Benigni | Cantus Index for Office and Mass

Benigni

Benigni

Benignus of Dijon, Martyr

Feast date: 
Nov.1
Day: 
1
Month: 
11
Feast code: 
14110140

Chants related to the feast

Displaying 1 - 42 of 42 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

602220a

Hac die gaudent in caelis angelici chori et in terris homines bonevoluntatis V Benigni

600979a

Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna V Benigni

600979

Gloriosus sacerdos gaudio repletus ait gratias tibi ago domine Jesu Christe quod me sacrificiis demonum pollui non permittis R Benigni

600348a

Non enim sunt condigne passiones hujus temporis ad futuram gloriamque revelabitur in illis V Benigni

600348

Christi miles pretiosus sancti Polycarpi discipulus ab oriente Galliam est transmissus cum aliis suis fratribus Caesar pro Christo interfecit R Benigni

600224a

Armis divinis praecinctus saevitiam prosequentiam feliciter superavit V Benigni

600224

Beatissimus vir Benignus martyr Christi praesupernam gratiam divina datis miracula promissa sumens munera vivit in Christo coronatus perenni gloria R Benigni

600175a

Promittens omnia bona mundi et principatum inter primos palatii V Benigni

600175

Aurelianus sanctum presbyterum sacerdotem cupiebat esse deorum sed Christi famulus nec terrore concutitur nec promissis seducitur R Benigni

601200

Insignis confessor et martyr Benignus lancea militis vitam finere repraecipitur quo columba nivea de corpore exisse et caelum ascendisse visa est R Benigni

601200a

O quis odor suavitatis in loco efferbuit quando pretiosa anima corpus reliquit V Benigni

602144

Sanctus Benignus Christi martyr inclytus cum in carcere perimeretur a lictoribus sacer ejus spiritus cernentibus christicolis in specie columbae caelos penetravit angelico comitane choro R Benigni

602220

Sollemnitatem hodiernae vitatis Benigno favore prosequamur qua egregius Christi martyr Benignus occubuit R Benigni

602152a

Qui est verbum patris et lux inenarrabilis quibus in se credentibus vitam aeternam tribuit V Benigni

602152

Sanctus domini dixit Caesari Aureliano jam me non mutabis a Christo cui servio R Benigni

602146a

Corpus enim tortores diversis poenis affligunt et aliquando interimunt V Benigni

602146

Sanctus Benignus dixit sacratissima vox est Christi nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere R Benigni

602145a

Altera die suis eum conspectibus jusset praesentari omnino illesus apparuit V Benigni

602145

Sanctus Benignus cum fuisset caesus et carceri mancipatus angelo confortante ita pristinae sanitati est redditus quasi nec unam plagam fuisset R Benigni

602144a

Sancta illa anima corporeis nexibus resoluta ab omni malitiae felle immunis V Benigni

600160a

Qui cum traditus Terentio comiti fuisset a trocleis extensus est V Benigni

600160

Audiens haec Aurelianus nervis durissimis eum cedi praecepit decens nisi hodie sacrificaverit diversis eum poenis affligite R Benigni

201776

Facta sunt haec omnia de plumbo et subulis secundum jussionem impiitissimi Caesarii A Benigni

201713

Exibite saxum grande et transforate illud ut pedes ejus cum plumbo immergentur et in digitos manuum ejus calentes subulas configite A Benigni

201608

Est inquit Peregrinus in hac provincia qui baptizatorum balsamo linit corpora et attonsus in coma habitu videtur alienigena A Benigni

200995

Cum Benigno canes ferocissimos esurientes et sitientes includite et eum in ergastulo carceris a militibus custodiri praecipite A Benigni

200965

Cujus comes Terentius qui Christi nomen necdum audierat sanctum presbyterum certis indiciis designat A Benigni

200769

Christi miles Benignus ab ipsis cunabulis christianus sacerdos excitit tandem valde devotus A Benigni

200429

Audite me filioli comites et comites et tribuni credite in Jesum Christum salvatorem nostrum quia ipse est spes et salus credentium A Benigni

200401

Athleta fortis Benigne precamur ferto preces nostras super sidera quo mereamur adipisci dei dona te favente in aeterna gloria A Benigni

202291

Hunc Caesar Aurelianus praecepit vinculis artari sibi vinctum praesentari ut posset quis unde esset experiri A Benigni

202296

Hunc sanctus Polycarpus praesul egregius misit ab oriente praedicare Gallorum genti perfide A Benigni

202301

Hymnum canamus domino qui suum gloriosum militem decoravit egregie ipsum annuae pro nostris exorare contagiis A Benigni

205008

Tunc Caesar Aurelianus rabiae suae crudalitatis saeviebat in viros christianae religionis A Benigni

204901

Terentius comes sanctum Benignum verbum dei praedicantem gentibus furens reperit A Benigni

204678

Signifer christianorum dixit Caesar ad sanctum Benignum si te profiteris esse doctorem habes me tuum persecutorem A Benigni

204475

Sanctum Benignum Caesar iniquissimus recludi jussit incarcerem dicens per sex dies nullus illi aquam praebeat A Benigni

203324

Nostri memor quae sumus esto sacer benivolus qui jure certando exsuperasti immanis hostis vesaniam et triumphali functus exemo gaudes jam cum superiis civibus A Benigni

203118

Miraculorum gloria illustris ceremonias deorum respuit et vitam aeternam sibi credentibus permittit A Benigni

202893

Laudet concentus omnis caelestis et infimus Christum regem dominum qui Benignum dignum nomine lucida sublimavit in gloria post devictos hostes rigidos A Benigni

202591

Inter choruschos Christi tyrones ad laudes emicat almus martyr Benignus cujus ob amorem supplices odas regi concrepemus aethereo A Benigni

100194

Martyris egregii recolentes festa Benigni fallamus Christo quem decet omnis honor I Benigni