|
Ipse quoque beatus Hermagoras alumnum suum Syrum voto sollemni episcopum consecravit et beatum Yventium ad evangelizandum nomen domini ei socians papiam urbem direxit |
A |
Syri |
E |
|
Clementissime Christi confessor domini beatissime Syre te suppliciter petimus ne nos derelinquas sed apud dominum pius semper pro nobis intercessor exsistas quo te opitulante ad gaudia aeternae vitae pervenire mereamur |
A |
Syri |
E |
|
O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat |
A |
Syri |
E |
|
Cum vir beatissimus urbi Ticinensi appropinquaret Syrus populus ei obviam acclamabat dicens ingredere ingredere desiderabilis pater revoca errantes doce imperitos libera quos captivos crudelissimus detinet hostis |
A |
Syri |
E |
|
O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae |
A |
Syri |
E |
|
Cumque vir domini Syrus Veronam pervenisset quaedam matrona nobilis sacris ejus pedibus provoluta clamabat domine pater sancte redde mihi unicum filium defunctum et credam dominum salutis quem praedicas deum esse verum |
A |
Syri |
E |
|
Post haec igitur dum Laudensium oppidum introisset turba ad eum undique maxima confluxit in qua invocato Christi nomine exspectantibus plurimis a nativitate illuminavit |
A |
Syri |
E |
|
Delectare gaudiis gloriosa urbs papia quia veniet tibi ab extremis montibus exsultatio non vocaberis minima sed copiosa in finitimis civitatibus |
A |
Syri |
E |
|
Sancte confessor Zeno pastor domini gregis te deprecamur intercede pro nobis ut mereamur tecum esse in caelis alleluia alleluia alleluia |
A |
Syri |
V |
|
Tempore quidem eodem beatus Nazarius et Celsus jubente nequissimo Nerone Mediolanio sunt decollati quorum levita Yventius festinus concurrens beato Syro ex cruore proprio sacras reliquias deduxit |
A |
Syri |
E |
|
Die autem quadam puerum Eustasium in Brisciana urbe a daemonio liberavit |
A |
Syri |
E |
|
Doctrinam apostolicam evangelistae Marco committens aquilaeiam dirigit ibique ei Christum dominum crucifixum praedicare praecepit |
A |
Syri |
E |
|
Ad haec disponente dei gratia Hermagoras invenit virum venerabilem quem vicis suae ordinem Italiae reliquit insignem et Alexandriam sua praedicatione fecit sublimem |
A |
Syri |
E |
|
Egregius Christi Petrus apostolus Antiochenam primum ecclesiam instituit in qua novellae gentes christianum nomen cum gaudio susceperunt |
A |
Syri |
E |
|
Annuens autem vir domini Syrus universo collegio populi dixit Constantes estote filii carissimi certatimque implete opere quod voce profertis |
A |
Syri |
E |
|
Gratia superna per beatorum pectora Ticinensi populo praecucurrit ita a Christo in beatum Petrum a Petro in Marco a Marco vero in Hermagora cui beati patres nostri Syrus atque Yventius auditores deo digni exstiterunt |
A |
Syri |
E |
|
Beate sancte Syre obtine apud dominum et subveni tribulanti populo |
A |
Syri |
E |
|
Tunc aucti benedictione patris viam sancti hujus ingressi sunt operis |
AV |
Syri |
E |
|
Omnes igitur humili corde deposcimus ut nos benigne pater sancte exaudias |
AV |
Syri |
E |
|
In qua ejus florent orationes memoria ejus non derelinquetur |
AV |
Syri |
E |
|
Hora igitur eadem quique tetigerunt eum infirmi sanati sunt |
AV |
Syri |
E |
|
Orante illico eo puer surrexit et illa ut pollicita est credidit |
AV |
Syri |
E |
|
Quique baptizatus cum multitudine maxima pertransit in fide Christi |
AV |
Syri |
E |
|
Beatus Syrus pastor egregius tali eam glorificans praesagio dicens |
AV |
Syri |
E |
|
In qua itaque plurimum commoratus multos auxit ecclesiae filios spiritales |
AV |
Syri |
E |
|
Cumque eas in ingressu moenium super vexatum posuisset spiritus ab eo immundus illico fugit |
AV |
Syri |
E |
|
Qui sacri statim monita magistri suscepit et sibi injuncta Christo gubernante complevit |
AV |
Syri |
E |
|
Haec igitur jubente Petro peregit quem clavigerum aeterni regni cognovit |
AV |
Syri |
E |
|
Inde igitur Romam veniens in qua Christo largiente triumphi palmam suscepit |
AV |
Syri |
E |
|
Credite Jesum Christum dei esse filium qui pretioso sanguine nos redemit |
AV |
Syri |
E |
|
Omnium quidem precibus adjuvari poscimus quorum distributionem sacram doctrinam suscepimus |
AV |
Syri |
E |
|
Ad te devota mente currentes sancta intercessione corrobora |
AV |
Syri |
E |
|
Ecce sacerdos ingens cui Ticinensis clamabat populus dicens ingredere pater sancte ingredere nostrisque caelestium donis charismatum longaevus miserere |
R |
Syri |
E |
|
Egregie Christi praesul Syre beatus es in saecula et bene tibi erit in aevum quia coetibus angelorum permixtus gaudebis et cum sanctorum agminibus in aeternum exsultabis |
R |
Syri |
E |
|
Felix namque es almifice pontifex Syrus et omni laude dignus qui extremos ad occasus Italiae fines pretiosae fidei gemmis primus condecorasti |
R |
Syri |
E |
|
Hic est electus dei sacerdos Syrus cui tantam dominus gratiam concessit ut hodie quae daemones effugaret innumerosque debiles non cesset sanare |
R |
Syri |
E |
|
Insignis pontifex Syrus dum Lodensium oppidum ingressus est turba ad eum plurima convenit in qua divino fultus auxilio a nativitate caecum illuminavit |
R |
Syri |
E |
|
Beatus pontifex Syrus et Ticinensium civium mirabilis doctor in caelis perenniter exsultat qui primus Liguriae partes catholicae fidei praeclaris fulgoribus illustravit |
R |
Syri |
E |
|
Veniente Veronam Syro pontifice vidua pedibus ejus provoluta oravit unicum sibi restitui natum tunc ipse domum illius ingrediens super jacentis funus corporis orationem fudit eumque vitae reddidit et saluti |
R |
Syri |
E |
|
Beatus Syrus ad levitam Yventium dicens ad urbis partes Mediolanensis ocius perge nobisque profutura Christi martyrum affer pignora quo super ea domini domus aedificetur |
R |
Syri |
E |
|
Christo templum in adjutorio mentibus fidelium caelestium propagator mandatorum jugiter sanctus condebat Syrus qui in dei martyrum Gervasii atque Protasii honore primus absida in Ticinensi edidit urbem |
R |
Syri |
E |
|
Cumque appropinquaret urbi beatus Syrus cum de choro levita Yventio populi clamorem audivit vociferantis et clam voce dicentis |
V |
Syri |
E |
|
Supernorum civium factus es consors orisque tui sermo est benedictus |
V |
Syri |
E |
|
Ora pro populo interveni pro clero et pro plebe postula |
V |
Syri |
E |
|
Tantam a Christo benedictionem accepit ut cunctos ab aegris languores depellat |
V |
Syri |
E |
|
Quique aegros curavit matrique unicum resuscitatum dedit |
V |
Syri |
E |
|
Missus est ab Hermagora venenis mentes exuere easque doctrinis imbuere |
V |
Syri |
E |
|
Ingressus viduae domum beatus Syrus oravit super defunctum |
V |
Syri |
E |
|
Cumque levita festinus abisset inventa magistro detulit |
V |
Syri |
E |
|
In qua conditus libro vitae adscriptus memoria ejus non derelinquetur in aeternum |
V |
Syri |
E |