in te signis radiat per que salvator nuntiat quanta sis in gloria secum constituta Clara sponso supplices tuos ut salvet supplices nam incumbunt agmina hostium tuarum A Clarae