|
Isti sunt qui viventes in carne plantaverunt ecclesiam sanguine suo calicem domini biberunt et amici dei facti sunt |
R |
Omnium Sanctorum |
|
|
Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia ideo coronantur et accipiunt palmam |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Laudem dicite deo nostro omnes sancti ejus et qui timetis eum pusilli et magni quoniam regnavit dominus deus noster omnipotens gaudeamus et exsultemus et demus gloriam deo |
R |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Laudem dicite deo nostro omnes sancti eius alleluia |
R |
Omnium Sanctorum |
|
|
Genus electum gens sancta populus acquisitionis memores memorum laudate deum |
V |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Justorum semita quasi lux ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Beati qui ad cenam agni vocati sunt |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Laudemus viros sanctos patriarchas et omnes prophetas domini qui vicerunt regna mundi quorum memoria non derelinquetur et nomen eorum manet in aeternum quia deo digni inventi sunt |
R |
Omnium Sanctorum |
L |
|
Susceptores angelorum effecti facie ad faciem deum videntes |
V |
Omnium Sanctorum |
L |
|
Milia milium ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
O constantia martyrum laudabilis o caritas inextinguibilis o patientia invicibilis quae licet inter pressuras persequentium visa sit despicabilis invenietur in laudem et gloriam et honorem in tempore retributionis |
R |
Omnium Sanctorum |
DFS |
|
O quam gloriosum est caelestium virtutum contuberniis perfrui et intueri agmina sanctorum splendidius sideribus micantia patriarcharum fide fulgentia prophetarum spe laetantia apostolorum sublimitate orbem judicantia martyrum purpureis victoriae coronis lucentia virginum quoque candentia serta gestantes inspicere |
R |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Ad eos ergo tota aviditate properemus ut cum eis ad Christum pervenire possimus |
V |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis agnum sequuntur quocumque erit |
R |
Omnium Sanctorum |
E FS |
|
Beata es civitas Jerusalem caelestis in qua cum Christo omnes sancti in perpetuis mansionibus feliciter laetantur |
V |
Omnium Sanctorum |
FS |
|
Beata regio civium supernorum in quo cum Christo isti sancti gaudent sine fine |
V |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Gaudent in caelis animae sanctorum et sine fine exsultant in conspectu dei |
V |
Omnium Sanctorum |
E |
|
Beati pacifici beati mundo ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Sancti legio supernarum |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
O quam praeclara sanctorum festivitas o quam beata mater ecclesia quae tantorum patrociniis intercessorum collectio omnium sanctorum angelorum consortium habere meruerunt |
R |
Omnium Sanctorum |
L |
|
Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni |
V |
Omnium Sanctorum |
L |
|
Viri sancti gloriosum sanguinem fuderunt pro domino amaverunt Christum in vita sua |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
O vere summa et perpetua felicitas ubi gloriosus angelorum chorus exsultat ubi prophetarum exsultantium numerus insignis gaudet ubi martyrum populus innumerabilis ob certaminum victorias turba laetantium effulget ubi etiam confessorum fortitudo laetatur ubi et illos remuneratio digna consequitur qui praecepta
dominica servantes ad caelestes thesauros terrena patrimonia transtulerunt |
R |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Ad eos igitur toto corde tendamus ut cum ipsis in aeterna patria gaudere mereamur |
V |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Ad hos ergo tota intentione ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Omnes sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt promissiones obturaverunt ora leonum et fortes facti sunt in bello |
R |
Omnium Sanctorum |
C D |
|
Effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate |
V |
Omnium Sanctorum |
C |
|
Lapidati sunt secti sunt tentati sunt in occisione gladii mortui sunt convaluerunt de infirmitate |
V |
Omnium Sanctorum |
C D |
|
Extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Prudentes virgines aptate vestras lampades ecce sponsus venit exite obviam ei |
R |
Omnium Sanctorum |
E H |
|
Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas |
V |
Omnium Sanctorum |
E |
|
Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et phialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum et cantant canticum novum |
R |
Omnium Sanctorum |
EMV FS |
|
Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suae et adoraverunt eum |
V |
Omnium Sanctorum |
EMV FS |
|
Quos laudare cupis dic nobis ut sociemur |
R |
Omnium Sanctorum |
H |
|
Laudamus pariter sanctos et sanctificantem |
V |
Omnium Sanctorum |
H |
|
Redemisti nos domine deus in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione et fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram |
R |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et erat numerus eorum milia milium dicentium salus deo nostro |
V |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Et vidi et audivi numerum ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
In conspectu throni amicti ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Spiritus et animae justorum hymnum dicite deo nostro |
V |
Omnium Sanctorum |
F |
|
Inimicos ejus induant confusionem |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Sanctum et verum lumen et admirabile ministrat lucem his qui permansuerunt in agone certaminis |
R |
Omnium Sanctorum |
F |
|
Recipient ab ipso splendorem sempiternum in quo assidue felices laetantur |
V |
Omnium Sanctorum |
F |
|
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis |
R |
Omnium Sanctorum |
BE VHRDFSL |
|
Audivi vocem ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Silentio facto in caelo |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Triumphatores et amici deo Petre et Paule Andreas Jacobe Joannes Thomas Jacobe Philippe Bartholomaee Matthaee Simon Thaddaee gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis |
R |
Omnium Sanctorum |
L |
|
Ecclesiarum principes belli triumphales duces caelestis aulae milites et vera mundi lumina |
V |
Omnium Sanctorum |
L |
|
Tua sunt haec Christe opera tua miracula qui vere mirabilis es in sanctis tuis quos ita dignaris glorificare ut eos de hoste humani generis mirabiliter facias triumphare |
R |
Omnium Sanctorum |
V |
|
Gloria virtus et gratia et tua est fortissime rex sanctorum quos ita eos gratuito munere sublimasti gloriose tu deus in sanctis rependens tui multimoda praemia post laborem |
V |
Omnium Sanctorum |
V |
|
Vidi angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari dicens nolite nocere terrae et mari neque arboribus quoadusque signemus servos dei nostri in frontibus eorum et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel |
R |
Omnium Sanctorum |
EMV FS |
|
Et videbunt faciem ejus et nomen ejus scriptum in frontibus eorum |
V |
Omnium Sanctorum |
EM F |
|
Milia milium ministrabant ei et decies centena milia assistebant ei |
V |
Omnium Sanctorum |
V |
|
Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat stantes ante thronum |
V |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Et audivi voces eorum et ... |
V |
Omnium Sanctorum |
|
|
Vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum in conspectu agni amicti stolis albis et palmae in manibus eorum |
R |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et phialas aureas |
V |
Omnium Sanctorum |
EM FS |
|
Exsultate justi in domino R. Rectos decet collaudatio alleluia |
W |
Omnium Sanctorum |
C |
|
Laetamini in domino et exsultate justi R. Et gloriamini omnes recti corde |
W |
Omnium Sanctorum |
C BE VHRD SL |
|
Timete dominum omnes sancti ejus |
W |
Omnium Sanctorum |
R |
|
Christe redemptor omnium conserva tuos famulos beatae semper virginis placatus sanctis precibus | Beata quoque agmina caelestium spirituum praeterita praesentia futura mala pellite | Vates aeterni judicis apostolique domini suppliciter exposcimus salvari vestris precibus| Martyres dei inclyti confessoresque lucidi vestris orationibus nos ferte in caelestibus | Chorus sanctarum virginum monachorumque omnium simul cum sanctis omnibus consortes Christi facite | Gentem auferte perfidam credentium de finibus ut Christi laudes debitas persolvamus alacriter | Gloria patri ingenito ejusque unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula |
H |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Christe redemptor omnium conserva tuos famulos beatae semper virginis placatus sanctis precibus |
HV |
Omnium Sanctorum |
|
|
Beata quoque agmina caelestium spirituum praeterita praesentia futura mala pellite |
HV |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Vates aeterni judicis apostolique domini suppliciter exposcimus salvari vestris precibus |
HV |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Martyres dei inclyti confessoresque lucidi vestris orationibus nos ferte in caelestibus |
HV |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Chorus sanctarum virginum monachorumque omnium simul cum sanctis omnibus consortes Christi facite |
HV |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Chorus sacrarum virginum electorumque omnium simul cum sanctis omnibus consortes Christi facite |
HV |
Omnium Sanctorum |
|
|
Gentem auferte perfidam credentium de finibus ut Christi laudes debitas persolvamus alacriter |
HV |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Gloria patri ingenito ejusque unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula |
HV |
Omnium Sanctorum |
|
|
Laus honor virtus gloria |
HV |
Omnium Sanctorum |
|
|
Sit trinitati gloria vestrasque voces jungite ut illi laudes debitas persolvamus alacriter |
HV |
Omnium Sanctorum |
SL |
|
Christum rogamus et patrem Christi patrisque spiritum unum potens per omnia fove precantes trinitas |
HV |
Omnium Sanctorum |
|
|
Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris | Coetus omnes angelici patriarcharum cunei ac prophetarum merita nobis praecentur veniam | Baptista Christi praevius et claviger aethereus cum ceteris apostolis nos solvant nexu criminis | Chorus sacratus martyrum confessio sacerdotum et virginalis castitas nos a peccatis abluant | Monachorum suffragia omnesque cives caelici adnuant votis supplicum et vitae poscant praemium | Laus honor virtus gloria deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula |
H |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris |
HV |
Omnium Sanctorum |
|
|
Coetus omnes angelici patriarcharum cunei ac prophetarum merita nobis praecentur veniam |
HV |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Baptista Christi praevius et claviger aethereus cum ceteris apostolis nos solvant nexu criminis |
HV |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Chorus sacratus martyrum confessio sacerdotum et virginalis castitas nos a peccatis abluant |
HV |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Monachorum suffragia omnesque cives caelici adnuant votis supplicum et vitae poscant praemium |
HV |
Omnium Sanctorum |
S |
|
Laus honor virtus gloria deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula |
HV |
Omnium Sanctorum |
S |
|
A domine aperit nobis (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Accipiant regnum decoris et (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Angeli archangeli throni et dominationes principatus et potestates virtutes caelorum cherubim atque seraphim patriarchae et prophetae sancti legis doctores apostoli omnes Christi martyres sancti confessores virgines domini anachoretae sanctique omnes intercedite pro nobis |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Deum laudemus (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Ecce adest dies omnibus (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Laudemus dominum in sanctis (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Nativitatem dei (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
O quam clarus est sidus (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
O quanto splendore refulget (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Omnes electi dei nostri memoramini ante deum ut vestris praecibus adjuti mereamur vobis adjungi |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Omnes sancti dei benedicite domino et omnes servi ejus hymnum dicite ei |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Omnes sancti dei orate pro nobis semper |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Omnium sanctorum chorus (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Sancti dei omnes qui estis (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Simile erit (...) |
A |
Omnium Sanctorum |
|
|
Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes sub honore sanctorum omnium de quorum solemnitate gaudent angeli et collaudant fílium dei |
In |
Omnium Sanctorum |
|
|
Sollemnitatem venerandam omnium sanctorum Dei perpetuo laetantum cum Christo laudibus devotis celebremus canentes et laetis vocibus GAUDEAMUS |
Tp |
Omnium Sanctorum |
|
|
Quia habentes eum omnia bona possident | DIVITES EGUERUNT ET ESURIERUNT |
Tp |
Omnium Sanctorum |
|
|
Verbi celestis ex pastu inanes vacuique remanentes | INQUIRENTES AUTEM DOMINUM NON DEFICIENT |
Tp |
Omnium Sanctorum |
|
|
In presenti hoc saeculo et in futuro domino coronante eos laude | OMNI BONO |
Tp |
Omnium Sanctorum |
|
|
Quam laudem omnibus sanctis ipse resonare dabit semper | TIMETE |
Tp |
Omnium Sanctorum |
|