Ursulae | Cantus Index for Office and Mass

Ursulae

Ursulae

Ursula, Virgin Martyr

Feast date: 
Oct.21
Feast code: 
14102110

Chants related to the feast

Displaying 1 - 56 of 56 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100063

Auctori vitae psalmis jubilando venite est quia virginei decus ipse corona tropaei I Ursulae

200097

Ad nihilum est deductus harum conspectu malignus quae se fecerunt columbas caste ad fenestras suas in foraminibus petrae in cavernis maceriae A Ursulae

200442

Auribus percepit deus dum clamat grex virgineus et tam Ursulam servavit quam per hanc illas vocavit A Ursulae

200805

Clematius igitur vir clarissimus vota quae debebat a fundamento templum sanctam erexit in quo et virginum venerantur merita et populorum laudantium deum concurrit frequentia alleluia A Ursulae

201094

Cyprus et nardus cum croco fistula cum cinnamomo murra simul et aloe decus hujus sunt vineae A Ursulae

201561

En lectulum Salomonis ense munivit sermonis fortissima ex Israel Ursula pulchra ut Rachel A Ursulae

201853

Flos fulsit ex Britannia Ursula stirpe regia auctrix fructus virginei praedicans praeceptum dei A Ursulae

201902

Gaude Jerusalem superna in qua dulce jubilat virginum chorea nova agno cantica resultat in gloria quarum incerventu quae sumus non flebiles no exules te gloriosum te intrabilem in sanctis tuis laudantes conserva domine A Ursulae

201925

Gaudeat ecclesia quam tot natalitia virginum fecundant insignes victoriae fragiles militiae faciunt jucundam A Ursulae

202037

Gustaverunt et viderunt quod dulcis es domine et libenter impenderunt se pro tuo nomine A Ursulae

202181

Hic quippe virginum coetus dei est sponsa et lectus in quo recubans quietus nobiles lucratur fetus A Ursulae

202448

In odore tuo Christe sic ad poenas currunt iste ut quasi deliciis gaudeant suppliciis A Ursulae

202593

Inter haec flos virginalis gloria est specialis unde major quam angelis homini laus est in caelis A Ursulae

202596

Inter quos undena virginum milia sequentes agnum sine macula laudant illum gaudentes caelesti laude per saecula alleluia A Ursulae

202670

Istarum collegio caeli vernat regio fulcitur ecclesia paradisus fragrat mundus redimitur A Ursulae

202682

Iste regi gloriae carae margaritae inventae sunt hodie longius quaesitae A Ursulae

202739

Jesu salus humilium sanctarum prece virginum ipsarum ad consortium junge nos in perpetuum A Ursulae

202842

Laetis canamus vocibus tot paradisi floribus quas virginitas lilium rosas fecit martyrium quarum prece da domine ut flore pudicitiae caro nostra refloreat ne in aeternum pereat A Ursulae

202972

Magnificate dominum omnes filii hominum cujus est fortudinis si vincit pulvis et cinis nam nostrum est si perimus tuum Christe si vincimus vince mala firmans bona ut cum hac virginum turba caelo simul conregnemus quarum palmis congaudemus A Ursulae

203174

Muliebrem ad ornatum mundum acceperunt et ad verum et beatum regem intraverunt A Ursulae

203432

O felix Germania tam decoro germine virginum ornata beata Colonia pretioso sanguine martyrum dotata vere juste tu laetaris quae thesauro super aurum nobili ditaris A Ursulae

203643

Oleum exstat effusum mirabile nomen tuum hinc tot adolescentulae dilexerunt te domine A Ursulae

204023

Quae dum piis mentibus oleum sumpserunt sponso cum prudentibus obviam iverunt A Ursulae

204160

Quid in istis nisi chorum videas castrorum quae non norunt viri torum hostes vitiorum A Ursulae

204573

Secus decursus fluminum stetit hoc germen virginum quod nulli cedens turbini mansit in lege domini A Ursulae

204676

Signatur super has digne lux vultus tui domine quas tyrannus collegerat ut per tot unam auferat A Ursulae

205120

Veni ergo turba dei veni de libano veni de vertice coronanda Sanir Hermon et Amana de cubilibus leonum et a montibus pardorum A Ursulae

205339

Vox turturis ut sonuit vinea Christi floruit dum germinant ut palmites per Ursulam tot virgines A Ursulae

600037

Ad portum vehuntur Tilae hinc ad arcem coloniae post haec liquentes trieres Romam adeunt pedestres R Ursulae

600037a

Ad sua bella caelibum implorare auxilium V Ursulae

600111

Annalis orbita votorum nobis suscitat gaudia dum hac die tot virginea pro Christo caesa pandit milia R Ursulae

600111a

Quarum in numero cum sua duce Ursula fulsere ut sidera pinnosa et candida V Ursulae

600540

Decurso jam triennio virgines dignae praemio natale solum deserunt seseque mari conferunt R Ursulae

600540a

Hae vere Israelitae quaerentes patriam vitae V Ursulae

600653

Dum Coloniam obsident has Hunni redire vident irruunt virgines perimunt statim ab urbe fugiunt R Ursulae

600653a

Quos non armati milites ense terrebant virgines V Ursulae

600783

Equitatui auctoris in curribus Pharaonis virginum grex similaris post transitum alti maris R Ursulae

600783a

Aegyptum spernens cum palmis domino canis in psalmis V Ursulae

601546

O caelestis aulae rosae super solem speciosae cum dilecto repausantes sublevate nos laudantes ad aeterna gaudia R Ursulae

601546a

Omnis homo martyrum sentiat auxilium V Ursulae

602216

Solatur patrem Ursula dei narrans oracula jussa ne hostem confutet ut spe conjugii mutet R Ursulae

602216a

Demandans quasi pro dote hunc ablui baptismate V Ursulae

602242

Spondet pater conjugium commune fit tripudium tyrannus Christo subditur ut virgo jussit agitur R Ursulae

602242a

Missis undenis navibus cum tot virginum milibus V Ursulae

602372

Tyranni donis ac minis pater pulsatus virginis precibus fugit intimis ad turrim fortitudinis R Ursulae

602372a

Hinc discrimen ecclesiae hinc lapsum timens filiae V Ursulae

602386

Urbs nova Jerusalem turbam tenet hanc socialem sanguineque vivae sua pallia lavit olivae atque stolas vino sic flore sacro micat bino R Ursulae

602386a

Ad bona summa vacans miserisque deum prece placans V Ursulae

602512

Virgo regalis Ursula vultu et animo pulchra tyranno quidam placuit qui late praepotens fuit R Ursulae

602512a

Mittens ergo nuptam Christo suo petebat filio V Ursulae

ah09359

Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore virginali et cruore triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam formosae quam sacratae luminosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos totalem fide fortem virginalem hanc cohortem canamus praeconiis | Ut caelorum corde mundi post hanc vitam laetabundi perfruamur gaudiis Sq Ursulae

ah09359.1

Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore cum cruore virginali triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam sacratae luminosae quam formosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos thesaurum super aurum caput datum tam beatum habemus feliciter | Hanc regnantem triumphantem nobis datam advocatam laudemus perenniter | Et totalem virginalem hanc cohortem fide fortem canamus praeconiis | Ut jucundo corde mundo facto sine fine perfruamur gaudiis Sq Ursulae

ah12479

Caelum resonet laudibus sacrum gerens tripudium cujus undenis milibus Christus auget consortium | Pulcher hodie virginum coetus migrat e saeculo adhaeret luci luminum fracto carnis ergastulo | Caeli venter eburneus decore pictus vario harum morte purpureus virginum candet lilio | Regali sata sanguine virgo procedit Ursula divino plena numine regis aeterni famula | Deposcit virgo virginum coetum meritis inclytum quarum est aput dominum merces magnumque meritum | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia H Ursulae

ah12480

Hae sunt adolescentulae quae nimis Christum diligunt pro Christo Christi famulae corpus tormentis subigunt | Albis vallatae choreis caeli petunt vestigia in vestimentis aureis cum triumpho et gloria | O quam felix commercium pro terrenis caelestia contemptu mundialium caeli mercantur gaudia | Caelestis nempe curia gratanter his obsequitur sponsus decorus gloria sponsas sacras amplectitur | Harum placatus precibus cuncta depellat noxia nosque cum caeli civibus ad caeli ferat gaudia | Cui pater cum inclyto honor virtus et gloria et spiritu paraclito saecula sit per omnia H Ursulae

ah22473

O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria H Ursulae

g02809

Alleluia Ursula sponsa ergegia ora caelestem filium ut nobis auxilium in caeli det curia per aeterna saecula Al Ursulae