Fidis | Cantus Index for Office and Mass

Fidis

Fidis

Fides (Faith, Foy), Virgin Martyr

Feast date: 
Oct.6
Day: 
6
Month: 
10
Notes: 
Holweck, p. 380;
Feast code: 
14100600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 42 of 42 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100372

Exsultantes deo salutari nostro jubilemus qui pro magne fidei meritis beatam Fidem coronavit in caelis I Fidis

206505

Magne jucunditatis laetitia tua desiderata beatissima Fides recolimus sollemnia quae perfecte fidei fervens calore a Christi amore nullo poteras separari terrore nunc a dextris talis sponsi gloriosa astans regina nos illi omnes te laudibus venerantes continuis precibus commenda A Fidis

206506

Sancta Fides virgo fidelissima in civitate Agenno progenita tam stemmatis quam martyrum titulis exitet clarissima A Fidis

206507

Quae licet genere esset nobilis nobiliorum tamen enituit meritis nam lilio candidi virginitatis odorem bone protulit suavitatis A Fidis

206508

A primis enim cunabulis infantiae domini Jesu Christi succensa amore bonorum ei actuum scudiis coepit adhaerere A Fidis

206509

Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus speciositatem Fidei superabat soliditate A Fidis

206510

Haec igitur prima in civitate prefata praeclara pro Christo patiendi fidelibus prebuit exempla A Fidis

206511

Ardebat namque desiderus corpus duris subdere tormentis ut per deus temporalem viteam possideret perennem A Fidis

206512

Requisita a ministris sacra dei virgo Fides undique se signo crucis munuit seque sponte requirentibus obtulit A Fidis

206513

Orabat quoque dominum ut sibi sermonem praeberet commodum quem ante sevientem apte proferret tyrannum A Fidis

206514

Igitur imperterrita virgo sancte crucis armata vexillo roborante se spiritu sancto Hilari praexit animo A Fidis

206515

Astante ea coram praeside ipsoque ejus vocabulum requirente Fides inquit nomine dicorum et opere A Fidis

206516

Requirente praeside cujus cultus ac Fidei regeretur religione sum inquit ab exordio infantiae professioni mancipata Christiane A Fidis

206517

Domino Jesu Christo toto mentis affectu deservio illius nomen invoco ipsi me tota intentione committo A Fidis

206518

Virgo dei Fides alma quasi rosa super aquas plantata fructificavit dum caelestis amore candoris stolam suam in sanguine agni lavit A Fidis

206519

Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat A Fidis

206520

Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia A Fidis

206521

Precatus est ergo dominum ut famulam suam in certamine victricem faceret et aliquam caelitus super eam virtutem ostenderet A Fidis

206522

Ad cujus preces columba de nubibus nive candidior descendit et nimis fulgidam capiti gloriosae viriginis coronam imposuit A Fidis

206523

Ipsa quoque avis blandis circumvolans alis totam vim flammarum extinxit et quasi superjectis fontibus omnino repressit A Fidis

206524

Incitati beatae Fidis exemplo sancti dei Caprasius primus et Felicianus mortis se periculis in jecerunt sic quae cum illa capitalem accipientes sententiam cum triumpho martyrii ad coronam gloriae feliciter pervenerunt A Fidis

206525

Magnifice et mirabilis domine Jesu Christe in sanctis tuis da nobis interventu beatae virginis et martyris tuae Fidis cujus sacra gaudemus sollemnitate ab omni anime et corporis liberari adversitate A Fidis

602922

Regnantibus illis diebus Diocletiano et Maximiano profanis principibus per supernae patriae amore dulce fuit piis morti succumbere R Fidis

602922a

Divino judicio permittente impiis cathedram insidentibus pestilentiae V Fidis

602923

A pessimis regibus nequissimus praeses Datianus directus ut sanctis omnium inferret genera poenarum furibundus urbem ingreditur Agennum R Fidis

602923a

Adversus dominum et adversus ejus Christum funestum accurus bellum V Fidis

602924

Audita eximia beatissimae virginis Fidis opinione Datianus statim ministros misit suisque eam conspectibus praesentari praecepit R Fidis

602924a

Os suum sicut Leo rapiens et rugiens aperuit V Fidis

602925

Datianus praeses mentis famulata tranquillitate cessa inquit bona puella a Christi confessione et venerande offer sacrificia Dyane R Fidis

602925a

Cujus os plenum erat amaritudine impie suadens et vane V Fidis

602926

Amabilis deo puella patrum inquit accepi traditione deos gentium daemonia esse ideo mihi ut eis sacrificem non poteris per suadere R Fidis

602926a

Quia omnes confundantur qui eos adorare non verentur V Fidis

602927

Praeses Datianus minister iniquitatis crudelissimus ad beatam virginem Fidem aut inquit diis sacrificabis aut diversis te faciam interite tormentis R Fidis

602927a

Illa se pro Christo mortificari et ut ovem occisionis cupiente aestimari V Fidis

602928

Impius judex Datianus nimio furore succensus sanctam Fidem lecto aeneo super poni et per quattuor partes extense ignem jussit super poni R Fidis

602928a

Ut ejus corpus tenerum tam crudele disperderet supplicium V Fidis

602929

Sanctissima Christi virgo et martyr Fides ultro candentem conscendens craticulam secundum praesidis jussum extenditur et per flammeam cratim pro voluitur R Fidis

602929a

Quia igne sancti spiritus urebatur interius per nihilo duxit quod exterius V Fidis

602930

Multi paganorum sancte Fidis compuncti constantia colla ab idolorum solventes cultura crediderunt in dominum Jesum Christum et gloriosum consecuti sunt martyrium R Fidis

602930a

Non timentes occisores corporum quibus per Christo mori erat lucrum V Fidis

602931

Sancta Fides gaude jam sponsi vox sonat ad te pulchra es amica mea suavis et decora sicut cortex mali punici sic genetuae come capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis R Fidis

602931a

Statura tua assimilata est palme odor tuus sicut malorum guttur tuum ut vinum optimum V Fidis