Othmari | Cantus Index for Office and Mass

Othmari

Othmari

Othmar (Audemar), Abbot

Feast date: 
Nov.16
Day: 
16
Month: 
11
Feast code: 
14111600

Chants related to the feast

Displaying 1 - 69 of 69 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

605042a

Auditis de eo tantis virtutibus ad tumbam ejus oratura prosternitur V Othmari

001579

Beati ergo corpus Othmari in ecclesia sancti Galli positum multis inibi miraculis caelitus est glorificatum A Othmari B HR

605038

Beatus confessor Christi Othmarus sine causa damnatus ad palatium Potami ductus est ibique diu laboribus probatus perfectus inventus est R Othmari

001653

Beatus Othmarus abbas a tyrannis Warino et Ruthardo in insulam Rheni relegatus in confessione Christi migravit A Othmari B HR

001654

Beatus Othmarus athleta dei electus bonum certamen certavit cursum consummavit fidem servavit quapropter in vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant A Othmari H

830087

Confessor dei* H Othmari

g01290.Tp05

Cujus semet dextera semper quaesiit tueri | DESIDERIUM ANIMAE EIUS Tp Othmari

605039

Cum autem creator agonum certamine militem suum vellet quiescere de ergastulo corporis eductum ad gaudia regni caelestis est translatus R Othmari

002067

Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento A Othmari B HR

002157

Descendit dominus cum sancto Othmaro in foveam et in vinculis non dereliquit illum donec afferet illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant mendaces ostendens qui maculaverunt illum A Othmari HR

605039a

Dilectus deo et hominibus cujus memoria in benedictione est V Othmari

ah53204

Eia fratres cari festivitatem sancti | Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Cujus gratiam per ejus meritum nos consequi posse credimus | Laetetur Svevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen | Et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis aulae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet Sq Othmari

002659

Erat namque Othmarus hospitalis valde cunctis affabilis pater pauperum papas egenorum jejuniis atque vigiliis seipsum semper acerrime afflixit Othmarus quippe in omni fuit virtute conspicuus et laudabilis A Othmari H

002904

Fratribus autem ad refectionem considentibus vasculum saepius exhaustum liquoris detrimenta nonsensit A Othmari B HR

003061

Hic in aetate juvenili in Raetiam ductus est ibique litterarum scientia eruditus est A Othmari H

605033

Hic ut in virile robur evasit sacerdotii gradum conscendit et quidam titulo praelatus odore virtutum suarum sparsim est divulgatus R Othmari

g01290.Tp08

Hodie celebremus cuncti sancti aiai diem sollemnem in quo sumpsit laetus sanctissimam palmam eia annua dum redeunt iam ai festa patroni cantantes pariter psallite rite chori eia | IN VIRTUTE Tp Othmari

g01290.Tp01

Hodie spiritus Otmari terris relictis caelos adiit atque choris supernis jungitur quapropter laeti deo nostro dicamus | IN VIRTUTE PAC Othmari

003166

Igitur Othmarus abba natione Suevorum oriundus fuit A Othmari H

605036

Igitur pater venerandus quorumdam principum iniqua potentia oppressus illis in quantum sibi licuit zelo Christi armatus restitit R Othmari

003174

Ille vir sanctum dei famulum gloriosissimi regis Pippini secum deferens devote aspectibus praesentavit A Othmari H

003312

In vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant A Othmari R

g01290.2

In virtute TpN In Othmari

006949

Inclyte confessor fratrum quae fidelis amator instanter precibus nostros relevato reatus namque tuis meritis speramus dona salutis R Othmari H

605043

Inclyte confessor fratrum quae fidelis amator instanter precibus nostros relevato reatus namque tuis meritis speramus dona salutis R Othmari

g01347.1

Inter magnos excelsus et magnus summi imperatoris milites | SICUT CEDRUS Tp Othmari

850376

Jam tenet Othmarus paradysi gaudia clarus suppeditans agno dite laudes robore magno [M] Othmari

605037

Judices vero iniqui tecnis callidi hostis instructi infamiam viro dei per quendam falsiloquum inpingebant quem suae nequiciae fautorem aptum asciverant R Othmari

605038a

Jussu tyrannorum carcere clausus et fame usque ad mortem afflictus V Othmari

g01290.Tp03

LAETABITUR JUSTUS | Laetitia caelitus donata redimitus | ET SUPER SALUTARE TUUM Tp Othmari

ah53203

Laude dignum | Sanctum canat Othmarum Svevia mater | Talis nati profectu gratulans semper | Hic velut sidus eximium placitus deo | Inter fraternas caligines rutilans micat | Hic Jesu Christi praeceptis paruit promptus | Hic ejus membris subvenit minimis largus | Nunc suae perfectae vitae se testem exhibet | Debiles curando atque tuendo supplices | Hunc jam coetibus conjunctum sanctorum cuncti precemur | Ut nos fragiles semper conciliet domino deo | Qui regnat trinitas summa Sq Othmari

003743

Mendaces ostendit dominus qui maculaverunt beatum Othmarum et dedit illi claritatem aeternam alleluia alleluia A Othmari B HR

605036a

Nam lupis ovile domini vastantibus et res ecclesiasticas diripere cupientibus V Othmari

605041a

Non sine ammiratione cunctorum astantium revertens gracias egit deo ac beato Othmaro V Othmari

003989

O antiquis miraculis conferendum quod remissis fratribus contigit inter prandendum nam liquor parvae potionis per incrementa crescebat donec illos omnes convivas satietate vicisset A Othmari H

605033a

Omni laudabilis vitae merito se ipsum inreprehensibilem exhibendo V Othmari

g01354.Tp01

Pacis auctori benigno et metuendo ob militis ipsius meritum sanctissimum voce canamus devota | BEATUS SERVUS Tp Othmari

605035a

Paternis visceribus inopiae miserorum compassus pecuniam quamvis sibi tunc necessariam V Othmari

004325

Post decem vero annos visum est discipulis ejus ut ad monasterium sancti Galli eum deferre deberent A Othmari B HR

605040

Preciosissimo corporis almi patris thesauro in ecclesia beati confessoris Galli recondito ejus sanctissima merita claruerunt per multa miracula R Othmari

g01290.Tp02

Qua caelicolum decorem stabilisti | DOMINE LAETABITUR Tp Othmari

g01290.Tp07

Qualem saeculi gloria non potest vel pompa donare | IN VIRTUTE Tp Othmari

004447

Quanto in caelis anima beati Othmari cum domino vel quali perfruatur honore ad sepulcrum ejus virtutes signorum frequentissime liquido declarant alleluia A Othmari H

004490

Qui per gradus probitate morum conscendens sacerdotii dignitate sublimatus est A Othmari H

004537

Quidam vero adolescens membris omnibus miserabiliter contractus dum quidam caeco mente benigna ductoris officium exhibuisset utili errore in sarcophagum viri sancti impegit et mox diu denegatam recipere meruit sanitatem A Othmari H

605041

Quidam vero detecto basilicae viri dei supra sepulcrum ejus corruit qui mox sanus surrexit et inceptum opus laetus per egit R Othmari

g01290.Tp06

Quod sancto concepit beatum spiritu inspirante | TRIBUISTI EI Tp Othmari

605035

Quoddam tempore sanctus pater ad regem Pipinum profectus regiis muneribus recessit ab eo donatus sed pene quidquid ibi percepit pro foribus palatii pauperum turbis distribuit R Othmari

100408

Regi regum summo jubilemus domino qui hodie suum dilectum glorificavit Othmarum I Othmari

850375

Regi regum summo jubilemus domino qui hodie suum dilectum glorificavit Othmarum [M] Othmari

004659

Rex vero benivolus gratanter eum suscipiens impetrantibus sancti Galli monachis abbatem eis constituit et thesauris atque praediis magnifice donatum dato ei privilegio honorifice dimisit A Othmari H

605032a

Salutus hominum caelitus destinatus et exemplo aliis mox futurus V Othmari

004710

Sancte deo dilecte confessor Christi Othmare peculiare nos tuum ovile et omnem hanc plebem tuis precibus assiduis domino semper commenda sancte et gloriose miles Christi cum deo et sanctis omnibus pro tuis felicibus meritis in regno caelesti in aeternum gaudebis A Othmari H

605042

Sanctimonialis quaedam utrisque orbata luminibus sancti confessoris ecclesiam adiit ibi que visum quem amiserat recepit R Othmari

605032

Sanctus confessor dei Othmarus jam adhuc aetate puerulus toto affectu mentis hausit potum sapientiae salutaris R Othmari

004774

Sanctus dei cultor in dies virtutum magnitudine longe lateque clarescens exteras etiam regiones sanctitatis suae odore aspersit A Othmari H

004778

Sanctus ergo pater domum veniens officinas regulari vitae congruas strenue construxit atque congregata in ibi multitudine monachorum copiosa caenobium cum caenobiotis amplissime adauxit insuper praedia multa loci incolis acquisivit A Othmari H

605037a

Sed nimiis doloribus dignis quae sibi cruciatibus ultio divina illum mox est prosecuta V Othmari

004869

Sepultus ergo decem annos ibidem requievit incorruptus A Othmari B HR

g01347.Tp01

Solemnitatem venerandi confessoris Christi hodie devotis laudibus celebremus dicentes | JUSTUS UT PALMA Tp Othmari

005069

Surdus quidam et mutus viri sancti tumbam aggressus altari pro dono tabellas imposuit hic divinitus sospitus desiderata sanitatis gaudia suscepit A Othmari H

g01290.Tp04

Terrenorum ac superorum creatorem | EXULTABIT VEHEMENTER Tp Othmari

005270

Unde vir quidam nobilis de Suevis viro dei missionem remeandi ad patriam a duce imperavit A Othmari H

605040a

Ut tantae claritas lucernae in domo domini omnibus luceret longe lateque innotuit V Othmari

605034a

Vere fidelis et prudens servus supra familiam domini constitutus V Othmari

005431

Vir dei in palatio victoris ducis militans ecclesiam sancti Florini ab eo suscepit regendam A Othmari H

605034

Vir dei Othmarus cellae beati Galli in patrem promotus erga sibi injunctum officium sollicitus gessit pii mandrite studium R Othmari

006949a

Virtutum radiis qui clarus in orbe nitescis ora pro famulis o pater alme tuis V Othmari H

605043a

Virtutum radiis qui clarus in orbe nitescis ora pro famulis o pater alme tuis V Othmari