Wenceslai | Cantus Index for Office and Mass

Wenceslai

Wenceslai

Wenceslas of Bohemia, Martyr

Feast date: 
Sep.28
Day: 
28
Month: 
9
Notes: 
Holweck, p.1032;
Feast code: 
14092800

Chants related to the feast

Displaying 1 - 61 of 61 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100328

Jubilemus regi caeli qui servo suo fideli Wenceslao dat hodie fertum caelestis gloriae I Wenceslai

205768

Adest dies laetitiae quo defensor ecclesiae post carnis exilium vehitur ad solum militum caelestium signis fulgens gloriae A Wenceslai

205769

Peremptores poena horroribus plena prosecuta caelitus promit quod dux inclitus caeli fruens caena mundi fugit gemitus A Wenceslai

205770

Gressus reddit praepeditas martyris suffragio pellitur privatio visus et auditus A Wenceslai

205771

Carcer nocte claruit caelesti fulgore sed et terra tremuit et egressus patuit insolito more A Wenceslai

205772

Per trimatum hoc humatum corpus non corrumpit sed nec vulnus cernitur mire solidatum A Wenceslai

205773

Jubar altae claritatis lato luxit lumie vir perfectae caritatis Wenceslaus nomine A Wenceslai

205774

Vivens ab infantia in Christi servitio servatur in gratia fultus evangelio A Wenceslai

205775

Dum gentiles vitat ritus plenus pudicitiis crebras multis fert attritus minas contumeliis A Wenceslai

205776

Carnem terens inedia procul inedia procul fit avitiis et sub veste regia utitur ciliciis A Wenceslai

205777

Signo crucis hostis cedit factus duci subditus cujus turba laeta redit defensata caelitus A Wenceslai

205778

Spiritu prophetico vir sanctus florebat dum verbo veridico multa praedicebat A Wenceslai

205779

Cursu tandem consummato miseriarum stadii cultu Christi propagato sortem subiit martyrii A Wenceslai

205780

Ad occursum hostium sitiens martyrium fugit ad ecclesiam querens illis gratiam A Wenceslai

205781

Hinc prostratus in limine orans clamat ad deum in manus tuas domine commendo spiritum meum A Wenceslai

205782

Laude motus matutina nocte surgit media quem mox ensis mors vicina vehit ad caelestia A Wenceslai

205783

Cruor fusus effluit quem ars nulla diluit ut scelus non lateat et sanctus refulgeat A Wenceslai

205784

Ex gestato pignore habens amminiculum in objecto littore locatum vehiculum A Wenceslai

205785

Morbidis refugium pugil fit beatus et vinctis effugium praestat invocatus A Wenceslai

205786

Laudant dominum de caelis angelici spiritus ad tumbam viri fidelis descendentes caelitus A Wenceslai

205787

Hic dives in apice stans religionis potatus est calice sanctae passionis jam de vitae poculis gestat in solatio claris deum oculis videns cum tripudio A Wenceslai

205788

O pugil egregie o decus militiae Wenceslae dux pie qui virtute crucis Christi victor clarus exstitisti hoc sub signo victoriae militantis ecclesiae audi preces hodie A Wenceslai

205789

Corde et lingua rogamus te (...) A Wenceslai

206847

Gloriose dei martyr Wenceslae A Wenceslai

206886

Gaude felix Bohemia de duce laudabili attingente caelestia in via mirabili nam humilis in gloria pauper in divitiis mundi refutans gaudia castus in deliciis coronatur hodie corona laetitiae carnis liber exiliis A Wenceslai

602769

Castus mente corpore docens verbis operae venit ad martyrum quare mortis tempore quod sitit summo perae triplex tollit praemium R Wenceslai

602769a

Melle fluens candens rubens Wenceslaus fit praeclarus V Wenceslai

602770

Infantes emit gentiles servituti genitos et eos facit heriles fide Christi praeditos R Wenceslai

602770a

Sanctae dat se largitati servos emens libertati V Wenceslai

602771

Crucis cultor progreditur crucis ornatus jubare qui turbis caeli cingitur caelestis plenus nectare R Wenceslai

602771a

Caesar stupore rapitur furoris nexu solvitur throni gaudens compare V Wenceslai

602772

Mors Abelis figuravit quod sanctus dux triumphavit ictus fratris gladio cujus cruor proclamavit scelus facti dum negavit quo vis tergi studio R Wenceslai

602772a

Frater fratrem nece stravit sed occisum coronavit Christus mox in gaudio V Wenceslai

602773

Wenceslaus dux virtutis jam potus martyrio in pressuris constitutis pio fit praesidio R Wenceslai

602773a

Hic a viro pietatis ut a rivo largitatis grata manas fluxio V Wenceslai

602774

Christus regi Daciae apparens in cruce munus reddit gratiae pro tam sancto duce ut quantae sit gloriae notum illi patriae tali fiat luce R Wenceslai

602774a

Sic pro culparum maculis martyris memoriae templum fit sub titulis V Wenceslai

602775

Wenceslaus dux gratiae virtutum stans in acie decoratur victoria cujus finis est gloria in caelesti militia R Wenceslai

602775a

Vitans puerilia tendens ad utilia mundi calcat gaudia V Wenceslai

602776

Sacra frequentat limina nocte surgens media callis ferens gravamina cruentat vestigia R Wenceslai

602776a

Vir plenus sacro flamine de pedum suorum sanguine V Wenceslai

602777

Nocte surgens agrum petiit cum cliente spiras metit terit molit et hostias coquens dat per ecclesias ut agantur mysteria per missarum sollemnia R Wenceslai

602777a

Hinc de hortis vas demit et in vase mundo premit V Wenceslai

830407

Dies venit victoriae quo H Wenceslai

830407a

Christo dum et fide moritur HV Wenceslai

830407b

Claudo praesus conceditur de HV Wenceslai

830407c

Annis tribus in tumulo ejus HV Wenceslai

830407d

Trinitati sit gloria per HV Wenceslai

a00165

Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem A Wenceslai

a00166

O martyr aeterni patris* H Wenceslai

a00707

Dum matutinis laudibus interesse desiderat defunctus hostis ictibus ad Jesum laetus properat H Wenceslai

a00823

Regni caelestis principem deum adoremus dominum qui martyrem suum Wenceslaum hodie perhenni coronavit gloria I Wenceslai

a01065

Magnam nobis confert jucunditatem et aeternitatis felicitatem Wenceslai victoris et martyris mors triumphalis R Wenceslai

a01065a

Quia pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum ejus V Wenceslai

a01066

Nos invitat martyr dei Wenceslaus ad mercedem nostrae spei surgant justi surgant rei ad ejus praeconia o quam felix est ejus vita in qua labes non est trita nec est via praepedita scrutanti caelestia R Wenceslai

a01066a

Fretus nutu summi patris non expavit ensem fratris qui tormentis caesus acris revixit in qloria V Wenceslai

a01067

Laetas laudes concine Bohemia fidelis nam patronum gratiae nunc habes in caelis cujus intercessione nos Christe conserva ne morte turpissima damnemur et aeterna R Wenceslai

a01067a

Jesu pie per Wenceslai merita nostra nobis relaxa debita V Wenceslai

a01068

Gloriosum et memoriter agendum Wenceslai eximii tanta celebrare sollemnia et ex ipso colligere quantum sit praemium puritatis magnus hic vir qui sui corporis passiones generaliter devicit et animae A Wenceslai

g02548

Alleluia Consolator miserorum palma fulgens victoriae nos ad culmen duc caelorum Wenceslae martyr pie Al Wenceslai

g02881

Gaudeamus collaudantes (...) Sq Wenceslai