Martini | Cantus Index for Office and Mass

Martini

Martini

Martin, Bishop of Tours

Feast date: 
Nov.11
Day: 
11
Month: 
11
Feast code: 
14111100

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 336 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

004964

Sinite me inquit caelum videre ut spiritus dirigatur ad dominum nihil in me reperiet inimicus sed sinus Abrahae me suscipiet A Martini DF

a01784

Sacerdos magnus sanctus Martinus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus alleluia A Martini

200573

Beatus Martinus dum esset (...) A Martini

002351

Domine jam satis est quod hucusque certavi sed quoad ipse jusseris militabo ac si parcis aetati bonum est mihi hos quibus timeo ipse custodias A Martini DF

004000

O beate pater Martine pium dominum Jesum pro impietatibus nostris deposce A Martini S

005141

Tetradius cognita dei virtute ad baptismi gratiam pervenit A Martini C BEMVHRDFSL

202172

Hic Martinus electus dei (...) A Martini

002382

Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem fiat voluntas tua A Martini C BEMVHRDFSL

004002

O beatum pontificem qui totis visceribus diligebat Christum regem et non formidabat imperii principatum o Martine dulcedo medicamentum et medice o sanctissima anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit tamen palmam martyrii non amisit A Martini C BEMVHR F

004005

O beatum virum cujus anima paradisum possidet unde exsultant angeli laetantur archangeli chorus sanctorum proclamat turba virginum invitat mane nobiscum in aeternum A Martini C BEMVHRDFSL

005277

Unus est dominus deus invisibilis per quem daemonia ejiciuntur A Martini C V

202383

In caelo receptus videris (...) A Martini

002411

Dominus Jesus Christus non se inquit purpuratum nec diademate renitentem se venturum esse praedixit A Martini C BEMVHRDFSL

004033

O ineffabilem virum per quem nobis tanta miracula coruscant A Martini C BEMVHRDFSL

202604

Intercede pro nobis beate pontifex N. ad dominum Jesum Christum apud quem est misericordia in perpetuum A Martini

002466

Dum sacramenta offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus A Martini C B HR F L

004038

O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine prophetis compar apostolis consertus praesulum gemma fide et meritis egregius pietate et misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et ante deum A Martini DFS

203030

Martinus ecce migrat hic (...) A Martini

002587

Ego signo crucis non clipeo protectus aut galea ostium cuneos penetrabo securus A Martini C BEMVHRDFSL

004074

O quantus luctus omnium quanta praecipue lamenta monachorum et virginum chorus quia pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum A Martini C BEMVHRDFSL

203184

Multitudo angelorum audierunt (...) A Martini

002644

En caelo receptus videri ultra non poterit Jam ergo nobis in quo erit spes in quo refrigerium in cujus caritate solatium sed non deerit nobis ille non deerit si amore sequamur quo sequendum se docuit A Martini DF

004088

O vere beatum o ineffabilem pietate misericordia caritate quarum ut visceribus semper totus affluebat in domino sic non desit nobis non desit in aevum A Martini DF

204327

Sacer sacerdos N. te humiliter deprecamur ut a peccatorum nostrorum colluvionibus tuis sacris nos expurges orationibus A Martini

002802

Exsequiae Martini non dicantur funeris sed triumphi nam greges suos qui ductu ejus mundum vicerant agebat ante se pastor extinctus qui corpus ad sepulcrum sequentes psallebant et flebant A Martini DF

004094

O virum ineffabilem nec labore victum nec morte vincendum qui nec mori timuit nec vivere recusavit A Martini C BEMVHRDFSL

205391

Dominus Jesus Christus non se (...) A Martini

002951

Glorificati hominis viderunt gloriam qui affuerunt nam caro quam cinis semper obtexerat ita resplenduit ut quoddam resurrectionis decus et extincta proferret A Martini DF

004111

Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat alleluia alleluia A Martini C BEM HRDFSL

205591

Scimus quidem desiderare te Christum sed salva sunt tibi tua praemia tua nostri potius miserere quos deseris A Martini

003201

Imposita manu puero beatus Martinus immundum ab eo spiritum eiecit A Martini C DF L

004169

Ora pro nobis beate N. ut digni efficiamur promissione Christi A Martini C B HRD SL

001263

Adest multitudo monachorum ac virginum his specialis gloria praecipue flebant dum sentirent magis esse gaudendum si rationem vis doloris admitteret A Martini DF

205663

Adest veneranda nobis dies festiva sancti Martini praesulis eximii cujus nos intercessione huic facias dignos Jesu Christe intercesse A Martini

003710

Martine misit nos dominus tibi auxilium ferre et rusticam multitudinem effugare A Martini C DF L

004670

Sacerdos dei Martine aperti sunt tibi caeli et regnum patris mei A Martini C BEMVHRDFS

001486

Artus febre fatiscentes spiritui servire cogebat stratuque suo illo nobili cilicio recumbans nec terram videre jam dignatus caelo totus inhiabat A Martini DF

206545

Sanctus Martinus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quia in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et a vindica te in illa aeterna patria conversatus est A Martini

003711

Martinus Abrahae sinu laetus excipitur Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur A Martini C BEMVHRDFSL

004038.1

O Martine inclyte quam pium est gaudere de te o Martine praesulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et in perpetuum A Martini

004671

Sacerdos dei Martine pastor egregie ora pro nobis deum A Martini C BEMVHRDFSL

001644

Beatus Martinus dixit Juliano Christi enim sum miles pugnare mihi non licet A Martini C HRDF L

003712

Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit A Martini C BEMVHRDFSL

004706

Sanctae trinitatis fidem Martinus confessus est beatissimam gratiam percepit A Martini C BEMVHRDFSL

001872

Confido in domino quod filia mea precibus tuis reddenda sit sanitati A Martini C BEMVHRDFSL

003713

Martinus episcopus migravit a saeculo vivit in Christo gemma sacerdotum A Martini C BEMVHRD L

004712

Sancte Martine confessor Christi almiflue pro nostra omnium salute omnipotentem deum toto affectu prosequere quo ad laudem sui sancti nominis concedat nobis dona suae promissionis A Martini S

002029

Cum repente viribus corporis coepit destitui tunc moeror et luctus omnium vox plangentium unaque precantium ne pastor oves deserat A Martini DF

003714

Martinus signipotens fulgore virtutum ipsa reverberat astra hic diversa multorum complevit unus unde et apostolis ac prophetis pace sanctorum omnium consertus est A Martini DF

004785

Sanctus Martinus obitum suum longe ante praescivit qui et discipulos in unum congregavit atque sui dissolutionem imminere praedixit A Martini DF

002262

Dixerunt discipuli ad beatum Martinum cur nos pater deseris aut cui nos desolatos relinquis invadent enim gregem tuum lupi rapaces A Martini C BEMVHRDFSL

003715

Martinus trium mortuorum suscitator magnificus vivit in Christo gemma sacerdotum mirifice laureatus A Martini HR

004829

Scimus quidem te pater desiderare Christum sed salva sunt tibi praemia tua nostri potius miserere quos deseris pater A Martini DF

002335

Domine deus noster cujus gratia beatus Martinus tres mortuos resuscitavit concede propitius ut per ejus interventum a morte animae resuscitari mereamur A Martini B R

003731

Media nocte dominica sanctus discessit quem caeli cives mox obviant multi audierunt voces in sublimi qui et vitro purior lacte candidior carne quoque monstratus est gemma sacerdotum A Martini DF

g03297

Alleluia Sacerdos dei Martine pastor egregie ora pro nobis deum Al Martini

g03298

Alleluia Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur Al Martini

g03299

Alleluia Martinus signi potens fulgore virtutum ipsa reverberat astra et in pace sanctorum omnium consertus est Al Martini

g00483

Alleluia Beatus vir sanctus Martinus urbis Turonis requievit quem susceperunt angeli atque archangeli throni dominationes et virtutes Al Martini

g02218

Alleluia Hic Martinus pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur Al Martini

g02549

Alleluia Martinus episcopus migravit a saeculo vivit in Christo gemma sacerdotum Al Martini

g02317

Alleluia Martinus Abrahae sinu laetus excipitur Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur Al Martini

g00484

Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris Cm Martini

g02315

Ora pro nobis beate Martini ut digni efficiamur promissione Christi Gr Martini

g02316

Dum sacramenta offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus GrV Martini

830112

En gratulemur spiritu voti (...) H Martini

830126

Fratres unanimes foedere (...) H Martini

830215

Martine par apostolis festum colentes tu fove qui vivere discipulis vis aut mori nos respice | Fac nunc quod olim gesseras nunc praesules clarifica auge decus ecclesiae fraudes relide Satanae | Qui ter chaos evisceras mersos reatu suscita diviseras ut chlamydem nos indue justitiam | Ut specialis gloriae quondam recorderis tuae monastico nunc ordini jam pene lapso subveni | Sit trinitati gloria Martinus ut confessus est cujus fidem per opera qui semper in nos roboret H Martini

008344

Martine confessor dei valens vigore spiritus carnis fatiscens artubus mortis futurae praescius | Qui pace Christi affluens in unitate spiritus divisa membra ecclesiae pacis reformas unicae | Quem vita fert probabilem quem mors cruenta non taedet cum callidi versutiam in mortis hora derogas | Haec plebs fide promptissima tui diei gaudia votis colit fidelibus adesto mitis omnibus | Per te quies sit temporum vitae detur solatium pacis redundet commodum sedetur omne scandalum | Ut caritate spiritus sic affluamus invicem quo corde cum suspiriis Christum sequamur intimis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum amen H Martini SL

a00912

Rex Christe tu mirificas Martinum praesulem tuum splendens ut sit et sublimis blandus lenis pius dulcis H Martini

008321

In laude Martini deus te H Martini L

001006

Adoremus Christum regem confessorum dominum qui aeterna sanctum N. coronavit gloria I Martini B DF

001044

Beatus Martinus migravit a saeculo vivit in Christo in aeternum gemma sacerdotum I Martini E

001098.2

Laudemus deum nostrum in confessione beati Martini I Martini E F L

001103

Martinus ecce migrat hic pauper caelo dives quem sanctorum concentus Christo psallens deducit nos caelestibus hymnis Laudemus in hunc deum I Martini DFS

001104

Maximum regem cunctorum adoremus dominum qui beatum Martinum hodie sanctorum conjunxit gloriae confessorum I Martini R

100193

Martinus episcopus migravit a (...) I Martini

g02314

Ecce sacerdos magnus Martinus gemma sacerdotum quem principem fecit dominus ut sit nobis reconciliatio et non est inventus similis illi habere laudem in omnes gentes In Martini

g02817b

Magnus dominus et laudabilis valde in civitate dei nostri in monte sancto ejus InR Martini

g04393a

Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini InV Martini

g02314a

Benedictionem omnium gentium dedit illi dominus et testamentum suum confirmavit super caput ejus InV Martini

g02318

Martinus igitur obitum suum longe ante praescivit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere quia indicavit se jam resolvi Of Martini

g02318c

Martinus episcopus migravit a saeculo vivit in Christo gemma sacerdotum OfV Martini

g02318a

Martinus antistes migravit a saeculo vivit cum christo gemma sacerdotum OfV Martini

g02318b

Viribus corporis coepit repente destitui convocatisque discipulis in unum dixit OfV Martini

007132

Martinus Abrahae sinu laetus excipitur Martinus hic pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur R Martini C BEMVHRDFSL

601384

Martinus qui electus est a (...) R Martini

007258

O beatum virum Martinum antistitem qui nec mori timuit nec vivere recusavit R Martini C BEMVHRDFSL

007301

O vere beatum in cujus ore dolus non fuit neminem judicans neminem damnans numquam in illius ore nisi Christus nisi pax nisi misericordia inerat R Martini F

006217

Beatus Martinus obitum suum longe ante praescivit dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere quia indicavit se jam resolvi R Martini C BEMVHRDFSL

006513

Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso subire propter eos laborem fiat voluntas tua R Martini C BEMVHRDFSL

601625

O quam admirabilis est vir (...) R Martini

601642

O sacerdotum nobilissime qui (...) R Martini

006377

Cum videret beatus Martinus discipulos suos flentes motus his fletibus conversus ad dominum dixit domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem R Martini C FSL

006621

Ecclesia virtute roboratur sacerdotes revelatione glorificantur quem Michael assumpsit cum angelis R Martini D

007310

Oculis ac manibus in caelum semper intentus invictum ab oratione spiritum non relaxabat R Martini C BEMVHRDFSL

601682

Oculis ac manibus in caelum (...) R Martini

007133

Martinus sacerdos dei cui post apostolos tantam gratiam dominus contulit ut tres mortuos suscitaret et alias virtutes praeclaras ostendit et inter alios confessores et martyres et rosa fulget in Gallia R Martini B R

602071

Sanctae trinitatis fidem (...) R Martini

006558.1

Dum sacramenta offerret beatus Martinus globus igneus apparuit super caput ejus R Martini

Pages