Luciae | Cantus Index for Office and Mass

Luciae

Luciae

Lucy (Lucia), Virgin Martyr

Feast date: 
Dec.13
Feast code: 
14121300

Chants related to the feast

Displaying 1 - 71 of 71 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001021

Agnum sponsum virginum venite adoremus dominum Jesum Christum I Luciae

001569

Beata Lucia dixit Paschasio sacrificium mundum et immaculatum apud deum et patrem hoc est visitare viduas et orphanos in tribulatione eorum A Luciae

001855

Columna es immobilis Lucia martyr Christi quia omnis plebs te exspectat ut accipias coronam regni alleluia A Luciae

001906

Continge ergo sepulcrum virginis credens et continuo a fluxu sanguinis liberaberis A Luciae

001942

Crede mater Agathen pro Christi nomine passam hoc meruisse ut semper eum praesentem pro quo passa est habeat A Luciae

002579

Ego per istos tres annos nihil aliud egi nisi deo vivo sacrificavi jam enim quia nihil superest meipsam offero A Luciae

002584

Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi quatenus tibi insultent confidentes in Christo A Luciae

002585

Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi sed credentibus in domino timorem auferam passionum A Luciae

002869

Fiebat interea praediorum ac gemmarum distractio et cottidie pauperum necessitatibus expendebantur A Luciae

003163

Ideo petivi indutias martyrii mei ut credentibus timorem tollerent passionis et non credentibus vocem exsultationis auferent A Luciae

003253

In mediis flammis martyr invicta in nomine domini Jesu Christi exsultans et turbis Christum annuntians manebat immobilis A Luciae

003301

In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum subisti A Luciae

003639

Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae A Luciae

003640

Lucia virgo venerabilis Syracusanorum nobilissima cum matre Euticia ad sepulcrum beatae Agathae venerandum convenerat A Luciae

003996

O beata Lucia quae pro Christi nomine passa es non solum in carcere missa es sed etiam cum gladio interfecta es deprecare pro nobis filium dei A Luciae

004057

O pulchra inter mulieres et gloriosa inter virgines intercede pro nostra omniumque salute apud benignum Jesum filium tuum dominum et salvatorem mundi A Luciae

004178

Orante sancta Lucia apparuit ei beata Agatha consolabatur ancillam Christi A Luciae

004222

Paschasius proconsularis Luciam corripiens coepit ad sacrificia daemonum cogere A Luciae

004267

Per te Lucia virgo civitas Syracusana decorabitur a domino Jesu Christo A Luciae

004928

Sicut civitas Catanensium habet intervenientem praedecessorum meum beatam Agathem ita me sciatis a domino huic civitati datam esse si voluntatem ejus facientes susceperitis fidem A Luciae

004984

Soror mea Lucia virgo deo devota quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae A Luciae

005102

Tandem ad sponsi notitiam pervenitur proponit ergo litem in judicio sponsam suam christianissimam contra leges vivere augustorum A Luciae

005110

Tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut virgo domini immobilis permaneret A Luciae

005160

Torquebatur animo paschasius et ignem pice resina ac ferventi oleo injecto copiosum circa dei famulam fecit accendi A Luciae

005217

Tu principum leges attendis ego dei leges attendo tu principes times ego deum timeo tu illis placere desideras ego ut soli Christo placeam concupisco A Luciae

005241

Tunc in viscera ejus gladium mergi fecerunt at illa constantior populum circumstantem diutius allocuta pacem ecclesiae dei redditam nuntiabat A Luciae

006789

Grata facta est a domino in certamine quia apud deum et apud homines glorificata est in conspectu principum loquebatur sapientiam et dominus omnium dilexit eam R Luciae

006789a

Adjuvabit eam deus vultu suo deus in medio ejus non commovebitur V Luciae

006789b

Erecta namque in virtutis culmine tormenta derisit V Luciae

007051

Jussu impii paschasii ubi beatam virginem coeperunt trahere velle ad lupanar tanto pondere eam fixit spiritus sanctus ut tamquam mons immobilis penitus moveri non posset R Luciae

007051a

Impellunt plurimi nec movetur immissis funibus admotis boum paribus multis ita solo haerens manebat V Luciae

007104

Lucia martyr invictissima sponsa agni hostia dei templum spiritus sancti hoste jam visceribus patefactis instantius dominum Jesum diutissime praedicabat dum Christi sumptis mysteriis vitae incorruptibili virgo incorrupta successit R Luciae

007104a

Judice confuso cuncto terrore devicto igne superato gladio quoque transverberata loco omnino non est mota V Luciae

007105

Lucia virgo judici dixit patrimonium meum tuto loco constitui corruptores autem nec corporis nec mentis meae aliquando suscepi R Luciae

007105a

Hostiam sanctam viventem deo vivo meipsam offero V Luciae

007106

Lucia virgo quid a me petis quod ipsa poteris praestare continuo nam et matri tuae fides tua subveniat et ecce salva est quia jucundum deo in tua virginitate habitaculum praeparasti R Luciae

007106a

Sicut per me civitas Catinensium sublimatur a Christo ita per te civitas Syracusana decorabitur V Luciae

007243

Numquam inquinatur corpus nisi de consensu mentis nam si invitam me feceris violari castitatis mihi duplicabitur ad coronam R Luciae

007243a

De sensibus enim et de voluntatibus judicat deus V Luciae

007356

Paschasius dixit cessabunt verba dum fuerit perventum ad verbera Lucia respondit verba dei cessare non poterunt ancilla dei sum et ideo dixi verba dei R Luciae

007356a

Non vos Christus inquit loquimini in conspectu judicium sed spiritus sanctus V Luciae

007374

Per ipsam te deprecor mater quae te suis salvavit precibus ne aliquando mihi in terris nomines sponsum nec velis de corporis mei posteritate fructum mortalitatis inquirere R Luciae

007374a

Quae datura eras pro corruptionis meae auctorem da mihi eunti ad integritatis meae auctorem Christum V Luciae

007456

Quae sunt haec maleficia tua consularis dixit ut puella fragilis a mille tracta hominibus non movearis ista inquit maleficia mea non sunt sed beneficia dei R Luciae

007456a

Si alia decem milia adduxeris audient mihi dicentem spiritum sanctum quod cadent a latere meo mille et decem milia a dexteris meis V Luciae

007487

Quid cruciaris quid per diversa mentis tuae tormenta vexaris templum dei me esse si probasti jam crede si non probasti disce R Luciae

007487a

Caste viventes apostolus Christi esse asserit templum dei et habitare in eis spiritum sanctum V Luciae

007550

Rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi et impetravi a domino inducias martyrii mei R Luciae

007550a

Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam V Luciae

007550b

Ut credentibus timorem auferrem passionis et non credentibus vocem insultationis auferrem V Luciae

007550za

Probasti domine cor meum et ... V Luciae

007654

Si tibi gratum vis esse deum vivens et salutem tui corporis habens da Christo quae possides moriens enim ideo das quia tecum auferre non praevales R Luciae

007654a

Non satis deo carus est quod frui non potest unde et mihi spoponderas incipe tradere Christo V Luciae

100261

Speciosa facta es venite (...) I Luciae

201212

Dextram meam et collum meum (...) A Luciae

202940

Lucia martyr Christi quia (...) A Luciae

204314

Rogavi dominum meum Jesum (...) A Luciae

602223

Soror mea Lucia virgo deo (...) R Luciae

602223a

Per te Lucia virgo civitas (...) V Luciae

g00023

Alleluia Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum Al Luciae

g00302a

Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis CmV Luciae

g00302b

Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua CmV Luciae

g01366a

Propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitie prae consortibus tuis GrV Luciae

g01366a.1

Propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitie GrV Luciae

g01380a

Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis InV Luciae

g02222b

Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi OfV Luciae

g02308b.1

Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum OfV Luciae

g02308c

Speciem tuam et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna OfV Luciae

g02308d

Adducentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis OfV Luciae

g02627

In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa christi Al Luciae

g02628

Lucia virgo quid ad me petis quod ipsa poteris praestare continuo matri tuae Al Luciae