Leonardi a Portu Mauritio | Cantus Index for Office and Mass

Leonardi a Portu Mauritio

Leonardi a Portu Mauritio

Leonardo of Porto Maurizio (Leonard of Port Maurice), confessor, missionary and ascetic writer (canonized 1867)

Feast date: 
Nov.26
Day: 
26
Month: 
11
Notes: 
Holweck, pp. 602-3; OCLC WorldCat Identities http://worldcat.org/identities/lccn-no2003078139/
Feast code: 
14112630

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01988

Dum tuas festo redeunte laudes personat plaudens Leonarde templum tu beatorum meritus coronam mitis adesto | Quippe te primo pietas ab aevo fovens adspirans animumque rexit ardor ingessit superam tenello pectore flammam | Nil nisi purum tibi ridet ultra nil nisi sanctum cupis aemulari cuncta vilescunt volitas eremi laetus ad umbram | Hic deo vivens macie flagellis corpus informas crucis ad palaestram ac preces veri studio remiscens tendis in astra | Saepe tu nostrum facinus pianti condoles Christo lacrimas et inter gratiae vivam latere ex aperto elicis undam | Quam pio supplex colis usque ritu alma se monstrat tibi virgo matrem membra si languent procul arcet acres provida morbos | Voci concordi polus atque terra canticum solvant triadi perenne mente quae totum sapienter aequa temperat orbem | Amen H Leonardi a Portu Mauritio

a01989

Italae passim properate gentes ecce deserto Leonardus exit nomine afflatus populi salutem spirat ab ore | Igne fraternae pietatis ardens currit hac illac generosus heros cogit errantes docet imperitos firmat inermes | Fantis ad vocem gemit omne pectus et dolor tristi rigat ora fletu rura mutantur scelerum frequentes poenitet urbes | Ulla nec tardat facies pericli quidquid obsistit ruit ille victor pabulum vitae miseris in omnem porrigit horam | Qua sacrum diva jacet arte semen magna virtutis monumenta surgunt caritas ardet niveo fidesque splendet amictu | Nunc et excelsa residens in arce lumine adspectat patriam benigno dira nec fructum sinit ut laboris monstra profanent | Voce concordi polus atque terra canticum solvant triadi perenne mente quae totum sapienter aequa temperat orbem | Amen H Leonardi a Portu Mauritio