Aichardi | CANTUS Index for Office and Mass

Aichardi

Aichardi

Aichardus (Achard, Aichadrus, Aycadrius), Abbot

Feast date: 
Sep.15
Feast code: 
14091520

Chants related to the feast

Displaying 1 - 42 of 42 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

007361

Pater insignis confessor Benedicte meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti doctor in orbe R Aichardi

007361a

Incessanter pro nobis supplicia deum ut feliciter mereamur perfrui gloria paradisi V Aichardi

100268

Surge Sion veneranda tuo da cantica sponso Aichardum placido et resona jubilo I Aichardi

200276

Angelicis jungens dictis sua dicta sodali alloquio Christi fidei devotior haesit A Aichardi

200277

Angelico ductu petit Ansoaldum Philibertus pictavis qui clarus erat hoc tempore praesul A Aichardi

200463

Ave praeceptis domini parens Benedicti pro quibus ecce manet semper tibi laus super astra A Aichardi

200709

Caelitus adventum praenoscens tunc pater horum huncque suis monstrans recipit hinc quod cupit audit A Aichardi

200821

Collaudant dominum hi tres duo necne priores gemeticae justum turmae ducunt Aichardum A Aichardi

200897

Continuo nullum cernens hanc perfecit idem cernetur deus inque Sion dominusque deorum A Aichardi

201000

Cum dicti fratres veniunt sibi jussa revolvunt corda ligant patrum pariter sua sicque revisunt A Aichardi

201247

Dilectum Christi famulum proceres Aichardum praeficiunt plebi sanctae cujus prece caeli lumine ut ornemur humili cum corde precamur A Aichardi

201735

Exstitit Aichardus magno de germine natus cui pater Anscharius fuit Hermena dignaque mater A Aichardi

202120

Heredi sacro patres dant Aichardo quo locat ecclesiam secum plebemque fidelem A Aichardi

202213

Hoc quadam complente die vox intonat ecce virtutem virtute petent sancti specialem A Aichardi

202285

Hujus namque loci legeris divinitus auctor ac ideo debes istis fore laetus ut hospes A Aichardi

202518

Inclytus Aichardus meritis et nomine clarus dum viget in caelis precibus nos adjuvet almis ut post hanc vitam mereamur habere quietem A Aichardi

203573

O rex perpetuae lucis pax atque perennis obtineat nobis Aichardus dona salutis quem hodie summae transfers ad culmina vitae A Aichardi

203945

Praeveniens hos e caelis sacer angelus altis infixum precibus Aichardum jure profatur A Aichardi

203968

Pro sancti meritis Aichardi fama beati expetit abbatis placidas aures Philiberti A Aichardi

204100

Qui cito discipulos mittens praecepit eundem jure salutari plene sibi menteque jungi A Aichardi

204116

Qui facit infantum linguas sermone disertas Aichardum studiis doctrinae ditat honestis A Aichardi

204945

Transactis lustris bis binis actibus aequis pervigil excubias in templo semper amabat A Aichardi

205075

Ut conforteris melius Christo famulari in Christo fratres duo cras tibi gaudia dantes partibus ex sancti patris venient Philiberti A Aichardi

205299

Visitat Aichardum tanto jam junctus amico munitum verbis superis et laudibus almis A Aichardi

600064

Agmine fraterno sudante labore beato ingemit hostis atrox quaerensque nocere fideles arbore cum sterili perit in crucis obice pulsus R Aichardi

600064a

Abba nam fratres firmat niger angelus atque V Aichardi

600068

Aichardus domini confessor talibus actis ad pretiosa trahens cunctos convivia vitae effulsit signis multis cum nomine Christi R Aichardi

600068a

In factis magnis fidei vestitus amictu V Aichardi

600459

Cum foret excubiis commissi pastor ovilis pervigil Aichardus ipsi nitet angelus index altera quod pars quam regit illico flamma laxet R Aichardi

600459a

Ad tantam vocem lacrimis perfunditur heros V Aichardi

600895

Florebat vigil in precibus jejunia sectans tranquillus patiens castus bonitate modestus lampade virtutum fultus pietate serenus R Aichardi

600895a

Omnibus omnia factus erat pes ut omnibus esset V Aichardi

600944

Gaudia praesentis ducentes maxima festi cunctorum dominum veneremur qui pie caelum ditavit hodie Aichardi flamine patris R Aichardi

600944a

Omnia quae voluit dominus virtute creavit V Aichardi

601036

Hic miles fortis geminis cum fratribus optans exorare genu flexo dum cogitat uni illorum tradit radio solis digitales R Aichardi

601036a

Intentis animis caelum tantum spectans V Aichardi

601484

Nec dictu facile est nec luce capabile carnis quod post hoc globus igneus obtegit illius artus et ne discipuli spargant haec valde minatur R Aichardi

601484a

Erectus terra soli quod credidit aufert V Aichardi

602394

Ut sacer Aichardus monachorum Gemeticorum suscepit regimen dum curat habere laborem pascendi dat ei Christus vexilla salutis R Aichardi

602394a

Tentamenta tulit Zabuli sed Jesus ab astris V Aichardi

602483

Vir felix minui dum se jubet iste capillis post horam nonam paschalia signa parantem quod tulit incautus lacrimis reparavit obortis R Aichardi

602483a

Vidit enim hostem in hoc gaudere sed idem V Aichardi