Agnetis Assisiensis | Cantus Index for Office and Mass

Agnetis Assisiensis

Agnetis Assisiensis

Agnes of Assisi, younger sister to Clare

Feast date: 
Nov.16
Day: 
16
Month: 
11
Notes: 
Holweck, p. 33;
Feast code: 
14111610

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a02013

Agnes nobilium gloria virginum quae nunc in superis inclyta sedibus regnas en meritae nos tibi pandimus laetis gaudia canticis | Quantis haec pateat vita periculis noscens quamque hominum corda potentibus mundus blanditiis attrahat expetis prudens omnia linquere | Te germana praeit clara facem gerens vanasque illecebras spernere saeculi haud ignara docet tu patrios lares fastum commoda deseris | Te mente intrepidam non fera verbera non vis non quatiunt dicta minacia sed Clarae praecibus firma loco manes sancti propositi tenax | Immani rabie concitus impetit te ferro patruus dextera sed minax extemplo riguit cumque sua fugam turba territus arripit | Induta hinc rigidis vestibus unice ut Christo placeas protinus ordinem Francisci ingrederis quaeris et arduam vitae currere semitam | Tu qui cuncta regis mitis ades deus Agnetis metiris carpere nos iter virtutis tribuas detur ut omnibus caeli praemia consequi | Amen H Agnetis Assisiensis

a02014

O virgo de prudentibus Clarae sororis aemula sponso tuo fis obvia gerens coruscam lampadem | Fervens te adurit caritas et mens dolori cedere malisque cunctis nescia fit sustinendo fortior | Dum membra vestis durior brevisque somnus edomat tibi dat unda poculum cibumque panis sufficit | Sed qualis o jucunditas pudico in ore cernitur quae mira cordi gaudia largitur abstinentia | Mens astra scandit libere imamque terram despicit ferme ac relictis artubus caeli potitur spiritus | Hinc ejus ardens anxia amore Jesum conspicis qui te puelli imagine suavi amantem recreat | Tandem beata convolas Agnes ad agni nuptias novumque cantas canticum choro recepta virginum | Tu jam supernam possidens sedem clientes aspice tutamque per semitam duc ad superna praemia | Sit increatum debitum decus parenti et filio cum spiritu paraclito in saeculorum saecula | Amen H Agnetis Assisiensis