|
Martyris egregii recolentes festa Benigni fallamus Christo quem decet omnis honor |
I |
Benigni |
|
|
Athleta fortis Benigne precamur ferto preces nostras super sidera quo mereamur adipisci dei dona te favente in aeterna gloria |
A |
Benigni |
|
|
Audite me filioli comites et comites et tribuni credite in Jesum Christum salvatorem nostrum quia ipse est spes et salus credentium |
A |
Benigni |
|
|
Christi miles Benignus ab ipsis cunabulis christianus sacerdos excitit tandem valde devotus |
A |
Benigni |
|
|
Cujus comes Terentius qui Christi nomen necdum audierat sanctum presbyterum certis indiciis designat |
A |
Benigni |
|
|
Cum Benigno canes ferocissimos esurientes et sitientes includite et eum in ergastulo carceris a militibus custodiri praecipite |
A |
Benigni |
|
|
Est inquit Peregrinus in hac provincia qui baptizatorum balsamo linit corpora et attonsus in coma habitu videtur alienigena |
A |
Benigni |
|
|
Exibite saxum grande et transforate illud ut pedes ejus cum plumbo immergentur et in digitos manuum ejus calentes subulas configite |
A |
Benigni |
|
|
Facta sunt haec omnia de plumbo et subulis secundum jussionem impiitissimi Caesarii |
A |
Benigni |
|
|
Hunc Caesar Aurelianus praecepit vinculis artari sibi vinctum praesentari ut posset quis unde esset experiri |
A |
Benigni |
|
|
Hunc sanctus Polycarpus praesul egregius misit ab oriente praedicare Gallorum genti perfide |
A |
Benigni |
|
|
Hymnum canamus domino qui suum gloriosum militem decoravit egregie ipsum annuae pro nostris exorare contagiis |
A |
Benigni |
|
|
Inter choruschos Christi tyrones ad laudes emicat almus martyr Benignus cujus ob amorem supplices odas regi concrepemus aethereo |
A |
Benigni |
|
|
Laudet concentus omnis caelestis et infimus Christum regem dominum qui Benignum dignum nomine lucida sublimavit in gloria post devictos hostes rigidos |
A |
Benigni |
|
|
Miraculorum gloria illustris ceremonias deorum respuit et vitam aeternam sibi credentibus permittit |
A |
Benigni |
|
|
Nostri memor quae sumus esto sacer benivolus qui jure certando exsuperasti immanis hostis vesaniam et triumphali functus exemo gaudes jam cum superiis civibus |
A |
Benigni |
|
|
Sanctum Benignum Caesar iniquissimus recludi jussit incarcerem dicens per sex dies nullus illi aquam praebeat |
A |
Benigni |
|
|
Signifer christianorum dixit Caesar ad sanctum Benignum si te profiteris esse doctorem habes me tuum persecutorem |
A |
Benigni |
|
|
Terentius comes sanctum Benignum verbum dei praedicantem gentibus furens reperit |
A |
Benigni |
|
|
Tunc Caesar Aurelianus rabiae suae crudalitatis saeviebat in viros christianae religionis |
A |
Benigni |
|
|
Audiens haec Aurelianus nervis durissimis eum cedi praecepit decens nisi hodie sacrificaverit diversis eum poenis affligite |
R |
Benigni |
|
|
Qui cum traditus Terentio comiti fuisset a trocleis extensus est |
V |
Benigni |
|
|
Aurelianus sanctum presbyterum sacerdotem cupiebat esse deorum sed Christi famulus nec terrore concutitur nec promissis seducitur |
R |
Benigni |
|
|
Promittens omnia bona mundi et principatum inter primos palatii |
V |
Benigni |
|
|
Beatissimus vir Benignus martyr Christi praesupernam gratiam divina datis miracula promissa sumens munera vivit in Christo coronatus perenni gloria |
R |
Benigni |
|
|
Armis divinis praecinctus saevitiam prosequentiam feliciter superavit |
V |
Benigni |
|
|
Christi miles pretiosus sancti Polycarpi discipulus ab oriente Galliam est transmissus cum aliis suis fratribus Caesar pro Christo interfecit |
R |
Benigni |
|
|
Non enim sunt condigne passiones hujus temporis ad futuram gloriamque revelabitur in illis |
V |
Benigni |
|
|
Gloriosus sacerdos gaudio repletus ait gratias tibi ago domine Jesu Christe quod me sacrificiis demonum pollui non permittis |
R |
Benigni |
|
|
Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna |
V |
Benigni |
|
|
Insignis confessor et martyr Benignus lancea militis vitam finere repraecipitur quo columba nivea de corpore exisse et caelum ascendisse visa est |
R |
Benigni |
|
|
O quis odor suavitatis in loco efferbuit quando pretiosa anima corpus reliquit |
V |
Benigni |
|
|
Sanctus Benignus Christi martyr inclytus cum in carcere perimeretur a lictoribus sacer ejus spiritus cernentibus christicolis in specie columbae caelos penetravit angelico comitane choro |
R |
Benigni |
|
|
Sancta illa anima corporeis nexibus resoluta ab omni malitiae felle immunis |
V |
Benigni |
|
|
Sanctus Benignus cum fuisset caesus et carceri mancipatus angelo confortante ita pristinae sanitati est redditus quasi nec unam plagam fuisset |
R |
Benigni |
|
|
Altera die suis eum conspectibus jusset praesentari omnino illesus apparuit |
V |
Benigni |
|
|
Sanctus Benignus dixit sacratissima vox est Christi nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere |
R |
Benigni |
|
|
Corpus enim tortores diversis poenis affligunt et aliquando interimunt |
V |
Benigni |
|
|
Sanctus domini dixit Caesari Aureliano jam me non mutabis a Christo cui servio |
R |
Benigni |
|
|
Qui est verbum patris et lux inenarrabilis quibus in se credentibus vitam aeternam tribuit |
V |
Benigni |
|
|
Sollemnitatem hodiernae vitatis Benigno favore prosequamur qua egregius Christi martyr Benignus occubuit |
R |
Benigni |
|
|
Hac die gaudent in caelis angelici chori et in terris homines bonevoluntatis |
V |
Benigni |
|