|
Beati ergo corpus Othmari in ecclesia sancti Galli positum multis inibi miraculis caelitus est glorificatum |
A |
Othmari |
B HR |
|
Beatus Othmarus abbas a tyrannis Warino et Ruthardo in insulam Rheni relegatus in confessione Christi migravit |
A |
Othmari |
B HR |
|
Beatus Othmarus athleta dei electus bonum certamen certavit cursum consummavit fidem servavit quapropter in vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant |
A |
Othmari |
H |
|
Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento |
A |
Othmari |
B HR |
|
Descendit dominus cum sancto Othmaro in foveam et in vinculis non dereliquit illum donec afferet illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant mendaces ostendens qui maculaverunt illum |
A |
Othmari |
HR |
|
Erat namque Othmarus hospitalis valde cunctis affabilis pater pauperum papas egenorum jejuniis atque vigiliis seipsum semper acerrime afflixit Othmarus quippe in omni fuit virtute conspicuus et laudabilis |
A |
Othmari |
H |
|
Fratribus autem ad refectionem considentibus vasculum saepius exhaustum liquoris detrimenta nonsensit |
A |
Othmari |
B HR |
|
Hic in aetate juvenili in Raetiam ductus est ibique litterarum scientia eruditus est |
A |
Othmari |
H |
|
Igitur Othmarus abba natione Suevorum oriundus fuit |
A |
Othmari |
H |
|
Ille vir sanctum dei famulum gloriosissimi regis Pippini secum deferens devote aspectibus praesentavit |
A |
Othmari |
H |
|
In vinculis non dereliquit eum dominus donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant |
A |
Othmari |
R |
|
Mendaces ostendit dominus qui maculaverunt beatum Othmarum et dedit illi claritatem aeternam alleluia alleluia |
A |
Othmari |
B HR |
|
O antiquis miraculis conferendum quod remissis fratribus contigit inter prandendum nam liquor parvae potionis per incrementa crescebat donec illos omnes convivas satietate vicisset |
A |
Othmari |
H |
|
Post decem vero annos visum est discipulis ejus ut ad monasterium sancti Galli eum deferre deberent |
A |
Othmari |
B HR |
|
Quanto in caelis anima beati Othmari cum domino vel quali perfruatur honore ad sepulcrum ejus virtutes signorum frequentissime liquido declarant alleluia |
A |
Othmari |
H |
|
Qui per gradus probitate morum conscendens sacerdotii dignitate sublimatus est |
A |
Othmari |
H |
|
Quidam vero adolescens membris omnibus miserabiliter contractus dum quidam caeco mente benigna ductoris officium exhibuisset utili errore in sarcophagum viri sancti impegit et mox diu denegatam recipere meruit sanitatem |
A |
Othmari |
H |
|
Rex vero benivolus gratanter eum suscipiens impetrantibus sancti Galli monachis abbatem eis constituit et thesauris atque praediis magnifice donatum dato ei privilegio honorifice dimisit |
A |
Othmari |
H |
|
Sancte deo dilecte confessor Christi Othmare peculiare nos tuum ovile et omnem hanc plebem tuis precibus assiduis domino semper commenda sancte et gloriose miles Christi cum deo et sanctis omnibus pro tuis felicibus meritis in regno caelesti in aeternum gaudebis |
A |
Othmari |
H |
|
Sanctus dei cultor in dies virtutum magnitudine longe lateque clarescens exteras etiam regiones sanctitatis suae odore aspersit |
A |
Othmari |
H |
|
Sanctus ergo pater domum veniens officinas regulari vitae congruas strenue construxit atque congregata in ibi multitudine monachorum copiosa caenobium cum caenobiotis amplissime adauxit insuper praedia multa loci incolis acquisivit |
A |
Othmari |
H |
|
Sepultus ergo decem annos ibidem requievit incorruptus |
A |
Othmari |
B HR |
|
Surdus quidam et mutus viri sancti tumbam aggressus altari pro dono tabellas imposuit hic divinitus sospitus desiderata sanitatis gaudia suscepit |
A |
Othmari |
H |
|
Unde vir quidam nobilis de Suevis viro dei missionem remeandi ad patriam a duce imperavit |
A |
Othmari |
H |
|
Vir dei in palatio victoris ducis militans ecclesiam sancti Florini ab eo suscepit regendam |
A |
Othmari |
H |
|
Inclyte confessor fratrum quae fidelis amator instanter precibus nostros relevato reatus namque tuis meritis speramus dona salutis |
R |
Othmari |
H |
|
Virtutum radiis qui clarus in orbe nitescis ora pro famulis o pater alme tuis |
V |
Othmari |
H |
|
Regi regum summo jubilemus domino qui hodie suum dilectum glorificavit Othmarum |
I |
Othmari |
|
|
Sanctus confessor dei Othmarus jam adhuc aetate puerulus toto affectu mentis hausit potum sapientiae salutaris |
R |
Othmari |
|
|
Salutus hominum caelitus destinatus et exemplo aliis mox futurus |
V |
Othmari |
|
|
Hic ut in virile robur evasit sacerdotii gradum conscendit et quidam titulo praelatus odore virtutum suarum sparsim est divulgatus |
R |
Othmari |
|
|
Omni laudabilis vitae merito se ipsum inreprehensibilem exhibendo |
V |
Othmari |
|
|
Vir dei Othmarus cellae beati Galli in patrem promotus erga sibi injunctum officium sollicitus gessit pii mandrite studium |
R |
Othmari |
|
|
Vere fidelis et prudens servus supra familiam domini constitutus |
V |
Othmari |
|
|
Quoddam tempore sanctus pater ad regem Pipinum profectus regiis muneribus recessit ab eo donatus sed pene quidquid ibi percepit pro foribus palatii pauperum turbis distribuit |
R |
Othmari |
|
|
Paternis visceribus inopiae miserorum compassus pecuniam quamvis sibi tunc necessariam |
V |
Othmari |
|
|
Igitur pater venerandus quorumdam principum iniqua potentia oppressus illis in quantum sibi licuit zelo Christi armatus restitit |
R |
Othmari |
|
|
Nam lupis ovile domini vastantibus et res ecclesiasticas diripere cupientibus |
V |
Othmari |
|
|
Judices vero iniqui tecnis callidi hostis instructi infamiam viro dei per quendam falsiloquum inpingebant quem suae nequiciae fautorem aptum asciverant |
R |
Othmari |
|
|
Sed nimiis doloribus dignis quae sibi cruciatibus ultio divina illum mox est prosecuta |
V |
Othmari |
|
|
Beatus confessor Christi Othmarus sine causa damnatus ad palatium Potami ductus est ibique diu laboribus probatus perfectus inventus est |
R |
Othmari |
|
|
Jussu tyrannorum carcere clausus et fame usque ad mortem afflictus |
V |
Othmari |
|
|
Cum autem creator agonum certamine militem suum vellet quiescere de ergastulo corporis eductum ad gaudia regni caelestis est translatus |
R |
Othmari |
|
|
Dilectus deo et hominibus cujus memoria in benedictione est |
V |
Othmari |
|
|
Preciosissimo corporis almi patris thesauro in ecclesia beati confessoris Galli recondito ejus sanctissima merita claruerunt per multa miracula |
R |
Othmari |
|
|
Ut tantae claritas lucernae in domo domini omnibus luceret longe lateque innotuit |
V |
Othmari |
|
|
Quidam vero detecto basilicae viri dei supra sepulcrum ejus corruit qui mox sanus surrexit et inceptum opus laetus per egit |
R |
Othmari |
|
|
Non sine ammiratione cunctorum astantium revertens gracias egit deo ac beato Othmaro |
V |
Othmari |
|
|
Sanctimonialis quaedam utrisque orbata luminibus sancti confessoris ecclesiam adiit ibi que visum quem amiserat recepit |
R |
Othmari |
|
|
Auditis de eo tantis virtutibus ad tumbam ejus oratura prosternitur |
V |
Othmari |
|
|
Inclyte confessor fratrum quae fidelis amator instanter precibus nostros relevato reatus namque tuis meritis speramus dona salutis |
R |
Othmari |
|
|
Virtutum radiis qui clarus in orbe nitescis ora pro famulis o pater alme tuis |
V |
Othmari |
|
|
Confessor dei* |
H |
Othmari |
|
|
Regi regum summo jubilemus domino qui hodie suum dilectum glorificavit Othmarum |
[M] |
Othmari |
|
|
Jam tenet Othmarus paradysi gaudia clarus suppeditans agno dite laudes robore magno |
[M] |
Othmari |
|
|
Laude dignum | Sanctum canat Othmarum Svevia mater | Talis nati profectu gratulans semper | Hic velut sidus eximium placitus deo | Inter fraternas caligines rutilans micat | Hic Jesu Christi praeceptis paruit promptus | Hic ejus membris subvenit minimis largus | Nunc suae perfectae vitae se testem exhibet | Debiles curando atque tuendo supplices | Hunc jam coetibus conjunctum sanctorum cuncti precemur | Ut nos fragiles semper conciliet domino deo | Qui regnat trinitas summa |
Sq |
Othmari |
|
|
Eia fratres cari festivitatem sancti | Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Cujus gratiam per ejus meritum nos consequi posse credimus | Laetetur Svevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen | Et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis aulae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet |
Sq |
Othmari |
|
|
In virtute TpN |
In |
Othmari |
|
|
Hodie spiritus Otmari terris relictis caelos adiit atque choris supernis jungitur quapropter laeti deo nostro dicamus | IN VIRTUTE |
PAC |
Othmari |
|
|
Qua caelicolum decorem stabilisti | DOMINE LAETABITUR |
Tp |
Othmari |
|
|
LAETABITUR JUSTUS | Laetitia caelitus donata redimitus | ET SUPER SALUTARE TUUM |
Tp |
Othmari |
|
|
Terrenorum ac superorum creatorem | EXULTABIT VEHEMENTER |
Tp |
Othmari |
|
|
Cujus semet dextera semper quaesiit tueri | DESIDERIUM ANIMAE EIUS |
Tp |
Othmari |
|
|
Quod sancto concepit beatum spiritu inspirante | TRIBUISTI EI |
Tp |
Othmari |
|
|
Qualem saeculi gloria non potest vel pompa donare | IN VIRTUTE |
Tp |
Othmari |
|
|
Hodie celebremus cuncti sancti aiai diem sollemnem in quo sumpsit laetus sanctissimam palmam eia annua dum redeunt iam ai festa patroni cantantes pariter psallite rite chori eia | IN VIRTUTE |
Tp |
Othmari |
|
|
Inter magnos excelsus et magnus summi imperatoris milites | SICUT CEDRUS |
Tp |
Othmari |
|
|
Solemnitatem venerandi confessoris Christi hodie devotis laudibus celebremus dicentes | JUSTUS UT PALMA |
Tp |
Othmari |
|
|
Pacis auctori benigno et metuendo ob militis ipsius meritum sanctissimum voce canamus devota | BEATUS SERVUS |
Tp |
Othmari |
|