Willibrordi | Cantus Index for Office and Mass

Willibrordi

Willibrordi

Willibrord, Bishop of Utrecht

Feast date: 
Nov.7
Day: 
7
Month: 
11
Feast code: 
14110700

Chants related to the feast

Displaying 1 - 36 of 36 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100315

Jubilemus deo beatorum praesulum regi glorioso qui aeternae gloriae coronam beato dedit pontifici N. I Willibrordi

200370

Artioris itaque vitae ardore succensus et peregrinationis studio instigatus cum dei voluntate et spiritualium patrum permissione in hibernium contendit propere A Willibrordi

200809

Coeperunt itaque plurimi fidei fervore incitati offerre patrimonia sua viro dei quibus ille acceptis mox in eis ecclesias aedificari jussit A Willibrordi

201432

Dum praesulis almi Willibrordi sacratissima reconderent membra cum hymnis et fiducia omnia animatus ad electos a- populos regni Francorum festinanter est reversus A Willibrordi

201527

Egregius Christi pontifex Willibrord omni digitate exstitit praeclara statura decens vultu honorabilis facie venustus corde laetus consilio sapies ore jucundus moribus compositus atque in omne opere dei strenuus A Willibrordi

202471

In sacris igitur eruditionibus et in omni sobrietate morumque honestate beatissimus adolescens institutus est usque ad annum vigesimum aetatis suae A Willibrordi

203803

Per dies singulos numerus fidelium crescebat et major credentium turba ad dei verbi agnitionem per venerabilem pontificem Willibrordum confluebat A Willibrordi

203962

Principis Francorum omniumque unanimitate fidelium Juchus tandem sanctus consensit Willibrordus ut Romam directus apostolica benedictione sacraretur episcopiis A Willibrordi

204342

Sacerdotis sui preces mox divina pietas exaudivit et subito fons dulcissimi saporis erupit quos sui cernentes maximas deo gratias retulerunt et laudes A Willibrordi

204451

Sancti patris Willibrordi sacra nativitatis fuerunt exordia et mox in utero matris diviniae electionis perfugia A Willibrordi

204541

Sanctus vir dei zelo fervens dum quoddam idolum effringeret ejusdem custos idoli gladio caput illius percussit sed deo defendente nullam omnino lesuram sustinuit A Willibrordi

204586

Semina denique vitae supernae gratiae rore irrigante in agris multorum cordium longe lateque ad ejus per dicationem pullulabat uberrime A Willibrordi

204645

Sic cottidie bonae indolis puer proficiebat ut teneros pueritiae annos mors gravitate transcenderet A Willibrordi

204662

Sicut praecursor domini Joannes sanctissimus ita sanctus Willibrord in salutem plurimorum ex religiosis per genitoribus est editus A Willibrordi

204774

Studiosissime vir dei per per loca plurima discurrebat et opta tum evangelizandi opus exercebat A Willibrordi

204795

Summus sacerdos Willibrordus deo amabilis et omni populo placabilis senex et plenus in omni perfectione vertutum hodierna die ex hac peregrinatione ad perpetuam migravit patriam Christum in aeterna sine fine visurus gloria A Willibrordi

205220

Vir deo plenus suos cernens commilitiones ardorem sitis graviter ferre flexis genibus orabat ut qui populo suo in deserto aquam produxit de petra servis suis eadem misericordia de arenosa aquam produceret terra A Willibrordi

205495

Ad hoc tantum deo praedestinante sancti parentes ejus copulati sunt conjugio ut talis ex eis ad praefectum multorum proles ederetur in mundo A Willibrordi

600006

A deo praeelectus summus sacerdos Willibrordus accepta apostolice auctoritatis benedictione majori R Willibrordi

600006a

Ad electos fiducia animatus (...) V Willibrordi

600010

Ab ineunte pueritia divina mox illi concessit gratia et sensu proficere et eximiis moribus pollere R Willibrordi

600010a

Coepit igitur aetate et sapientia crescere et tam deo quam hominibus placere V Willibrordi

600098

Angelica revelatione beatissimus apostolicus in somnis admonitus sanctum virum cum magno gaudio et honore suscepit atque Archiepiscopus copum ordinavit nomenque illi clemens imposuit R Willibrordi

600098a

Ut in eo fidei fervorem devotionis religionem sapientiae plenitudinem agnovit firmatum benedictione in evangelii opus remisit V Willibrordi

600271

Beatus puer Willibrordus sancto baptismatis fonte regeneratus postquam est ablactatus statim tradi R Willibrordi

600271a

Ut fragilis aetas validioribus invalesceret disciplinis et quo nihil audiret nisi sancta nihil videret nisi honesta V Willibrordi

601089

Igitur anno trigesimo tertio aetatis suae maior egregio viro fidei flama crescebat in pectore ut clarissima evangelici splendoris luce caecatos in fidelitate populos illustraret R Willibrordi

601089a

Parum ei videbatur sibi soli tantummodo in religionis sanctitate sudasse si non et aliis quoque prodesset in praedicationis veritate V Willibrordi

601133

In gente Fresonum specialis praedicator positus sanctissimus pontifex Willibrordus et sedi episcopali in trajecto delegatus cunctas illic vestusti erroris tenebras expulit omnesque illius patriae populos evangelica luce perfudit R Willibrordi

601133a

Et quocumque pius perrexit per eo salutis gratia celsithroni semper pervenit euntem effectum tribuens factis verbisque docentis V Willibrordi

601911

Puer egregius Willibrordus in fortem domini delegatus ac coepit tonsuram clericatus et sic pia professione factus est R Willibrordi

601911a

Nulli secundus humilitatis officio nulli inferior lectionis studio V Willibrordi

602139

Sanctus adolescens Willibrordus inter eximios piae relegionis et sacrae lectionis magistros futurus multorum praedicator populorum erudiebatur donec occurreret in virum praefectum R Willibrordi

602139a

Sanctorum patrum aemulari cupiens religionem atque eorum se familiaritati duodecim annis conjungens V Willibrordi

602518

Visum est ergo viro dei Willibrordo franciam contendere quo potuisset ibi idolatriae spinas extirpare et clarissima verbi dei semina per munda novalia abundantius spargare R Willibrordi

602518a

Non cessabat autem confluentes ad se turbas suavissima admonitione cohortari V Willibrordi