Inventio Francisci | Cantus Index for Office and Mass

Inventio Francisci

Inventio Francisci

The finding of Francis's relics

Feast date: 
Dec.12
Day: 
12
Month: 
12
Notes: 
Holweck, pp. 398-399;
Feast code: 
14121220

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01967

Quae patris ossa continet petamus urnam supplices illamque circum debita laeti canamus carmina | O divi amoris hostia Christi aemulator optime sanctique templum spiritus adesto nunc psallentibus | Pater minorum pauperum et forma paenitentiae memento quod simus tui quanvis inertes filii | Ne nos ab arce siderum quaeso tueri desinas et quas ab ore fudimus preces benignus excipe | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen H Inventio Francisci

a01968

Salve repertum maximo labore corpus inclyti patris sibi quod stigmate conforme Christus reddidit | Vano diu conamine te quaesiere filii arsere frustra suavia libare sacris ossibus | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen H Inventio Francisci

a01969

Francisce magnis sumptibus molis stupendae ecclesia struetur ut det nobilem tuo quietem corpori | Frangetur et mons scrupeus post sena fermae saecula consurget et circa tuum aedes sepulcrum tertia | Huc se gerentes munera Christi fideles conferent et emicantes lampade muros fovebunt osculis | Ditat deus qui pauperes et praepotentes deprimit te munerari censuit ista benignus gloria | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen H Inventio Francisci