Fortunatae et sociorum | Cantus Index for Office and Mass

Fortunatae et sociorum

Fortunatae et sociorum

Fortunata (Virgin Martyr), and her brothers Carponius, Evaristus, and Priscianus

Feast date: 
Oct.14
Day: 
14
Month: 
10
Feast code: 
14101420
Notes: 
Holweck, p. 393;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 40 of 40 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a02175

Ave martyr inclyta flos virginum Fortunata salve te Carponi Evariste Prisciane jam caelitus magnifici stolis lotis agni dei sanguine A Fortunatae et sociorum

a02176

Ipsum regem quaesumus pro cunctis ejus jugiter orate fidelibus I Fortunatae et sociorum

a02177

Apprehendentes enim cum disciplina virtutum sanctae ecclesiae baptismum matris suae detestati sunt paganismum A Fortunatae et sociorum

a02178

Beata quoque virgo sanctae religionis habitum arripuit et vanitati mendacioque abnegans Christo dedicavit A Fortunatae et sociorum

a02179

Contra istos sanctos in justitia tua deus deductos mundus quam ipsi sprevere coepit persecutionem movere A Fortunatae et sociorum

a02180

Quidam denique praefectus a Caesare Diocletiano Caesaream directus gloria et honore dignos coronari penis affecit martyrii A Fortunatae et sociorum

a02181

O fortes Christi puglies in tabernaculo ejus jam per vigiles nunc in sancto ipsius monte pro nobis semper intercedite A Fortunatae et sociorum

a02182

Martyrio insignem Fortunatam virginem et sanctos Carponium Evaristum Priscianumque illius germanos passosque imperio Diocletiani Caesaris sacratis recolamus sollemniis R Fortunatae et sociorum

a02182a

Ipsorum ut per patrocinia ad festa perducamur angelorum praemia V Fortunatae et sociorum

a02183

Venerabiles Christi athletae in Caesarea Palestinae virgis et scorpionibus plurimisque tentati generibus tenebris quoque inclusi sunt carceralibus R Fortunatae et sociorum

a02183a

Quoniam deus tentavit eos et invenit illos dignos se V Fortunatae et sociorum

a02184

Beata Fortunata dum sanctis carcerali miseria affectis sororia ministraret solacia compuncta ingemuit et o quis mihi det inquit ut citius per martyrium ad sponsum meum perveniam Christum R Fortunatae et sociorum

a02184a

Audivit enim quod confessores sancti proxima sessione essent audiendi V Fortunatae et sociorum

a02185

Calicem dei sitiens sancta virgo capitur ac judicis exhibita pro tribunali blanditiis et terroribus pulsatur A Fortunatae et sociorum

a02186

Inimico domini virgo respondit judicio si uni deo te velles mancipare nec multis diis deservire A Fortunatae et sociorum

a02187

Filius praefectae tuus cui velles me desponsare est homo tantum sponsus autem meus deus est orbis terrarum A Fortunatae et sociorum

a02188

Pedibus sanctae puellae mater sua ejulans advolvitur volens eam avertere de via hac qua gradiebatur A Fortunatae et sociorum

a02189

O Jatri filia si me diligis inquit crede mecum in Christum et exaltemus nomen ejus in idipsum A Fortunatae et sociorum

a02190

Virgo repleta bonis domus domini dato pretio obtinuit ut ad sanctos dei carcerarius eam intromiserit A Fortunatae et sociorum

a02191

Sanctorum Fortunata ad pedes in carcere procidens palmam martyrii a Christo sibi impetrari obsecravit quo facto lacrimantibus vox de caelo sonuit pax vobiscum exaudita est oratio vestra R Fortunatae et sociorum

a02191a

Scitote autem quia hanc per ingentem martyrii poenam vos vero per leniora tormenta in vitam suscipiam aeternam V Fortunatae et sociorum

a02192

Virginem in Christo solidatam blandimentis ac minis immotam jussit praefectus de carcere produci tormentisque multimodis affici R Fortunatae et sociorum

a02192a

Illa autem egit deo gratias quia pro se digna esset pati contumelias V Fortunatae et sociorum

a02193

Nudata virgo vestibus haec angelici puella vultus stipitique alligata ab humeris usque ad genua virgarum plagis est lacerata R Fortunatae et sociorum

a02193a

Quoniam sanctum Christi nomen negare noluit V Fortunatae et sociorum

a02194

Gaudeamus sanctorum patrociniis suffulti martyrum quorum reliquias Christus nobis speciale dedit solacium A Fortunatae et sociorum

a02195

Haec virgo generosa jussu praesidis decalvata ut per contumelias illius exspugnaretur constantia nuda est per urbem circumducta R Fortunatae et sociorum

a02195a

Nunc caelo gaudet suo sponso juncta propter quem ludibria et verbera experta V Fortunatae et sociorum

a02196

Sanctae corpus martyris enisi sunt tortores discundere tractis impressae dentibus serre sed ipsa illaesa permansit divinitus et vis contraria frustrata est poenitus R Fortunatae et sociorum

a02196a

De tribulatione invocavit dominum et exaudivit eam V Fortunatae et sociorum

a02197

O digne jam ante thronum dei felices Fortunata Carponi Evariste Prisciane Christi martyres nostris in hac valle lacrimarum miseriis precibus subvenite continuis R Fortunatae et sociorum

a02197a

Nos ut adoptatos deus assumat sibi natos V Fortunatae et sociorum

a02198

Praeses divinae virtutis opus magicae artis esse mentitus necem virginis est molitus A Fortunatae et sociorum

a02199

Conventu ergo facto ad amphitheatrum jussa est ferocium morsibus tradi bestiarum A Fortunatae et sociorum

a02200

Sancta vero puella oratione munita feralem rabiem in agninam mutavit blanditiem A Fortunatae et sociorum

a02201

Populus divinam hoc signo expertus potentiam unum deum benedixit Christianorum A Fortunatae et sociorum

a02202

Judex ferro talos puellae deum laudantis jussit configi nec non ipsam cum fratribus suis poenarum victoribus tandem decollari A Fortunatae et sociorum

a02203

Decollatis jam sanctis Fortunatae fratribus ipsi Christum invocanti missa vox est caelitus veni veni veni gloriosa Fortunata veni martyr sacratissima et transi ad regnum summa cum gloria A Fortunatae et sociorum

a02204

Gloriose deus in sanctorum virtutibus qui beatam virginem Fortunatam ejusque fratres Carponium Evaristum Priscianum magnificasti per palmam martyrii nos per illorum patrocinia quaesumus ut semper liberes a malos omnibus A Fortunatae et sociorum

a02205

Nobilis Fortunata in Caesarea Palestinae genita una cum suis fratribus in lege dei stetit voluntaria A Fortunatae et sociorum