Catharinae | Cantus Index for Office and Mass

Catharinae

Catharinae

Catharine of Alexandria, Martyr

Feast date: 
Nov.25
Feast code: 
14112500

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 174 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100027

Adoretur virginum rex in saeculorum saecula virgini qui Catharinae contulit caelestia I Catharinae

100079

Christum regem adoremus qui reginam Catharinam coronavit hodie I Catharinae

100305

Festa dei sponsae vigiles jubilando venite I Catharinae

100353

Adoremus virginum regem in (...) I Catharinae

200095

Ad laudes vigilem fontemque deum sitientem Christus suscepit cui virgo fidelis adhaesit A Catharinae

200175

Aeterno regi caelo terraque potenti servans morte fidem virgo corregnat eidem A Catharinae

200403

Atria Jerusalem penetrans et luminis arcem haec jubilat sponso servit cui caelicus ordo A Catharinae

200452

Ave gemma claritatis ad instar carbunculi ave rosa paradisi more fragrans balsami Catharina virgo felix gloriosa meritis assistentes tuis festis caeli junge gaudiis A Catharinae

200453

Ave gemma speciosa clarior (...) A Catharinae

200472

Ave virginum gemma Catharina ave sponsa regis regum gloriosa ave viva Christi hostia tua venerantibus patrocinia impetrata non deneges suffragia A Catharinae

200474

Ave virgo speciosa clarior sideribus cujus vultum ac decorem concupivit dominus funde preces creatori pro tuis supplicibus A Catharinae

200499

Beatae corpus virginis sepultum est ab angelis in vertice montis Sina caelum conscendit anima in sponsi tui thalamo perenni fruens gaudio sancta virgo Catharina pro nobis jugiter ora A Catharinae

200662

Benedictus dominus rex caelestis qui per merita beatae Catharinae virginis medelam languidis praestat sanitatis ipsius corporis oleo feliciter perunctis A Catharinae

200717

Caesar electos convocat rhetores et grammaticos adversus illam disputaturos quos vincens virgo Christi fidem docuit et martyres deo dignos exhibuit A Catharinae

200718

Caesar ut invictam penitus vidit Catharinam ut leo crudelis jubet hanc discerpere poenis A Catharinae

200719

Caesaris intrepide studiis praeclara sophiae arguit errorem malesanum virgo furorem A Catharinae

200810

Coepit amare deum totumque relinquere mundum caelica mente petens et Christo semper adhaerens A Catharinae

200946

Credula virgineis regina per omnia verbis martyrii palma gaudens conscendit ad astra A Catharinae

200996

Cum coetu virgineo adveniens salvator sponsus sponsam pie visitat consolatur et roborat constans esto ait filia tecum ego sum nil paveas A Catharinae

201006

Cum esset adhuc in annis virgo puerilibus caris orbata parentibus mundi renuntiavit opibus A Catharinae

201132

Decollata martyre inclyta lac manat de cervice candida in testimonium virginalis innocentiae gloria tibi virginum amator domine A Catharinae

201733

Exspecto pro te gladium Jesu rex bone tu meum da paradiso spiritum et fac misericordiam meam agentibus memoriam A Catharinae

201993

Gloriosam virginem tyrannus flagellari imperat et crucianda fame in carcerem recludi cui escam per columbam Christus facit ministrari A Catharinae

202068

Haec dominibus caeli (...) A Catharinae

202069

Haec dominum caeli contemplans mente fideli respuens errorem mundi blandientis amorem A Catharinae

202096

Haec mundum spernens et mundi florida ducens pro nihilo veram studuit cognoscere vitam A Catharinae

202112

Hanc pius in propriam sibi Christus sumere sponsam dignatus caeli provexit in atria summi A Catharinae

202329

Ignibus exstinctis canit hymnum vox puerilis sic nece consumpta sponsi Catharina sub umbra A Catharinae

202335

Illa deo dum agit gratias in tenebris lux emicat flagrat odor vincens balsama adest et contio angelica lacero corpori caelestia adhibens medicamina A Catharinae

202508

Inclina sanctae Catharinae (...) A Catharinae

202513

Inclyta sanctae virginis Catharinae sollemnia suscipiat alacriter sancta mater ecclesia ave virgo deo digna ave dulcis et benigna obtine nobis gaudia quae possides cum gloria A Catharinae

202710

Jam Christi thalamum scandit Catharina beatum juncta suo sponso pro quo tulit aspera mundo A Catharinae

202954

Machina poenalis nutu dispacta tonantis martyre non lesa dedit orco milia cesa A Catharinae

203042

Martyr ut oravit gladium subit aethera scandit sponsus honorque datur cum Christo deliciatur A Catharinae

203060

Maxentius instat impius dum idolorum cultibus puella voce libera haec sunt clamat daemonia et deum te Christe solum praedicat os virgineum A Catharinae

203072

Membra redemptoris fidei Maxentius hostis undique caedebat gladius per cuncta furebat A Catharinae

203287

Non cedens monitis mactatur verbere mitis carcere damnatur nec virgo sic superatur A Catharinae

203547

O quam mirificis deus ordinat omnia factis virginibus magnos tribuens ex hoste triumphos cum quibus aeternam meruit Catharina coronam A Catharinae

203621

Obsequio mire capiens alimenta columbae carcere virgo manet Christi solamine gaudet A Catharinae

203730

Ordo puellarum quam felix candidularum cum quibus haec virgo cantat nova cantica Christo A Catharinae

203773

Passionem gloriosae virginis Catharinae devote plebs celebret fidelis quae sui memores deo commendat meritis et juvat beneficiis A Catharinae

203867

Porphyrius princeps caeli dum credidit heres consectus summum subiit mucrone triumphum A Catharinae

203893

Post plurima supplicia martyr alma ad decollandum est ducta ad caelum manus oculos tendens collum pro jugulo orat dans gloriam deo A Catharinae

203987

Prudens et vigilans virgo qualis es cum sponso illo qui te elegit de mundo quam pulchra quam mirabilis quanta luce spectabilis inter Sion juvenculas et Jerusalem filias thalamo gaudes regio conjuncta dei filio A Catharinae

203988

Prudens virgo lampadae aptata intravit cum sponso ad nuptias Catharina A Catharinae

204144

Quia devotis laudibus tua sollemnia virgo recolimus o beata Catharina ora pro nobis quaesumus A Catharinae

204720

Specie corporis decora nimis enituit sed fide pulchrior sponso superno placuit A Catharinae

204938

Traditur ergo a patre doctoribus praecipius imbuenda literalibus studiis A Catharinae

205241

Virginei floris nomen admirabile martyrii decus cunctis venerabile admiremur veneremur in virgine Catharina quae laudatur adoratur meritis in monte Sina hujus quidem apud nos magna est religio sed pro nobis ejus sit jugis intercessio in cujus praeconio benedicamus patri supremo ejusque nato unigenito pneumatique domino A Catharinae

205244

Virginis ex oleo quod manat corpore sancto certa medela datur morbi genus omne fugatur A Catharinae

205245

Virginis eximiae Catharinae martyris almae festa celebrare da nobis rex pie Christe A Catharinae

205272

Virgo regalis fidei merito specialis ut jubar in tenebris mundo Catharina refulsit A Catharinae

205274

Virgo sancta Catharina Graeciae gemma urbe Alexandrinae costi regis filia A Catharinae

205275

Virgo sed aeterni diffundens (...) A Catharinae

205311

Voce cordis et oris in laudem sui redemptoris consurgat omnis fidelis cujus mediante gratia martyr et virgo Catharina facto clamore hora matutina exivit obviam Christo sponso qui sedet super cherubim cuncta videns in absconso ferens sertum rosae et lilii cum triumpho martyrii evasit minas tortorum o beata virgo ora jugiter pro reatibus supplicum tuorum A Catharinae

205331

Vox de caelis intonuit veni dilecta mea veni intra thalamum tui sponsi quae postulas impetrasti pro quibus oras salus erit A Catharinae

205398

Exornata quidem studiis facieque venusta virgula tres annos transcenderat et tria lustra A Catharinae

205404

Germine fecundo Catharina nitens data mundo antique legis erat unica filia regis A Catharinae

205437

Regia regalis habitatrix una poenatis degebat custos votivae virginitatis A Catharinae

205453

Victima caelestis domini fidissima testis cujus poenalis prece dum diffunditur axis dignis digne malis fit pluribus exicialis quomodo praefatum nostrum prece solve reatum A Catharinae

206174

Duo legens testamenta virgo (...) A Catharinae

206175

Regia stirpe generosa titulis (...) A Catharinae

206176

Gaude decus virginum virgo (...) A Catharinae

206177

Prudens Catharina virgo (...) A Catharinae

206178

Inter aras idolorum Christum regem angelorum virgo prudens praedicavit vana fana properavit A Catharinae

206179

Hanc caelestis animavit nuntius ad proelia animando confortavit que divina gratia constanter evacuavit doctorem gymnasia A Catharinae

206180

O inclyta Costi regis filia (...) A Catharinae

206788

Ave virgo gloriosa clarior (...) A Catharinae

206789

Vox de caelis insonuit veni (...) A Catharinae

600015

Multimodum genus organi auri ut intonuit virginali percesorum stragem animalium festinat ad templum sicine nefandum allocuta tyrannum R Catharinae

600015a

Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es creatoris tui V Catharinae

600104

Angelus interea descendens virgo beata ne timeas inquit non te pia gratia linquit R Catharinae

600104a

Confortans teneram Michael splendore puellam V Catharinae

600347

Christus sanctam tenebroso reclusam ergastulo miro satis atque magno confortat adloquio R Catharinae

600347a

Salve virgo benedicta quam Christi praesentia V Catharinae

600351

Christo credentes flammas intrant sapientes et precibus fusis migrant ad gaudia lucis R Catharinae

600351a

O virtus Christi nil praevalet artubus ignis V Catharinae

600373

Cogit Caesar Christi servos libare demonibus sed tyranni virgo jussa voce damnat libera R Catharinae

600373a

Saevit hostis innocentes perimens atrociter V Catharinae

600423

Corpus virgineum Christi venerabile templum monte Sina angelico conditur obsequio R Catharinae

600423a

Purus in aetherea cum sanctis spiritus aula V Catharinae

600807

Ex ejus tumba crystallina (...) R Catharinae

600870

Felix regina virgo prudens Catharina sponsi caelestis verax invictaque testis nobis indignis precibus succurre benignis R Catharinae

600870a

Ut pietas Christi cujus regnum meruisti nos a peccatis mundet jungatque beatis V Catharinae

601004

Haec quinquagenos oratores superatos dirigit ad caelos aurum velut igne probatos R Catharinae

601004a

Efficiens testes fidei quos pertulit hostes V Catharinae

601077

Horrendo subdenda rotarum machinamento virgo deum clamat de caelis angelus astat ecce repentinam dat plebsque rotaeque ruinam R Catharinae

601077a

Tamquam Chaldaeis quondam fornax Babylonis V Catharinae

601110

Impius hanc Caesar sisti jubet ante tribunal hanc ut pervertat sicut draco vel leo certat R Catharinae

601110a

Illa manet constans nec blanda nec aspera curans V Catharinae

601113

In Alexandrina civitate (...) R Catharinae

601113a

Cogitavit impie locutus (...) V Catharinae

601396

Martyrium sitiens libamina Caesaris horrens exclamat Christum praeter quem nil venerandum R Catharinae

601396a

Daemoniis plena sunt haec ait idola templi V Catharinae

601492

Nobilis et pulchra prudens Catharina puella flagrat amore dei spernit vaga gaudia mundi R Catharinae

601492a

Cui rex carne pater fuerat reginaque mater V Catharinae

601551

O Christi pietas o virtus atque potestas virginis ex membris sacri fluit unda liquoris unde fides aegris infundit dona salutis R Catharinae

601551a

Virginis ob meritum manet hoc memorabile signum V Catharinae

601551Pa

O Christe virginum gloria | Sponsus palma et victoria | Te virgo beata cernit hodie Catharina in patris dextera | Obtinet ut sponsa tua gaudia ejus praesta nobis per merita dona salutis [M] Catharinae

601595

O mater nostra ter sancta quaterque beata cum prece devota famulantum suscipe vota R Catharinae

Pages