Findani | Cantus Index for Office and Mass

Findani

Findani

Findan (Fintan) of Rheinau, Benedictine Hermit

Feast date: 
Nov.15
Day: 
15
Month: 
11
Feast code: 
14111530

Chants related to the feast

Displaying 1 - 35 of 35 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001930

Corde contrito et spiritu humilitatis coepit dominum benedicere qui sicut tres pueros servavit ab aestu ignium ita se eripuit de manu infidelium A Findani R

001995

Cum egrederetur sanctus Findanus de terra nativitatis suae sicut Jacob de Bersabee cognovit per visum futurae suae habitationis locum per reflexos aquarum decursus sibi designatum A Findani R

002242

Direxisti viam ejus in conspectu tuo domine quando eum fecisti sinum vasti maris quasi sepulcrum patens evadere sicut pisci jussisti Ionam absorptum evomere A Findani R

002259

Divina voce desuper ad se facta audiens quod in caelo sedem cum sanctis paratam haberet omnem creaturam secum in dei laudem excitavit A Findani R

003125

Homines ignotos de longe aspiciens vehementer exsultavit quia desiderium animae suae impletum esse cognovit quibus ipse comes adjunctus ad vicinam ecclesiam cum gaudio est perductus A Findani R

003186

Illuminatio cordis aspectu circa ortum aurorae vidit vir dei inter choros canentium columbam niveo candore fulgentem se petere iterumque et iterum sibi advolantem humeris suis insedisse A Findani R

003225

In divinis laudibus vir dei persistendo vidit consedisse columbam super altare quo sancti Blasii martyris reliquiae die superventuro erant collocandae A Findani R

003294

In terra deserta invia et inaquosa exiguo herbarum victu recreatus per biduum hoc tenui adminiculo animam fame jam pene collapsam sustentabat A Findani R

003295

In terra salsuginis et inhabitabili per triduum fame cruciatus et siti voce sua ad dominum clamabat qui in deserto Eliam per corvos quondam alebat A Findani R

003299

In tribulatione sua vir sanctus deum invocavit ut qui marina animalia super aquas natare praecepit se quoque sicut vellet et sciret de manibus dominorum crudelium per aquas eriperet A Findani R

003366

Inter ostium saevientium vincula et frementium fluctuum periculum dei athleta Noe justum aequiparabat qui in arca clausus inter bestiarum iras et diluvii aquas domino in timore serviebat A Findani R

003765

Mirabilis in altis dominus fidelem suum a fluctibus aquarum multarum eripuit salvumque et incolumen domui suae restituit A Findani R

004262

Per diversa sanctorum loca cupiens quaerere faciem dei Jacob tandem ad locum sibi paratum pervenit ubi stabilitatis suae votum domino persolvit A Findani R

004386

Pro redimendis captivis factus est ipse captivus exemplo illius qui ascendens in altum captivitatem nostram duxit captivam A Findani R

004985

Specialis noster iste patronus cui Christus semper erat vivere et mori lucrum modo revelata facie speculatur praesentem dei vultum cujus tanta merita apud advocatum et judicem justum valent ut per eum a terra justis precibus in caelum pateat via et de caelo redeat in terram gratia et pax in aeternum A Findani R

004997

Spiritus dei qui in principio superferebatur aquas famulum suum quem libere fecit perambulare semitas maris ut et vestes quae poterant esse oneri sibi sentiret esse levamini A Findani R

005439

Vir iste sine macula inventus cum Orcades insulas esset ingressus in foramine petrae tamdium requievit donec persequentem se inimicum ad nihilum redegit A Findani R

006062

Aggressus adhuc districtionis viam excellentiorem contulit ad reclusionis pugnam singularem ubi tamdiu contra spirituales nequitias dimicavit quo a deo se confortante de inimico triumphavit R Findani R

006062a

Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem V Findani R

006457

Dimisit dominus onagrum suum liberum in solitudine ne clamorem audiret exactoris ad vitium gulae eum provocantis qui quasi immanissimus gigas ore aperto eum devorare voluit sed signo crucis edito ut fumus evanuit R Findani R

006457a

Ad nihilum deductus in conspectu ejus malignus V Findani R

006520

Dominus Jesus Christus qui est caput corporis ecclesiae per singula sua membra se colligit in caelum cottidie in quibus sanctum Findanum gloriae confessorum coaequavit quem de hac convalle lacrimarum hodie ad aeternae vitae gaudia sublevavit R Findani R

006520a

Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei V Findani R

006977

Inter alia virtutum exercitia tam singularis executor eleemosynarum exsistebat ut interdum exemplo divini operis maxime multitudini pauperum idonee satisfaceret ex paucis cibariis R Findani R

006977a

Oculi omnium in te sperant domine et tu das escam illorum in tempore opportuno V Findani R

007124

Majori adhuc mentis certamine ingenti malignorum spiritum circumventus multitudine ad solita precum confugit arma ad cujus vocem disparuit omnis illa impia turba R Findani R

007124a

Cadent a latere tuo mille et decem milia a dexteris tuis tibi autem non appropinquabit V Findani R

007332

Orationi sine intermissione instabat vigilans contra adversarium humani generis diabolum cujus ignea tela ut extingueret canonicas vigiliarum horas praevenit et quod reliquum noctis erat in dei laude consummavit R Findani R

007332a

Media nocte surgebam ad confitendum tibi domine V Findani R

007399

Post multiplices mundani cursus labores post triumphatum in variis tentationibus hostem antiquum de ergastulo carnis ab angelis assumptus est in libertatem gloriae filiorum dei R Findani R

007399a

Pretiosa dei margarita eatenus jacens in sterquilinio mundi tandem reposita est in diademate regis aeterni V Findani R

007751

Tanta ei erat abstinentia alimentorum talis restrictio vitiorum ut dum corpus castigans servituti subjiceret carne infirmatus corde fortior et potens esset quia ille totum fuit ejus vivere qui panis vivus de caelo dignatus est descendere R Findani R

007751a

Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo dei V Findani R

007900

Vir vitae laudabilis postquam in ordine clericatus quattuor annis est deo hominibusque probatus artioris propositi desiderio accensus in insula Rheni fluminis monasticae perfectionis normam praesentibus initiavit et futuris R Findani R

007900a

Passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos V Findani R