Elisabeth Hung. | Cantus Index for Office and Mass

Elisabeth Hung.

Elisabeth Hung.

Elizabeth of Hungary, and of Thuringia, Widow

Feast date: 
Nov.19
Day: 
19
Month: 
11
Feast code: 
14111900
Notes: 
Holweck, p. 314 lists Nov. 19 as her death date and feast date, but other sources (including Grotefend) give Nov. 17;

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 153 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

200014

A calore caritatis calefacti pauperes juxta prunas nuditatis laetantur immemores A Elisabeth Hung.

200035

Ab adolescentia virgo victrix hodie cavens dolum subdoli offert se Christo die Joannis apostoli amoris gratia A Elisabeth Hung.

600011

Ab insanis exeunt a caducis prodeunt haec virtutes duae quod mundati sordium corporum et cordium sunt ab omni luae R Elisabeth Hung.

200038

Ab intus regis filiae omnis decor gloriae nihil foris appetit laudis et honoris A Elisabeth Hung.

800012

Adjuvabitur eam deus vultu (...) W Elisabeth Hung.

200154

Admirandae saeculis fiunt ab aviculis funeris exequiae cujus sunt reliquiae in jucunda requiae A Elisabeth Hung.

g03083

Alleluia Laudemus dei magnificentiam (...) Al Elisabeth Hung.

g02550

Alleluia O pia regum filia felix alumna pauperum Christo nos reconcilia Elizabeth beata virtus tuorum operum ad et non tanget illos tormentum malitiae Al Elisabeth Hung.

600087

Aman in patibulo cum Esther appendit holofernis dexteram in caput extendit et suum periculo populum defendit R Elisabeth Hung.

a02109

Amon in patibulo (...) R Elisabeth Hung.

830419d

Ancilla pauperum filia procerum fieri voluit utrumque tenuit animae speculum et opus sedulum agnoscat omne saeculum HV Elisabeth Hung.

600115

Ante dies exitus ejus collo caelitus avis modulatur a qua voce modula dulce cum avicula melos decantatur R Elisabeth Hung.

200351

Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis sic devotis excrevit virtutibus A Elisabeth Hung.

830155e

Aquam eam dum rogavit hostis innocentiae potum lacte perforavit claro poenitntiae et sic sese liberavit virtus patientiae HV Elisabeth Hung.

600146

Aspernata saeculum generosi sanguinis parvipendet titulum apprehendens enim fusum manuum consilio victus quaerit usum R Elisabeth Hung.

800031

Astitit regina a dexteris (...) W Elisabeth Hung.

600532a

Aures surdis reserat claudis gressum reparat et caecis incessum V Elisabeth Hung.

200643

Benedicta vidua cujus laus assidua laudi confert hominum benedicit dominum A Elisabeth Hung.

600303

Benedictus sit dominus deus omnis gratiae qui coronavit ad portas paradisi hodie pauperculam sed exortam regum ex progenie R Elisabeth Hung.

830419e

Bonorum operum donum fructiferum sentit et recipit dum fide percipit quanta sit gratia quae dat cum gloria beata nobis gaudia HV Elisabeth Hung.

600312

Caeco nato cui nec sedes erant oculorum instrumenta lucis dedit et naturae decus redit per momenta temporum R Elisabeth Hung.

600320

Caeli fulgens solio solis amicta pallio inter astra gloriae novum sidus gratiae Elisabeth perfidiae tenebras retundit et lucem laeticiae mestis lapsis veniae gaudium refundit R Elisabeth Hung.

600359

Cibo contenta modico more vivit angelico sic corpus cibo recreat ut Eva viro pereat R Elisabeth Hung.

830450d

Conjuncta caeli civibus potatur vitae flumine divinis vacans laudibus lumen videt in lumine HV Elisabeth Hung.

100096

Corde psallamus supplici trino deo et simplici qui dilectam suam donat Elisabeth et coronat in caelis hodie corona gloriae I Elisabeth Hung.

200915

Cordis oris operis tripudio cum adjuncta superis in gaudio lauda plebs fidelis dominum de caelis A Elisabeth Hung.

200918

Cornu salutis hodie in turribus ecclesiae dominus erexit quo de manu Philistaei castra protexit fidei ac in viam gratiae plurimos direxit A Elisabeth Hung.

200918.1

Cornu salutis hodie in turribus ecclesiae dominus erexit quo de manu Philistaei castra protexit fidei hac in viam gratiae pacis et justitiae plurimos direxit A Elisabeth Hung.

600433

Cui nec apex neque iota mandatorum deperit ut amica pulchra tota mortis horam comperit cui mox Christus aperit R Elisabeth Hung.

602304Pa

De convalle paupertatis ad aeternae quietem gloriae transit gemma pietatis Elisabeth gemma Ungariae cujus membris unctionis liquor manat sub roris speciae quo diversae lesionis dolor omnis sanatur variae o mira vis virtutis hujus sanctae regalis vidue quae salutem caecis mutis surdis claudis confert assiduae defuncta [M] Elisabeth Hung.

600532

De paupertatis palea dum quasi granum germinat Elisabeth insignis haereses ab area fidei disterminat meritis et signis R Elisabeth Hung.

201142

Defuncto landgravio pro caelesti bravio vidua dejecta per timoris spiritum vilem sumit habitum pauper et abjecta A Elisabeth Hung.

201154

Deo cum laetitia serviens puella sub magistri manibus sustinet flagella A Elisabeth Hung.

201155

Deo decantent omnia qui vitam reddit mortuis Elisabeth suffragiis effugat daemonia A Elisabeth Hung.

830226d

Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito per infinita saecula amen HV Elisabeth Hung.

600359a

Despecti legem corporis subiciens spiritui vivit in pace pectoris lege consensus mutui V Elisabeth Hung.

201201

Deus palam omnibus revelans justitiam salutarem gentibus per hanc infudit gratiam A Elisabeth Hung.

830373

Deus perennis rex (...) H Elisabeth Hung.

830226b

Dies sollemnis agitur dies salutis colitur in qua spes quae promittitur hac attestante redditur HV Elisabeth Hung.

201367.1

Domini refugio fortiter adhaeret dum viri solatio vidua careret A Elisabeth Hung.

201376

Dominus Elisabeth induit decore cujus jam parata est sedes in honore A Elisabeth Hung.

201392

Domo rebus dum ablatis mendicat hospitium in camino paupertatis benedicit dominum A Elisabeth Hung.

600648

Dum apertum caelum videt consolantem ad quem ridet Jesum coepit affari tu vis inquit esse mecum sic et ego semper tecum nec volo separari R Elisabeth Hung.

600433a

Ecce inquit instat hora in qua vigor deperit meliorem sine mora migrans vitam reperit V Elisabeth Hung.

600733

Egens egenis largiens sibi nil retinuit caeleste regnum ambiens haec praesens omne respuit R Elisabeth Hung.

201553

Elisabeth impletum est tempus triumphandi quam post elisos impetus spiritus nefandi angelorum suscipiunt coetus venerandi A Elisabeth Hung.

201554

Elisabeth insignis genere in croceis nutrita tenere plus gratia quam ortu celebris ut Lucifer micat in tenebris A Elisabeth Hung.

830450a

Elisabeth sanctissima de te nascendo prodiit rite detestans infima regnum caeleste petiit HV Elisabeth Hung.

205396

Elisabeth vox -- caput sup- (...) A Elisabeth Hung.

830419f

Elisit aemulum decorat saeculum multis miraculis lumen dat oculis vires debilibus succurrit omnibus exsultet caelum laudibus HV Elisabeth Hung.

601984a

Eloquium tuum dulce commendet nos gratiae V Elisabeth Hung.

830226c

Ergo dei famula Elisabeth per saecula Christo conregnans veniam nobis poscas et gratiam HV Elisabeth Hung.

830373a

Ex his beata parthenos (...) HV Elisabeth Hung.

201683

Ex ore lactentium laudem deo perficit infantes egentium dum quasi nutrix reficit A Elisabeth Hung.

602265a

Exsecrans illicitum solum quaerit licitum propter continentiam V Elisabeth Hung.

830419

Exsultent filiae matris ecclesiae nam regis filia contemnensvilia scandit ad aethera sumens post aspera aeterna Christi munera H Elisabeth Hung.

201761

Exsultet vox ecclesiae nam caput superbiae Elisabeth contrivit quae non exaudivit vocem exactoris cujus intercessio revertentes societ angelorum choris A Elisabeth Hung.

600857

Famulis se famulam fecit haec beata coquinae squaloribus gaudens deturpata et cor gerens indefessum debiles debilior portat ad secessum R Elisabeth Hung.

830155i

Fecit opus fuso tibi quaerens alimoniam et vilescens ipsa sibi sprevit ignominiam sciens soli Christe tibi recte dari gloriam HV Elisabeth Hung.

600733a

Fide grandis spe secura manum mittit ad futura V Elisabeth Hung.

830155b

Fide prole sacramento ratum haec conjugium vero docet argumento quod patrum caelestium vitae sanctae sacramento attingit consortium HV Elisabeth Hung.

201833

Filiae Jerusalem consolamini vestram imitamini matrem spiritalem ad hanc elevamini pietate domini qui columbae similes et serpenti respicit et superbos despicit et exaltat humiles A Elisabeth Hung.

830349

Florem mundo protulit cujus (...) H Elisabeth Hung.

850209

Florem mundus protulit cujus odor contulit spem salutis constitutis in valle miseriae fructus hujus flosculi clarus ut carbunculi cor ascendit dum perpendit gustum penitenciae fragrat mundus ex odore et ardescit in amore corde toto voce voto surgit in praeconia claudis gressus reparatur caecis visus restauratur quies fessis pax oppressis ejus per suffragia magnus et mirabilis deus et laudabilis novum refecit dum refecit mundum tot auxiliis inter haec famul Elisabeth per saecula regnans orat dum explorat gustum in deliciis Christi et ecclesiae ergo patientiae se immersit dum abstersit fletus et tristitiae hujus Christe precibus placare fidelibus ut cum illa ad tranquilla perducamur gaudia [M] Elisabeth Hung.

201862

Foris mirabiliter caecis mutis claudis intus sensibiliter cum clamore laudis subvenit assidue sancte virtus vidue A Elisabeth Hung.

201892

Gaude caelum terra plaude dies adest digna laude plena dies gloria qua Elisabeth antiquum castitatis inimicum elisit victoria pia mater et matrona tuis sacris precibus interventrix et patrona sis pro nobis omnibus A Elisabeth Hung.

830450

Gaude felix Ungaria gaude de Christi munere hymnis novis jam varias laudes non cesses promere H Elisabeth Hung.

ah55120

Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi | Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine | Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas | Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis | Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius | O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis | Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi Sq Elisabeth Hung.

g03085

Gaudeamus omnes in honore Elisabethae viduae (...) In Elisabeth Hung.

201927

Gaudeat Ungaria jubilet Thuringia quae dederunt hodie pacis et laeticiae pignus in ecclesia A Elisabeth Hung.

830155f

Gloria sit Jesu bone tibi nunc et jugiter qui certantes in agone adjuras fideliter et mercedem das coronae vincenti viriliter HV Elisabeth Hung.

600989

Gratulare de virga Thurea qui in te germinat felix Thuringia in qua virtus vigens aetherea morbos eliminat fugat daemonia R Elisabeth Hung.

202039

Habens caelo fundamentum aurum super et argentum prudenter aedificat dum pauperes laetificat A Elisabeth Hung.

202054

Haec ad deum sitiens et currens in siti carnis desideriis didicit reniti A Elisabeth Hung.

600989a

Haec est Elisabeth excelsi meriti ovis egregia pastoris inclyti V Elisabeth Hung.

830141

Haec insignis haec beata (...) H Elisabeth Hung.

830155d

Haec insignis haec beata pauperum nutricia fastu mundi non elata nec parentum gloria in se carne trucidata crucifixit vitia HV Elisabeth Hung.

601607a

Haec pugnatura stadio mente virum induit femur cingens gladio V Elisabeth Hung.

830373c

Hinc nos eandem deprecamur (...) HV Elisabeth Hung.

601607a.1

Hoc pugnatura stadio mente virum induit femur cingens gladio V Elisabeth Hung.

202268

Hospitale constituit in marpurgo oppido in quo lassis oppido quietis exstruxit remedia caritate media A Elisabeth Hung.

600320a

Hujus ortu sideris reddit aegris sanitas et lesi calamitas aeris recedit V Elisabeth Hung.

830155

Hymnum deo vox jucunda decantet ecclesiae nam congaudet laetabunda Sion mater filiae ascendenti de profunda convalle miseriae H Elisabeth Hung.

830419b

Illustris matrona jactat duo dona Gazophulacio fides et actio currunt in stadio ades cum bravio Jesu nostra redemtio HV Elisabeth Hung.

830226a

In cujus nunc praeconia linguam solvat ecclesia novae praeconis gloriam promat sperando veniam HV Elisabeth Hung.

600146a

In gazophylacium vidua cum vidua totum mittens pretium V Elisabeth Hung.

202487

In tantis virtutibus famulae fidelis laudet omnis spiritus dominum de caelis A Elisabeth Hung.

202566

Inquinari manus sorde reputans delicias infirmorum mundo corde tractat immunditias A Elisabeth Hung.

601236

Ista regis filia haec contemptibilia mundi non elegit sed se ipsa fortior seseque sublimior se sibi subegit R Elisabeth Hung.

202709

Jam adulata nuptui virgo tradita est divino cultui magis dedita quam sacra nutui viri subdita A Elisabeth Hung.

202718

Jam nova progenies jam decus regium cujus pulchra facies genus egregium terris moritur caelis oritur A Elisabeth Hung.

600115a

Jam vicino transitu prophetali spiritu Elisabeth donatur V Elisabeth Hung.

202798

Justae lux orta gratiae late spargens radium rectis corde studium ingerit laetitiae A Elisabeth Hung.

601300

Lac fluentis mel manantis vitae fructus terrae dantis tendit ad promissum dum ab alto gloriae particeps miseriae penetrat abyssum R Elisabeth Hung.

202819

Laetare Germania claro felix germine nascentis Elisabeth ex regali semine A Elisabeth Hung.

830191

Landgravia (...) H Elisabeth Hung.

830155c

Lege carnis sic ligata non exstinxit spiritum sed implevit fide rata nec reliquit irritum quod adeo mens patrata gerebat propositum HV Elisabeth Hung.

830419a

Ligna cum vidua ista ingenua deo collegerat ignem accenderat in domo animae ardens te intime lucis creator optime HV Elisabeth Hung.

601341

Livore foedum sanguinis procurat paralyticum tam nocte quam in luminis cursu respirans modicum nam hunc in lecto proprio locaverat pro filio R Elisabeth Hung.

600087a

Manum mittens ad fortia sic vincit innocentia V Elisabeth Hung.

Pages