Severini, Epi. | Cantus Index for Office and Mass

Severini, Epi.

Severini, Epi.

Severinus, Confessor and Bishop of Cologne

Feast date: 
Oct.23
Day: 
23
Month: 
10
Feast code: 
14102300

Chants related to the feast

Displaying 1 - 8 of 8 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

200591

Beatus Severinus Coloniensis civitatis episcopus vir honestis moribus et per cuncta laudabilis omnipotenti deo vota solvens jugiter pro commissa sibi plebe orationum precibus insistebat A Severini, Epi.

202611

Interrogante autem eo quid esset respondit dominus meus Martinus migravit ex hoc mundo et nunc angeli canendo et deum benedicendo deferunt enim in excelsis A Severini, Epi.

202677

Iste est Severinus vir ecclesiasticus cujus domus in qua sanctum ejus humatum est corpus non solum mundatione fluminum et commotione turbinum potuit moveri verum etiam ejus meritis et intercessionibus ingesto ab hostibus igne non potuit consumi A Severini, Epi.

202883

Laudemus igitur et nos famuli devote hujus festa recolentes deum qui nobis talem contulit patronum qui metuit audire vivens voces angelorum alleluia A Severini, Epi.

203385

O beati meriti virum cui praecipua morum honestate pollenti dominus concessit ut ea die susciperet januam paradisi qua ipse victor a mortuis resurrexit A Severini, Epi.

204107

Qui cum die dominico ex consuetudine post matutinas cum suis clericis sancta circuiret loca audivit choros psallentium in caelo A Severini, Epi.

205306

Vocatoque archidiacono requirit si auditu caperet voces caelitus emissas cui neganti facta oratione audivit voces psallentium in sublimi sed quid esset prorsus ignorabat A Severini, Epi.

206455

O praedicanda tot mundo dei (...) A Severini, Epi.