|
O virgo sole purior conceptu in ipso prodiens sic te salutat credita Petro docenti ecclesia |
H |
Conceptio Mariae |
|
|
Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Vox enim tua dulcis et facies illa tua decora nimis |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Immaculata conceptio est hodie sanctae Maria virginis R. Cujus innocentia inclyta cunctas laetificat devotas animas |
W |
Conceptio Mariae |
|
|
Quam pulchri sunt gressus tui filia principis collum tuum sicut turris eburnea oculi tui divini et comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima alleluia |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Immaculatam conceptionem virginis Mariae celebremus Christum ejus praeservatorem adoremus dominum |
I |
Conceptio Mariae |
|
|
Quid videtis in sulamite nisi choros castrorum |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
A custodia matutina usque ad noctem speravit Maria in domino quia copiosa apud eum redemptio |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Vere dominus est in loco isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli |
W |
Conceptio Mariae |
|
|
Vere dominus est in loco sancto isto et ego nesciebam R. non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli |
W |
Conceptio Mariae |
|
|
Fundavit eam altissimus qui super Maria fundavit eam et super flumina praeparavit illam |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Non accedet ad te malum R. Neque flagellum appropinquabit tabernaculo tuo |
W |
Conceptio Mariae |
|
|
Quam pulchra es amica mea columba mea immaculata mea et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est alleluia |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Nihil est candoris nihil est splendoris nihil est virtutis quod non resplendeat in virgine gloriosa |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Quae neque serpentis persuasione decepta nec ejus venenosis afflatibus infecta est |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Hanc quam tu despicis Manichaee mater mea est et de manu mea fabricata |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Decuit virginem ea puritate nitere qua maior sub deo nequit intelligi |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Haec est virga in qua nec nodus originalis nec cortex actualis culpae fuit |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Unica est columba mea una est perfecta mea una est genetricis suae electa viderunt eam animae sanctae et immaculatam praedicaverunt alleluia |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Praeclara custos virginum intacta mater numinis caelestis aulae janua spes nostra caeli gaudium | Inter rubeta filium columba formosissima virga e radice germinans nostro medelam vulneri | Turris draconi impervia amica stella naufragis tuere nos a fraudibus tuaque luce dirige | Erroris umbras discute Syrtes dolosas amove fluctus tot inter deviis tutam reclude semitam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen |
H |
Conceptio Mariae |
|
|
Quam decora immaculata suavis et decora es o pulcherrima mulierum hortus conclusus et fons signatus ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim dulcis tuis loquens fidelibus qui elucidant me vitam aeternam habebunt |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Jubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia | Introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi | Laudate nomen ejus quoniam suavis est Dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus |
PS |
Conceptio Mariae |
|
|
Hodie egressa est virga de radice Jesse hodie sine ulla peccati labe concepta est Maria hodie contritum est ad ea caput serpentis antiqui alleluia |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Conceptio tua dei genetrix virgo R. Gaudium annuntiavit universo mundo |
W |
Conceptio Mariae |
|
|
Gaude Sion quod cypressus super te extollitur ex qua ramus est progressus de quo flos egreditur cujus fructu nece pressus ad vitam reficitur | Gaude Jacob quia stella ex te nova oritur quae in Annae ventris cella ad tempus reconditur et post orta fit puella de qua Christus nascitur | Anna Gedeonis vellus exorditur roridum quod figurat madens vellus florem edens candidum quem expressit rex novellus mundum curans morbidum | Virgam ex se radix Jesse egressuram innuit quae producta post in esse vivo modo floruit cujus fructum nobis esse salvatorem tribuit | Fons signatus clausus hortus hujus sunt indicium quod Mariae praesens ortus mortis est exitium quae cum sit salutis portus vitae dat initium | Ave tu Jericho rosa lilium convallium tu oliva speciosa cedrus alta omnium fructus profers generosa mundo dei filium | Gloria laus par honestas sit patri cum filio cujus aequa est potestas laudetur spiratio his cum una sit majestas compar et laudatio amen |
H |
Conceptio Mariae |
|
|
O lucis latrix medicina morbi sordium lotrix lavacrum reorum gratiae mater genitura pacis viola plaude | Erige lapsos tenebras serena plana deserta fragilesque firma pauperes dita moderare motum pectora munda | Summe rex clemens celebrantes festa conceptionis genitricis almae ejus precatu tribue caelestem patriam amen |
H |
Conceptio Mariae |
|
|
Spiritus meus super mel dulcis et haereditas mea super mel et favum transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini
|
R |
Conceptio Mariae |
|
|
Qui audit me non confundetur et qui elucidant me vitam aeternam vitam habebunt |
V |
Conceptio Mariae |
|
|
Haec fructum magnum germinavit quae per se mundi nephas lavit |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Prima spernens viri thorum ad supernum transit chorum |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Benedictus sit deus pater per quem tu effecta es mater genuisti mundi solem que sustentat terrae molem |
A |
Conceptio Mariae |
|
|
Gaudens gaudebo in domino et exsultabit anima mea in deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me quasi sponsam ornatam monilibus suis |
In |
Conceptio Mariae |
|
|
Benedicta es tu virgo Maria a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram |
Gr |
Conceptio Mariae |
|
|
Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri |
GrV |
Conceptio Mariae |
|
|
Alleluia Tota pulchra es Maria et macula originalis non est in te |
Al |
Conceptio Mariae |
|
|
Fundamenta ejus in montibus sanctis diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob |
Tc |
Conceptio Mariae |
|
|
Gloriosa dicta sunt de te civitas dei |
TcV |
Conceptio Mariae |
|
|
Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus |
TcV |
Conceptio Mariae |
|
|
Alleluia Tu gloria Jerusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi nostri |
Al |
Conceptio Mariae |
|
|
Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus alleluia |
Of |
Conceptio Mariae |
|
|
Gloriosa dicta sunt de te Maria quia fecit tibi magna qui potens est |
Cm |
Conceptio Mariae |
|
|
Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa vel lilium funde preces ad filium pro salute fidelium alleluia |
Cm |
Conceptio Mariae |
|
|
Alleluia Conceptio gloriose virginis Mariae ex semine Abrahae concepta de tribu Juda clara ex stirpe David |
Al |
Conceptio Mariae |
|
|
Sospitati dedit aegros Mariae conceptio | Sanctitati reddit reos gratiae perceptio | Revelavit a defunctis defuncti in fluvio | Segregavit ad thorali levitam convivio | O quam probat sanctum cetum abbatis naufragio | Cui dona salvum portum cum turba sodalium | Ergo laudes concinamus Mariae cum filio | Ut cum ipsa gaudeamus in caelesti solio |
Tp |
Conceptio Mariae |
|
|
Hodie concepta est (...) |
InV |
Conceptio Mariae |
|
|
Egredimini et videte filiae Sion reginam vestram quam laudant astra matutina cujus pulchritudinem sol et luna mirantur et jubilant omnes filii dei |
In |
Conceptio Mariae |
|
|
Alleluia Veni regina nostra veni domina in hortum odoris supra omnia aromata |
Al |
Conceptio Mariae |
|
|
Hortus conclusus fons signatus emissiones tuae paradisus o Maria manus tuae stillaverunt myrrham melliflui quae facti sunt caeli dum manu domini fabricata es mater tanti dei alleluia |
Of |
Conceptio Mariae |
|
|
Sanctificavit hodie tabernaculum suum altissimus et deus in medio ejus non commovebitur |
In |
Conceptio Mariae |
|
|
Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et deficit anima mea in atria domini |
InV |
Conceptio Mariae |
|