Transl. Wolfgangi | Cantus Index for Office and Mass

Transl. Wolfgangi

Transl. Wolfgangi

Moving of Wolfgang's relics

Feast date: 
Oct.7
Feast code: 
14100720

Chants related to the feast

Displaying 1 - 39 of 39 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

200018

A domino namque innocens manibus et mundo corde benedictionem et misericordiam accipiens in brevi summis adequatus immo praelatus est monachis A Transl. Wolfgangi

200098

Ad precem ipsius sanctorum reliquiae a sinistro altaris cornu divinitas ad dexterum translatae virginum vitam in melius transferendam forcae videns sancto indicium dedere A Transl. Wolfgangi

200149

Admirabile nomen domini metuens et ab eo gloria et honore coronari cupiens ad artioris fastigia vite toto coepit desiderio suspirare A Transl. Wolfgangi

200327

Antistes sanctus a beato Erhardo in visu postulatus virginis dei genetricis mancipatas obsequelae ad sancti oris observantiae profectum visus est adducere A Transl. Wolfgangi

200354

Apud sancti denique cellam martyris Meginardi solitariis mente et corpore junctus desiderium cordis sui adeptus vitam quam pec- gloriam et magnum decorem accepit A Transl. Wolfgangi

200502

Beate pontifex pater et patrone noster sancte Wolfgange qui dominum sequius et omnia pro ipso relinquens centuplum in hoc mundo et vitam aeternam recepisti gregem tuum cui prefuisti quem fovisti quem docuisti solita pietate custodiens tuo numquam auxilio paciaris orbari A Transl. Wolfgangi

200767

Christi fidelis tirunculus vanitatem non diligens nec mendacium quaeres a domino mirificatus dulci spiritalium fluctu virtutum multiplicatus est A Transl. Wolfgangi

200994

Cum beatus antistes Wolfgangus mortalem vitam suam sanctis semper studiis intentam beatificae ex adrisset per defluum Danubii cursum aegrotans ad olim sibi invisu praedicta sancti confessoris Othmari nam -ode venit ecclesiam deique caelitus votatus ascantibus precommonitis suum Christo commendans exitum felix emi -avit ad dominum A Transl. Wolfgangi

201243

Dignum deo sacerdotem tacito quidam corde reprehensum despicere ausus caelitusque statim immisso pavore terribiliter percussus per ipsum prophetico spiritu absentia cognoscentem praestinam recepit sospitatem A Transl. Wolfgangi

201439

Dum venerandi jussionem pontificis quidam devotus perficere pedes laboraret meritis ipsius a domino transmisso mirifice donatus est aequo A Transl. Wolfgangi

202484

In tabernaculis domini habitare et in monte sancto ejus requiescere concupiscens vir beatus sine macula caenobium ingressus monastice jugum devotus subiit regule A Transl. Wolfgangi

202634

Invita itaque clericali devotus adstaret quoniam non vult iniquitatem considerans in ipso laetatus et gloriatus ab ipso benedictus et coronatus est A Transl. Wolfgangi

203955

Pretiosum sancti pontificis corpus a venerando archipraesule Artivico dignis ex equis honorificae Ratisbonam velatum et in beati martyris Emmerami templo tumulatum multa miraculorum gloria a domino refulget -ficatum cujus sacram venerantes memoriam suffragantibus meritis ipsius adsequamur animae corporisque medelam A Transl. Wolfgangi

204130

Qui praeceptum domini predicaturus eique in timore serviturus et in monte sancto ejus ab eo constituendus literatorio a parentibus studio deputatus est A Transl. Wolfgangi

204710

Sollicitus continue pro subjecti gregis conservatione beatus pontifex Wolfgangusque quaeque in populo in clero et in caenobiis neglecta prius corrigere studuit indeffesus A Transl. Wolfgangi

204832

Susceptor et gloria ejus dominus fuit qui caput ipsius ex altaris sacris doctrinae suae fluentis mentem ejus ubertim caelitus irrigavit A Transl. Wolfgangi

205213

Vir beatus Wolfgangus in lege domini continuatim meditaturus et in tempore suo fructum virtutum daturus suae ingena scirpae flovuit ortus A Transl. Wolfgangi

508006

In Wolfgangi canamus honore Christo dulce melos dignus pangi translatus indicisto praesul sanctus qui nascens ex Sivenia hujus lenia puer sprevit mox excellens artibus in remotis partibus post scholarum regimen cogitur ad columen decanatus sed asperens saeculum fit in claustro speculum monachatus demum in pannonia fidei praeconia frustra saevit Ratisbona praesulem Caesar facit exsul dum non quaevit hic errata corrigit lapsis manum porrigit deus illum dirigit prosperando gregem Christi pastibus fovet sine fastibus hostis obstatastibus vigilando fraudis haerecticae victor propheticae multa praedixit mirificae caelo dans spiritum post ingens meritum gregem defendat nunc creditum Sq Transl. Wolfgangi

600492

Cum vitam mores et eruditionem viri dei sanctum hospitantes prudens pontifex animadvertisset virtutibus ejus admodum delectatus felicem vere ecclesiamque illum mereretur antistitem protestatus est R Transl. Wolfgangi

600492a

Miratus scilicet virum apostolicis episcopi virtutibus insignitum V Transl. Wolfgangi

600589

Divino igitur roboratus oratulo beatus Wolfgangus studio verbi accintus monasterio regreditur et per a grato Norico Pannonicos alacer ingreditur R Transl. Wolfgangi

600589a

Solitudinem sive caenobium corpore relitum mente jugiter deferens secum V Transl. Wolfgangi

600834

Eximie praesul et pie pastor noster sancte et beate Wolfgange ovilis olim tibi commissio tuumque tuarum curam et custodiam ne deferre sed a spiritalium infidus luporum et quarum cumque incursionibus tribulationum a te suffragium quaeri tantae consueta nos pietate miseratus suscipe R Transl. Wolfgangi

600834a

Ut qui te patrono gaudemus jugiter patrocima sentiamus V Transl. Wolfgangi

600962

Gloriosam piissimi patris nostri beati pontificis Wolfgangi translationem venerantes te domine deus noster supplices exoramus ut qui eum eligens talem effecisti ejus nos patrociniis non Demas tueri R Transl. Wolfgangi

600962a

Quem de Sivenia procreatum pium Norico destinasti pastorem et patronum V Transl. Wolfgangi

600993

Haec dum se cum sedulis luminaret et suum domino sanctisque ejus votum attentius commendaret in visu ei beatus abbas Othmarus apparuit et eum futura de promotione conversatione felicique obitu praedocens consortavit R Transl. Wolfgangi

600993a

Ut Eoalacuus animum ad divinum intenderet opus tum V Transl. Wolfgangi

602131

Sancto doctore die quadam verbum vitae ascanti populo studiosius propinante hostis antiquus turbinum fragorem commotionemque pulverulentam concitatur plebemque trepidentem et hac illac tumultantem de ecclesia excussit R Transl. Wolfgangi

602131a

Sed ipso dominum invocantem mox tranquilitas vidit et populus auditor recurrit quem invidi pravitas hostis V Transl. Wolfgangi

602262

Studio igitur et petitione venerandi praesulis suffragante summo pastore gregem suum clementius aspectante beatus Wolfgangus a Caesare Othcone promotus Ratisbo mensis ecclesiae pontifex ordinatus R Transl. Wolfgangi

602262a

A deo electus et ab hominibus honorificatus V Transl. Wolfgangi

602274

Summi itaque culminis sacerdoti sublimatus sanctus pater Wolfgangus quantum in cunctis virtutibus accreverit quam per omnia laudabilis et deo dignus praesul effulserit R Transl. Wolfgangi

602274a

Quam praecipuus in vitae exemplis quam profluus et utilis in doctrinae fuerit verbis V Transl. Wolfgangi

602373

Ubi cum veterum frutices errorum ex rapare et steriles squalentium cordium agros evangelico ligone proscindere frugeque fidei in seminare frustra laboraret et piligrimo paraviense pontifice ab incepto reus captus est opere R Transl. Wolfgangi

602373a

Tantum colonum in sulcis sterilibus laborem expendere condolente V Transl. Wolfgangi

602418

Venerandus dei cultor Wolfgangus dum vita et habitu monachus polleret reverendus ut verbo vitae aliquas domino animas posset lucrifacere Pannomarum deliberabat gentes invisere R Transl. Wolfgangi

602418a

Tenebrosa paganorum corda incognita catenus evangelu luce cupiens illustrare Pannomarum V Transl. Wolfgangi

830125

Florem mirificum suae via protulit vitam magnificum gratia non contulit annis subteneris munus ut artibus jam -iet et actibus H Transl. Wolfgangi