Conceptio Mariae | Cantus Index for Office and Mass

Conceptio Mariae

Conceptio Mariae

Immaculate Conception of Mary

Feast date: 
Dec.8
Feast code: 
14120800

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 218 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001470.1

Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem nec flumina peccatorum obruent Mariam A Conceptio Mariae

002016.2

Cum jucunditate conceptionem beatae Mariae celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum A Conceptio Mariae

003108.1

Hodie concepta est beata virgo Maria ex progenie David per quam salus mundi credentibus apparuit A Conceptio Mariae

003849.1

Conceptio est hodie sanctae Mariae virginis cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias A Conceptio Mariae

003850.1

Conceptio gloriosae virginis Mariae ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David A Conceptio Mariae

003851.1

Conceptio tua dei genetrix virgo gaudium annuntiavit universo mundo alleluia A Conceptio Mariae

003852.1

Conceptio tua dei genetrix virgo gaudium annuntiavit universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster qui solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam A Conceptio Mariae

003853.1

Conceptionem hodiernam perpetuae virginis genetricis dei Mariae sollemniter celebremus qua celsitudo throni processit alleluia A Conceptio Mariae

004937.1

Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias Adae A Conceptio Mariae

006184.1

Beatissimae virginis Mariae conceptionem devotissime celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum R Conceptio Mariae

006184b.1

Cum jucunditate conceptionem beatae Mariae celebremus V Conceptio Mariae

006778b

Quae de caelo genuisti filium dei V Conceptio Mariae

006781c.1

Hodie concepta est beata virgo Maria ex progenie David V Conceptio Mariae

006854.1

Hodie concepta est beata virgo Maria ex progenie David per quam salus mundi credentibus apparuit cujus vita gloriosa lucem dedit saeculo R Conceptio Mariae

006854a.1

Beatissimae virginis Mariae conceptionem devotissime celebremus V Conceptio Mariae

006994za

Odor unguentorum ... V Conceptio Mariae

007198.1

Conceptio gloriosae virginis Mariae ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David cujus vita inclyta cunctas illustrat ecclesias R Conceptio Mariae

007198b.1

Conceptio est hodie sanctae Mariae virginis V Conceptio Mariae

007198e

Regali ex progenie Maria exorta refulget V Conceptio Mariae

007199.1

Conceptio tua dei genetrix virgo gaudium annuntiavit universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster qui solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam R Conceptio Mariae

007200.1

Conceptionem hodiernam perpetuae virginis genetricis dei Mariae sollemniter celebremus qua celsitudo throni processit R Conceptio Mariae

008202.1

Speciosa facta es R. In deliciis suis sancta dei genetrix W Conceptio Mariae

100116

Eia pervigiles domino jubilate fideles conceptumque piae sollemnizate Mariae I Conceptio Mariae

100121

Eva per vigiles domino (...) I Conceptio Mariae

100398

Adoremus dei patris natum ex pura virgine qui conceptum suae matris praeservavit a crimine I Conceptio Mariae

200026

A prophetis praecinitur et figuris ostenditur quod mulier procederet quae virgo deum pareret A Conceptio Mariae

200045

Abrahae fit promissio quod illius successio velut harena cresceret stellisque qualis fieret A Conceptio Mariae

200137

Adesto jam supplicibus tuis favendo precibus manum benignam porrige vitamque nostram dirige A Conceptio Mariae

200414

Audi virgo glorifica post filium spes unica clemens et imperiosa nostra dele maculosa acceptans nostra cantica impetra pulchra caelica A Conceptio Mariae

200449

Ave decus virgineum ave jubar aethereum nobis praesens sollemnitas da sit perpes jucunditas tua namque conceptio summis est gratulatio alleluia A Conceptio Mariae

200635

Benedicta es Maria laus nostra spes et domina te collaudat colit tremit trina mundi machina in tua conceptione congaudentes confove profutura largiendo nocitura amove alleluia A Conceptio Mariae

200843

Conceptus hodiernus Mariae semper virginis naevum tersit nexum solvit vetustae originis maestis reddit laetitiam dat criminosis veniam A Conceptio Mariae

200960

Cui Eva oboedivit haec serpentis caput trivit jugum spernens nuptiarum deo vovit caelibatum A Conceptio Mariae

201237

Dignare me laudare te virgo et puerpera te laudantes ab aerumnis leva super aethera potes enim ut domina poli pandere limina A Conceptio Mariae

201238

Dignare nos laudare te virgo (...) A Conceptio Mariae

201701

Excelsi patris geniti (...) A Conceptio Mariae

201901

Gaude fidelis contio adest ejus conceptio quae delet Evae maculam vitae redonet infulam A Conceptio Mariae

201905

Gaude mater ecclesia nova frequentans gaudia lux micat de caligine rosa de spina germine A Conceptio Mariae

201983

Gloriosa semper virgo Maria dulcissima precibus te venerantum annue piissima inoffensis ne labamur a te semper protegamur A Conceptio Mariae

201987

Gloriosa virgo semper Maria (...) A Conceptio Mariae

202028

Gratulare et laetare urbs optima Nazareth hodierno fecundaris ubertate gratiae casus mortis salus orbis spes datur et veniae A Conceptio Mariae

202073

Haec est botrus paritura virgo plena gratia qui crucis pressus in proelio convivantes debriat A Conceptio Mariae

202077

Haec est illa stella maris per quam fulsit lux solaris cujus festum celebremus et juvamen imploremus A Conceptio Mariae

202212

Hoc promissum est impletum castae per Mariae fetum quae gignendo granum sevit de quo seges tanta crevit A Conceptio Mariae

202343

Ille rubus incombustus (...) A Conceptio Mariae

202655

Isaias ille divus secretorum dei rivus virgae movens mentionem prodit hanc conceptionem A Conceptio Mariae

202666

Ista vitis est Maria Judaeae (...) A Conceptio Mariae

202965

Magnifica Christi mater regina clara caelorum reparatum se laetatur per te coetus beatorum in die tuae conceptionis confer opem intercessionis ut per tua suffragia collaetemur in gloria alleluia A Conceptio Mariae

203015

Maria plena gratia stirpe concepta regia assistentes tuae laudi miserando nos exaudi A Conceptio Mariae

203208

Namque rubus incombustus Moyses qui terruit haec est virgo quae pudore salvo deum genuit A Conceptio Mariae

203471

O Maria clausus hortus naufragantis mundi portus placa nobis qui te fecit matrem sibi quam elegit A Conceptio Mariae

203542

O quam larga te perfudit virgo benedictio qua deletur quam induxit Eva maledictio intende nostris laudibus beata in mulieribus A Conceptio Mariae

205207

Vinea quondam sterilis deo cultore fertilis vitem fecundam pullulat fundentem cunctis pocula A Conceptio Mariae

205237

Virga Aaron fructifera Mariae typum gesserat quae nobis fructum attulit nostram qui famem dispulit A Conceptio Mariae

205254

Virgo Aaron fructifera Marie (...) A Conceptio Mariae

205273

Virgo salus mundi genetrix castissima summi jus proprium partus cujus non polluit partus vitae porta viri lapsus reparatio primi splendida stella maris regina poli specialis numen pro nobis appelle sedulo prolis quos emit care morti ne tradat amarae A Conceptio Mariae

205662.1

Multae filiae congregaverunt sibi divitas tu vero supergressa es universas A Conceptio Mariae

205846

Ave virgo digna praeconio (...) A Conceptio Mariae

206316

Adest dies recolenda qua (...) A Conceptio Mariae

206317

O vere beatissima viscera (...) A Conceptio Mariae

206318

Benedictionem et (...) A Conceptio Mariae

206319

Cujus decorem et (...) A Conceptio Mariae

206320

Sanctificavit tabernaculum (...) A Conceptio Mariae

206321

Domini domini cantantes simul (...) A Conceptio Mariae

206322

Exsultent filiae Judae (...) A Conceptio Mariae

206323

Misericordiae et veritatis (...) A Conceptio Mariae

206324

In domo David cornu salutis (...) A Conceptio Mariae

206887

Alma promat ecclesia Mariae nunc praeconia sua colens primordia quae mundo praestant gaudia A Conceptio Mariae

206888

Ex Davidis progeniae virgo procedit hodie quae gingnet regem gloriae datorem omnis gratiae A Conceptio Mariae

206889

Jam salus instat homini conceptu matris domini cujus submissa numini nulli suberat crimini A Conceptio Mariae

206890

O miranda conceptio caeli fatata nuntio legali connubio procedit sine vicio A Conceptio Mariae

206891

Virgo sacrata spiritu sancto in conceptus ritu assis nobis in obitu nos salvans ab interitu A Conceptio Mariae

206892

Ave virtutum formula Maria maris stella per cujus tu pericula ad portum es ducella jam ut in spinis rosula lates in ventris cella et veluti sub nebula oriris lux novella prodi ut Aaron virgula et floreas tenella quod mundi pascas setula fructum profer puella quo refove nos sedula et ipsum interpella ut delens mortis pocula nobis det vite mella A Conceptio Mariae

206893

Virgo minor paulominus ab angelis creata est ipsis nichilominus in caelis jam praelata et sedet Christo cominus honore coronata A Conceptio Mariae

206894

In sole tabernaculum per pneumatis spiraculum deus jam aptat sponsus ut fiat habitaculum quo carnis per umbraculum post lateat absconsus A Conceptio Mariae

206895

En haec est generatio pro quam instat salvatio vultum dei quaerencium jam cedit maledictio et venit benedictio pro hanc cunctarum gentium A Conceptio Mariae

206896

Eructavit verbum bonum angelus divinitus dum praedixit partus donum Mariae humanitus quam elegit sibi thronum dei unigenitus A Conceptio Mariae

206897

Deus tunc tabernaculum suum sanctificavit Mariae dum corpusculum in utero formavit tollens peccati stimulum hanc mundam praeservavit A Conceptio Mariae

206898

De te Sion civitas sunt dicta gloriosa quam nunc fundavit deitas in arma generosa ut tua speciositas sit cunctis fructuosa A Conceptio Mariae

206899

Rex caeli terrae Marium regnare hic disposuit et sibi struxit atrium quo adorari voluit intra cujus sacrarum humanam carnem induit A Conceptio Mariae

206900

Lux ecce justis oritur rectis corde laetitia Maria dum concipitur nostrae salutis nuntia ex qua salvator nascitur nobis dans vitae gaudia A Conceptio Mariae

206901

Novum cantate canticum Mariae matri gratiae cujus per os angelicum conceptus adest hodie ut ipsa sidus coelicum solem gignat justitiae A Conceptio Mariae

206902

Hanc domum tuam domine quae te fovere meruit dierum longitudine hac sanctitudo decuit quod ejus ab origine nulli peccato sub fuit A Conceptio Mariae

206903

Omnes cum laetitia nunc deo jubilate Mariae primordia devote celebrate ut caeli pandat hostia in hymnis hanc laudate A Conceptio Mariae

206904

Vias tuas cognoscere das Christe te quaerentibus dum vis ad ortum ducere Mariam cunctis gentibus ut possit nos conjungere tuum vultum cernentibus A Conceptio Mariae

206905

Ista est virgo virginum cui praedixit Gabriel quod generaret filium quem vocaret Emmanuel hinc benedicat dominum qui hunc suscepit Israel A Conceptio Mariae

206906

Exsultent Sion filiae et Israel laetetur quod ex David progenie virgo egredietur qua gignet regem gloriae quo mundus gubernetur A Conceptio Mariae

206907

Deus ab alto visitavit nos suos in hoc saeculo Mariae corpus dum sacravit matricis in latibulo et post hoc id inhabitavit in nostrae carnis modulo natusque hinc in sede David suo praeerat populo quem sua morte liberavit ab Evae mortis vinculo A Conceptio Mariae

206908

Mea exsultans anima jam dominum magnificat qui sublata culpa prima conceptam me sanctificat et intra me humilima templum sibi aedificat ibi jungens summis ima carnem sumptam deificat hinc quod sim beatissima me totus orbis praedicat A Conceptio Mariae

207049

Lux mundi clara nos protege cordis in ara laudis promentes festum devotae colentes fulsit concepta quo saeculo virgo Maria oret pro nobis quam quos omnibus horis A Conceptio Mariae

501004

Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Mariae virginis de cujus visitatione gaudent angeli et collaudant filium dei In Conceptio Mariae

501004a

Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi InV Conceptio Mariae

502003

Recordare virgo mater in (...) Of Conceptio Mariae

503003

Ave regina caelorum mater (...) Cm Conceptio Mariae

505003

Audi filia (...) Gr Conceptio Mariae

507002

Alleluia Virga Jesse floruit (...) Al Conceptio Mariae

600016

Abrahae stirpe generosa virgo prodit gloriosa quae nullius per exemplum se sacravit deo templum R Conceptio Mariae

600016a

Haec admiranda cunctis haec est imitanda V Conceptio Mariae

600334

Celebris dies colitur in qua virgo concipitur quae per oboedientiam mundo refudit gratiam ut quod ruit per feminam relevetur per feminam R Conceptio Mariae

600334a

Ista fuit digna transgressus tergere signa V Conceptio Mariae

Pages