Michaelis | Cantus Index for Office and Mass

Michaelis

Michaelis

Michael the Archangel (Michaelmas)

Feast date: 
Sep.29
Day: 
29
Month: 
9
Feast code: 
14092900

Chants related to the feast

Displaying 301 - 394 of 394 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01482a

Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino V Michaelis

a01529

Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non praevaluerunt neque locus inventus est amplius eorum in caelo R Michaelis

a01920

Milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei A Michaelis

a02532

Michael archangele veni in adjutorium populo dei A Michaelis

a02853

Princeps gloriosissime Michael archangele esto memor nostri hic et ubique semper precare pro nobis filium dei alleluia alleluia A Michaelis

a04405

Milia milium ministrabant ei R. Et decies centena milia assistebant ei W Michaelis

a06755

Prompta cuncta catholicae plebs alumna ecclesiae vota simul ex vitae et crimina pandite ut cunctorum auctor clemens cunctis praestita praestes | Michael et enim ille sublimatus nomine aula caeli conspicuus suum summidim nuntius princeps angelorum factus vocabulo quae celsus | Cujus nomen ex virtute et opus ex munere ab omnis potenti raptum obtinet conservandum ut glorietur in deo cum consortes socios | Summi domini est iste magnus factus nuntius qui tetrum illum horrendum refugans quae angelum de bellando praecipite dimergit in servo | Iste semper est protector et defensor omnium ut cunctorum postulata regi deo offerat et ab illo destinatum plebi praestet gratiam | Magna si quidem est ista diei festivitas hujus almi archangeli Michaelis nuntii quam nos celebrare opportet suscipere devote | Ut ex ejus in petra tu mereamur omnium obtinere apud deum veniam per ex caminum et beate vitae regnum fruere post transitum | Sit gloria sit quae honor patria te quae filio simul quae equo equalis perui paraclito qui unus in trinitate regnat in perpetuum amen H Michaelis

a06800

Angelorum regem adoremus qui caelestis regni meritum et gloriam contulit archangelo Michaelis I Michaelis

ah53191

Magnum te Michaelem habentes pignus | Civium nostrorum si tamen servi studeamus esse dei | Poscimus ut tuis precibus consortes mereamur fieri | Eorum beatitudinis ineffabilis | Quam in dei conspectu eos habere confidimus | Qui est beatitudo vera sanctorum perpetuo | Quod quia scimus non posse fieri | Nisi bonis studeatur meritis | Poscimus ut deum sanctos mores nos instruere semper postules | Ut introire valeamus aulam quae non recipit ullam maculam | Tu qui dei caritatem retinens | Immortalis perdurasti Michael | Post portem requiem nobis deprecare Sq Michaelis

ah53192.1

Summi regis archangele Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te deum generi humano orante diriguntur angeli | Ne laedere inimici quantum cupiunt versuti fessos umquam mortales praevaleant | Idem tenes perpetui principatum paradisi semper te sancti honorant angeli | In templo tu dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Tu crudelem cum draconem forti manu straveras faucibus illius animas eruisti plurimas | Hinc maximum augebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem domini levamen atque indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas minue nosque fac interesse gaudiis beatorum Sq Michaelis

ah53193

Angelorum ordo sacer | Dei sereno semper vultu jucundate | Qui laude ipsius semper favum dulci pasceris in aevum | Cursum vitae nostrae numquam stabilem tuis supplicationibus commenda deo | Qui licet excelsus regnet in caelis infima terrae pius intendit Sq Michaelis

ah55258

Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria Sq Michaelis

g00125.Tp01

Principalis potestas tibi data est paradisi et pervenerunt ante te glorificant angelelorum Tp Michaelis

g00125.Tp02

Divinae majestatis ejecit Satan cum superbia omnes vero ministrorum ejus ejecit in terra Tp Michaelis

g00395

Alleluia Sancte Michael Archangele defende nos in proelio ut non pereamus in tremendo judicio Al Michaelis

g00396

Alleluia Concussum est mare et contremuit terra ubi Archangelus Michael descendebat de caelo Al Michaelis

g00396.Tp04

Electe Dei Michael victores tui fuisti super draconem magnum proelium fecisti silentium factum est in caelo angeli laudantes Deum Tp Michaelis

g00396.Tp05

Concussum est abissus multum pro uno latrone perierunt multi et vomere aromatae plurimae turribulum aureum habuisse manibus odor incensi thiamas ante eum fecit. Tp Michaelis

g00396:cs

Alleluia Rozbito jest moře (...) Al Michaelis

g00397

Stetit angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua et data sunt ei incensa multa et ascendit fumus aromatum in conspectu dei alleluia Of Michaelis

g00397.Tp10

Ut adoleret ea super altare aureum quod est ante thronum Tp Michaelis

g00397.Tp7

Gratificum foret ut munus votumque piorum | STETIT ANGELUS Tp Michaelis

g00397.Tp8

Emundes mentem purges sic denique linguam | IN CONSPECTU Tp Michaelis

g00397.Tp9

Factum est silentium in caelo quasi medio hora et septem angeli stantes erant in conspectu Dei et date sunt illis septem tubae et venit alius et Tp Michaelis

g00397a

In conspectu angelorum psallam tibi domine et adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor tibi domine OfV Michaelis

g00397a.1

In conspectu angelorum psallam tibi domine OfV Michaelis

g00397a.2

Confitebor tibi domine in toto corde meo et in conspectu angelorum psallam coram me et ascendit OfV Michaelis

g00397b

Factum est silentium in caelo et accepit angelus thuribulum et implevit illud de igne altaris et data sunt ei incensa multa OfV Michaelis

g00398

Benedicite omnes angeli domini dominum hymnum dicite et superexaltate eum in saecula Cm Michaelis

g00398.Tp1

Felices nimium stabiles virtute perhenni | BENEDICITE Tp Michaelis

g00398.Tp2

Auctorem omnium in aeternum laudantes regnantem | BENEDICITE Tp Michaelis

g00398a.1

Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula CmV Michaelis

g00398b

benedicite aquae omnes quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino CmR Michaelis

g00398c

Benedicite omnes virtutes domini domino benedicite angeli domini domino CmV Michaelis

g01429.1

Alleluia In conspectu angelorum psallam tibi domine Al Michaelis

g02614

Ascendit fumus aromatum in conspectu domini Al Michaelis

g02711

Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtutes qui facitis verbum ejus ad audiendam vocem sermonum ejus In Michaelis

g02711.2

Benedicite TpN In Michaelis

g02711.Tp19.1

Ad disponendum naturae in saecula motum POTENTES Tp Michaelis

g02711.Tp28

Principis aetherei Michaelis festa canendo caelica turba Deo festivo nablocieto Tp Michaelis

g02711.Tp29

Laudibus alternis ter trinis coetibus almis Tp Michaelis

g02711.Tp30

Terrigenas interque Deum celeres volitatis heroes Tp Michaelis

g02711.Tp31

Quando fuit proeliatus Michael archangelus bellum forte iniit cum dracone vicit eum et projectus est accusator de caelis militia eya BENEDIC Tp Michaelis

g02711.Tp36

Humani superas jungentes vocibus odas BENEDICITE Tp Michaelis

g02711.Tp37

Et vos concentu pariter celebrate faventes POTENTES Tp Michaelis

g02711.Tp38

Nuntia dum geritis per quae bene corda paratis AD AUDIENDAM Tp Michaelis

g02711.Tp42

O vos quos in principio creavit omnipotens ad laudem et gloriam nominis sui | BENEDICITE Tp Michaelis

g02711.Tp43

Desiderantes eum intueri cujus vultum cernitis semper praesentem | POTENTES Tp Michaelis

g02711.Tp44

Festivo jam imminente die vestro splendore lustrato una vobiscum et Michaele archangelo | BENEDICITE Tp Michaelis

g02711.Tp45

Quem cuncta laudant simul creata regem aeternum atque tremendum | BENEDICITE Tp Michaelis

g02711.Tp46

Imparibus vos officii qui jussa refertis | POTENTES Tp Michaelis

g02711.Tp47

Solventes populis divina dogmata juris Tp Michaelis

g02711.Tp48

Ecce jam caelicolae in hujus principis vestri Michaelis sollemnitate preces nostras vestris jungentes laudibus Tp Michaelis

g02711.Tp49

Et exorate quaesumus ipsum pro nobis qui vos ad se laudandum creavit tam dignissimos atque praeclaros Tp Michaelis

g02711.Tp50

Ergo petimus ut vestro juvamine sursum sublevati mereamur vobis conjungi Tp Michaelis

g02711.Tp51

Angelici nunc rite chori christique ministri Tp Michaelis

g02711.Tp52

Vos adstare Deo David docet ecce superno Tp Michaelis

g02711.Tp53

Jura datis cunctis sacre quoque mistica logis Tp Michaelis

g02711:cs

Dobrořečte hospodinu všickni (...) In Michaelis

g02711a.1

Benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus InV Michaelis

g02711a.1:cs

Dobrořečiž duše má hospodinu a všecky věci vnitřnie jménu svatému jeho InV Michaelis

g02711b

Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus InR Michaelis

g02711c

Benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus InR Michaelis

g02712

Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute qui facitis verbum ejus Gr Michaelis

g02712a

Benedic anima mea domino et omnia interiora mea nomen sanctum ejus GrV Michaelis

g03193

Alleluia Gloriosus apparuisti in conspectu dei archangelae Michaeli deo decorem induit te dominus pro peccata honor fraud..te angelorum ejus Al Michaelis

g03219

Alleluia Michael archangelus venit in adjutorium populo dei Al Michaelis

g03295

Michael praepositus paradisi quem honorificant angelorum cives Al Michaelis

g03434

Michael praepositus paradisi quem honorificant angelorum cives Gr Michaelis

g03434a

Michael archangelus venit in adjutorium populo dei GrV Michaelis

g03435

Angeli domini dominum benedicite in aeternum In Michaelis

g03439

Omnes sunt administratorii ad ministrandum missi spiritus et cives celici (...) Sq Michaelis

g04392

Alleluia Universae angelorum virtutum laudate Deum Al Michaelis

h01014

In conspectu angelorum tuorum domine psallamus tibi VPR Michaelis

h01014a

Super misericordiam tuam et veritatem tuam VPRV Michaelis

h01159

Benedicite domino omnes angeli ejus alleluia potentes virtutes ejus alleluia qui facitis verbum ejus alleluia alleluia ALL Michaelis

h01159a

Confitemini domino et invocate ALLV Michaelis

h01159b

Laudate dominum omnes * ALLV Michaelis

h01159c

Quis in nubibus * ALLV Michaelis

h01615

Qui facit angelos suos spiritus alleluia et ministros suos flammam ignis alleluia ipsi gloria in sempiternum alleluia alleluia alleluia ALL Michaelis

h01615a

Exaltare super caelos * ALLV Michaelis

h01615b

Qui numerat * ALLV Michaelis

h01615c

Quis in nubibus * ALLV Michaelis

h02704

Atque projectus in ipso ortu suo sede superna | Cum principio dominus mundi factor conderet sidera clara | Quem Michael victor dejecit imma | Angelica secum pugnante turma | Ab arce aetherea passus ruina magna | Ex supera superbus illeruit in terra | Ideoque digne angelica | Cunctorum agmina laetabunda | Plaudet conscio tota | Gaudeatque praecelsa | Quia facta est victoria ab eis VAR Michaelis

h02741

Consurgens Michael princeps angelorum ut protegat omnes qui justitiam diligunt ANT Michaelis

h02741a

Deus qui glorificatur * ANTV Michaelis

h02741b

Qui facit angelos * ANTV Michaelis

h02741c

Manus enim * ANTV Michaelis

h03576

Invocemus dominum et exaudiet nos quia angelis suis mandavit ut custodiant nos ne offendant in tenebris pedes nostri ANT Michaelis

h03576a

Venite exultemus * ANTV Michaelis

h03576b

Manus enim mea auxiliabitur ei et * ANTV Michaelis

h03576c

Venite filii * ANTV Michaelis

h04259

Tibi astat domine exercitus angelorum cum tremore ANT Michaelis

h04570

Qui faciat angelos * VRS Michaelis

Pages