Conceptio Mariae | Cantus Index for Office and Mass

Conceptio Mariae

Conceptio Mariae

Immaculate Conception of Mary

Feast date: 
Dec.8
Day: 
8
Month: 
12
Feast code: 
14120800

Chants related to the feast

Displaying 201 - 253 of 253 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a00883

O virgo sole purior conceptu in ipso prodiens sic te salutat credita Petro docenti ecclesia H Conceptio Mariae

a01640

Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri A Conceptio Mariae

a01641

Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis A Conceptio Mariae

a01643

Immaculata conceptio est hodie sanctae Maria virginis R. Cujus innocentia inclyta cunctas laetificat devotas animas W Conceptio Mariae

a01644

Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia A Conceptio Mariae

a01645

Immaculatam conceptionem virginis Mariae celebremus Christum ejus praeservatorem adoremus dominum I Conceptio Mariae

a01649

Quid videtis in sulamite nisi choros castrorum A Conceptio Mariae

a01650

A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio A Conceptio Mariae

a01689

Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli W Conceptio Mariae

a01689.1

Vere dominus est in loco sancto isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli W Conceptio Mariae

a01690

Fundavit eam altissimus qui super Maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam A Conceptio Mariae

a01693

Non accedet ad te malum R. Neque flagellum appropinquabit tabernaculo tuo W Conceptio Mariae

a01694

Quam pulchra es amica mea columba mea immaculata mea et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia A Conceptio Mariae

a01696

Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est alleluia A Conceptio Mariae

a01697

Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa A Conceptio Mariae

a01698

Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est A Conceptio Mariae

a01699

Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata A Conceptio Mariae

a01700

Decuit virginem ea puritate nitere qua maior sub deo nequit intelligi A Conceptio Mariae

a01705

Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit A Conceptio Mariae

a01706

Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia A Conceptio Mariae

a01927

Praeclara custos virginum intacta mater numinis caelestis aulae janua spes nostra caeli gaudium | Inter rubeta filium columba formosissima virga e radice germinans nostro medelam vulneri | Turris draconi impervia amica stella naufragis tuere nos a fraudibus tuaque luce dirige | Erroris umbras discute Syrtes dolosas amove fluctus tot inter deviis tutam reclude semitam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen H Conceptio Mariae

a02018

Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui elucidant me vitam aeternam habebunt A Conceptio Mariae

a02128

Domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum A Conceptio Mariae

a02131

Jubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia | Introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi | Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus PS Conceptio Mariae

a02808

Hodie egressa est virga de radice Jesse hodie sine ulla peccati labe concepta est Maria hodie contritum est ad ea caput serpentis antiqui alleluia A Conceptio Mariae

a02875

Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te A Conceptio Mariae

a04006.1

Conceptio tua dei genetrix virgo R. Gaudium annuntiavit universo mundo W Conceptio Mariae

a06510

Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae ventris cella ad tempus reconditur et post orta fit puella de qua Christus nascitur | Anna Gedeonis vellus exorditur roridum quod figurat madens vellus florem edens candidum quem expressit rex novellus mundum curans morbidum | Virgam ex se radix Jesse egressuram innuit quae producta post in esse vivo modo floruit cujus fructum nobis esse salvatorem tribuit | Fons signatus clausus hortus hujus sunt indicium quod Mariae praesens ortus mortis est exitium quae cum sit salutis portus vitae dat initium | Ave tu Jericho rosa lilium convallium tu oliva speciosa cedrus alta omnium fructus profers generosa mundo dei filium | Gloria laus par honestas sit patri cum filio cujus aequa est potestas laudetur spiratio his cum una sit majestas compar et laudatio amen H Conceptio Mariae

a06511

O lucis latrix medicina morbi sordium lotrix lavacrum reorum gratiae mater genitura pacis viola plaude | Erige lapsos tenebras serena plana deserta fragilesque firma pauperes dita moderare motum pectora munda | Summe rex clemens celebrantes festa conceptionis genitricis almae ejus precatu tribue caelestem patriam amen H Conceptio Mariae

a06754

Spiritus meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini R Conceptio Mariae

a06754a

Qui audit me non confundetur et qui elucidant me vitam aeternam vitam habebunt V Conceptio Mariae

a07744

Haec fructum magnum germinavit quae per se mundi nephas lavit A Conceptio Mariae

a07745

Prima spernens viri thorum ad supernum transit chorum A Conceptio Mariae

a07755

Benedictus sit deus pater per quem tu effecta es mater genuisti mundi solem que sustentat terrae molem A Conceptio Mariae

g00013

Gaudens gaudebo in domino et exsultabit anima mea in deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me quasi sponsam ornatam monilibus suis In Conceptio Mariae

g00014

Benedicta es tu virgo Maria a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram Gr Conceptio Mariae

g00014a

Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri GrV Conceptio Mariae

g00016

Alleluia Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te Al Conceptio Mariae

g00017

Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob Tc Conceptio Mariae

g00017a

Gloriosa dicta sunt de te civitas dei TcV Conceptio Mariae

g00017b

Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus TcV Conceptio Mariae

g00020

Alleluia Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri Al Conceptio Mariae

g00021

Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus alleluia Of Conceptio Mariae

g00022

Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est Cm Conceptio Mariae

g02261.1

Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa vel lilium funde preces ad filium pro salute fidelium alleluia Cm Conceptio Mariae

g02278

Alleluia Conceptio gloriose virginis Mariae ex semine Abrahae concepta de tribu Juda clara ex stirpe David Al Conceptio Mariae

g02527

Sospitati dedit aegros Mariae conceptio | Sanctitati reddit reos gratiae perceptio | Revelavit a defunctis defuncti in fluvio | Segregavit ad thorali levitam convivio | O quam probat sanctum cetum abbatis naufragio | Cui dona salvum portum cum turba sodalium | Ergo laudes concinamus Mariae cum filio | Ut cum ipsa gaudeamus in caelesti solio Tp Conceptio Mariae

g02806c

Hodie concepta est (...) InV Conceptio Mariae

g02872

Egredimini et videte filiae Sion reginam vestram quam laudant astra matutina cujus pulchritudinem sol et luna mirantur et jubilant omnes filii dei In Conceptio Mariae

g02873

Alleluia Veni regina nostra veni domina in hortum odoris supra omnia aromata Al Conceptio Mariae

g02875

Hortus conclusus fons signatus emissiones tuae paradisus o Maria manus tuae stillaverunt myrrham melliflui quae facti sunt caeli dum manu domini fabricata es mater tanti dei alleluia Of Conceptio Mariae

g04314

Sanctificavit hodie tabernaculum suum altissimus et deus in medio ejus non commovebitur In Conceptio Mariae

g04314a

Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et deficit anima mea in atria domini InV Conceptio Mariae

Pages