Disibodi | Cantus Index for Office and Mass

Disibodi

Disibodi

Disibod, Bishop and Patron of Disibodenberg

Feast date: 
Sep.8
Day: 
8
Month: 
9
Feast code: 
14090840
Notes: 
Holweck, p.282;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a00564a

Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat V Disibodi

a00568

O beata infantia electi Disibodi quae a deo ita inspirata est quod postea sanctissima opera in mirabilibus dei ut suavissimum odorem balsami exsudasti A Disibodi

a00566

O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es R Disibodi

a00563

O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surges in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti A Disibodi

g02499

O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis Sq Disibodi

a00564

O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei R Disibodi

a00566a

Spiritus sanctus etiam te ut habitaculum suum intuebatur V Disibodi