Syri | Cantus Index for Office and Mass

Syri

Syri

Syrus

Feast date: 
Dec.9
Feast code: 
14120900

Chants related to the feast

Displaying 1 - 50 of 50 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001241

Ad haec disponente dei gratia Hermagoras invenit virum venerabilem quem vicis suae ordinem Italiae reliquit insignem et Alexandriam sua praedicatione fecit sublimem A Syri

001241a

Haec igitur jubente Petro peregit quem clavigerum aeterni regni cognovit AV Syri

001424

Annuens autem vir domini Syrus universo collegio populi dixit Constantes estote filii carissimi certatimque implete opere quod voce profertis A Syri

001424a

Credite Jesum Christum dei esse filium qui pretioso sanguine nos redemit AV Syri

001578

Beate sancte Syre obtine apud dominum et subveni tribulanti populo A Syri

001578a

Ad te devota mente currentes sancta intercessione corrobora AV Syri

001830

Clementissime Christi confessor domini beatissime Syre te suppliciter petimus ne nos derelinquas sed apud dominum pius semper pro nobis intercessor exsistas quo te opitulante ad gaudia aeternae vitae pervenire mereamur A Syri

001830a

Omnes igitur humili corde deposcimus ut nos benigne pater sancte exaudias AV Syri

002054

Cum vir beatissimus urbi Ticinensi appropinquaret Syrus populus ei obviam acclamabat dicens ingredere ingredere desiderabilis pater revoca errantes doce imperitos libera quos captivos crudelissimus detinet hostis A Syri

002054a

Hora igitur eadem quique tetigerunt eum infirmi sanati sunt AV Syri

002077

Cumque vir domini Syrus Veronam pervenisset quaedam matrona nobilis sacris ejus pedibus provoluta clamabat domine pater sancte redde mihi unicum filium defunctum et credam dominum salutis quem praedicas deum esse verum A Syri

002077a

Orante illico eo puer surrexit et illa ut pollicita est credidit AV Syri

002145

Delectare gaudiis gloriosa urbs papia quia veniet tibi ab extremis montibus exsultatio non vocaberis minima sed copiosa in finitimis civitatibus A Syri

002145a

Beatus Syrus pastor egregius tali eam glorificans praesagio dicens AV Syri

002214

Die autem quadam puerum Eustasium in Brisciana urbe a daemonio liberavit A Syri

002214a

In qua itaque plurimum commoratus multos auxit ecclesiae filios spiritales AV Syri

002319

Doctrinam apostolicam evangelistae Marco committens aquilaeiam dirigit ibique ei Christum dominum crucifixum praedicare praecepit A Syri

002319a

Qui sacri statim monita magistri suscepit et sibi injuncta Christo gubernante complevit AV Syri

002617

Egregius Christi Petrus apostolus Antiochenam primum ecclesiam instituit in qua novellae gentes christianum nomen cum gaudio susceperunt A Syri

002617a

Inde igitur Romam veniens in qua Christo largiente triumphi palmam suscepit AV Syri

002969

Gratia superna per beatorum pectora Ticinensi populo praecucurrit ita a Christo in beatum Petrum a Petro in Marco a Marco vero in Hermagora cui beati patres nostri Syrus atque Yventius auditores deo digni exstiterunt A Syri

002969a

Omnium quidem precibus adjuvari poscimus quorum distributionem sacram doctrinam suscepimus AV Syri

003404

Ipse quoque beatus Hermagoras alumnum suum Syrum voto sollemni episcopum consecravit et beatum Yventium ad evangelizandum nomen domini ei socians papiam urbem direxit A Syri

003404a

Tunc aucti benedictione patris viam sancti hujus ingressi sunt operis AV Syri

004059

O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat A Syri

004059a

In qua ejus florent orationes memoria ejus non derelinquetur AV Syri

004062

O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae A Syri

004329

Post haec igitur dum Laudensium oppidum introisset turba ad eum undique maxima confluxit in qua invocato Christi nomine exspectantibus plurimis a nativitate illuminavit A Syri

004329a

Quique baptizatus cum multitudine maxima pertransit in fide Christi AV Syri

004709

Sancte confessor Zeno pastor domini gregis te deprecamur intercede pro nobis ut mereamur tecum esse in caelis alleluia alleluia alleluia A Syri

005129

Tempore quidem eodem beatus Nazarius et Celsus jubente nequissimo Nerone Mediolanio sunt decollati quorum levita Yventius festinus concurrens beato Syro ex cruore proprio sacras reliquias deduxit A Syri

005129a

Cumque eas in ingressu moenium super vexatum posuisset spiritus ab eo immundus illico fugit AV Syri

006224

Beatus pontifex Syrus et Ticinensium civium mirabilis doctor in caelis perenniter exsultat qui primus Liguriae partes catholicae fidei praeclaris fulgoribus illustravit R Syri

006224a

Missus est ab Hermagora venenis mentes exuere easque doctrinis imbuere V Syri

006227

Beatus Syrus ad levitam Yventium dicens ad urbis partes Mediolanensis ocius perge nobisque profutura Christi martyrum affer pignora quo super ea domini domus aedificetur R Syri

006227a

Cumque levita festinus abisset inventa magistro detulit V Syri

006280

Christo templum in adjutorio mentibus fidelium caelestium propagator mandatorum jugiter sanctus condebat Syrus qui in dei martyrum Gervasii atque Protasii honore primus absida in Ticinensi edidit urbem R Syri

006280a

In qua conditus libro vitae adscriptus memoria ejus non derelinquetur in aeternum V Syri

006608

Ecce sacerdos ingens cui Ticinensis clamabat populus dicens ingredere pater sancte ingredere nostrisque caelestium donis charismatum longaevus miserere R Syri

006608a

Cumque appropinquaret urbi beatus Syrus cum de choro levita Yventio populi clamorem audivit vociferantis et clam voce dicentis V Syri

006642

Egregie Christi praesul Syre beatus es in saecula et bene tibi erit in aevum quia coetibus angelorum permixtus gaudebis et cum sanctorum agminibus in aeternum exsultabis R Syri

006642a

Supernorum civium factus es consors orisque tui sermo est benedictus V Syri

006724

Felix namque es almifice pontifex Syrus et omni laude dignus qui extremos ad occasus Italiae fines pretiosae fidei gemmis primus condecorasti R Syri

006724a

Ora pro populo interveni pro clero et pro plebe postula V Syri

006823

Hic est electus dei sacerdos Syrus cui tantam dominus gratiam concessit ut hodie quae daemones effugaret innumerosque debiles non cesset sanare R Syri

006823a

Tantam a Christo benedictionem accepit ut cunctos ab aegris languores depellat V Syri

006972

Insignis pontifex Syrus dum Lodensium oppidum ingressus est turba ad eum plurima convenit in qua divino fultus auxilio a nativitate caecum illuminavit R Syri

006972a

Quique aegros curavit matrique unicum resuscitatum dedit V Syri

007831

Veniente Veronam Syro pontifice vidua pedibus ejus provoluta oravit unicum sibi restitui natum tunc ipse domum illius ingrediens super jacentis funus corporis orationem fudit eumque vitae reddidit et saluti R Syri

007831a

Ingressus viduae domum beatus Syrus oravit super defunctum V Syri