Inventio Clarae | Cantus Index for Office and Mass

Inventio Clarae

Inventio Clarae

The finding of Clare's relics

Feast date: 
Sep.23
Day: 
23
Month: 
9
Notes: 
Holweck, p. 214;
Feast code: 
14092310

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a02010

Magni parentis filiae redit triumphus virginis laeti minores gaudium sistris et hymnis exprimant | Tu virgo laudes accipe et corda nostra illumina quae clara mundo nasceris ut luce mundum repleas | Ipso paterno in limine primis ab annis aureo virtutis almae lumine fulges opaco saeculo | Manus egenis provida extendis ac per nuntios ipsis frequens cibaria tibi negata porrigis | Fame et flagellis asperis tenella membra conteris devota noctis integras insomnis horas pertrahis | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen H Inventio Clarae

a02011

O sponsa Christi amabilis quae voce sponsi percita lares paternos deseris et vana mundi gaudia | Dum nanque pastor inclytus iter salutis indicat libenter istud arripis et curris inde fervida | Ipso magistro pervolas ornata zonis aureis prudentis instar virginis ad sacra matris limina | Hic mutati sarcinam cultus molestam detrahis et fune cingis hispidum amore Christi saeculum | En filiarum dulcia matrem sequuntur agmina sponsoque plenas gestiunt affere tecum lampades | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen H Inventio Clarae

a02012

Salve minorum gloria quae clara vita et nomine splendore ducis virginum choros ad agni nuptias | Tu pane pascis unico turbam sororum pauperum inane prorsus illico reples liquore vasculum | Tactu crucis tu pristinam reddis salutem languidis ejusque signo a corpore fugas potenter daemones | Matura tandem praemio conscendis alta siderum tibique eunti caelites plaudunt ovantes cantico | Quae corde sponsum deprecans claustro fugasti barbaros beata nos ab hostibus et a gehenna libera | Aeterna patri luminum sit luminique filio laus ac potenti flamini nunc et per omne saeculum | Amen H Inventio Clarae