|
Jubilemus deo beatorum martyrum regi glorioso qui aeterne gloriae coronam beato dedit martyri N. |
I |
Nicasii |
|
|
Accepta igitur quam tantopere petebat candida immortalitatis stola cum martyrii palma illa victrix anima alacris quia libera deum suum laudans pennis virtutum caelestia petiit regna |
A |
Nicasii |
|
|
Beatus pontifex Nicasius per momentaneam tristiciam saeculi labentis ad aeterna pervenit gaudia vitae permanentis |
A |
Nicasii |
|
|
Cum sanctae ejus cervici hostilis gladius jam jamque videretur imminere hac martyr almus pium dominum compellebat voce adhaesit pavimento anima mea domine |
A |
Nicasii |
|
|
Gloriosus victor Nicasius ipsa quam meruit martyrii claritate et nomine et opere dignus dum in forte sanctorum martyrum victrici laurea tripudiat pro nobis ad deum prius intercessor existat |
A |
Nicasii |
|
|
Hic est almus praesul Nicasius triumphator saeculi praevalidus qui dum barbaricam rabiem veritatis libertate redarguit ictum furentis gladii in trepida cervice pertulit et repositam sibi a Christo justiciae coronam percepit |
A |
Nicasii |
|
|
Hic justus benedictione praefusus caelesti assumpto scuto fidei omnia extinxit jacula inimici et coronam triumphi promeruit de manu domini |
A |
Nicasii |
|
|
In sanctae spei singularitate constitutus athleta fortis Nicasius quanto tribulationibus angusti abatur exterius tantomagis sinum cordis in caritate dilatabat interius |
A |
Nicasii |
|
|
Insectatione barbarica dum depopularetur Gallia beatus vir Nicasius qui die ac nocte meditabatur in lege domini forma virtutis factus est commisso sibi gregi |
A |
Nicasii |
|
|
Inter tela furentium corpore (...) |
A |
Nicasii |
|
|
Iter tela furentium corpore (...) |
A |
Nicasii |
|
|
Mirabile est et laudabile nomen tuum domine pro cujus amore beatus martyr Nicasius nec adversa pati timuit nec inortem subire formidavit |
A |
Nicasii |
|
|
Mox a sacro ejus corpore licet a vulso capite non tamen desiit complere lingua quod mens omni poscebat instantia vivifica me dicens secundum verbum tuum |
A |
Nicasii |
|
|
Nicasius Christi martyr strenuus armis virtutum muntius accepit quoque sibi gladium spiritus et ideo ad nihilum deductus est in conspectu ejus hostis malignus |
A |
Nicasii |
|
|
Obsidione circumdatus multorum milium pia confessionis voce clamavit ad dominum et ipse de monte sancto suo ad suam suorumque salutem exaudivit eos |
A |
Nicasii |
|
|
Praeceptum domini praedicans sermone et exercens opere filios suos erudit disciplinam salutis apprehendere |
A |
Nicasii |
|
|
Praepollens Christi martyr Nicasius urbis remorum pontifex despecta mundalis pompa gloriae mori pro domino non timuit quem mox caelestis curia iam senatorem suscipit cujus prece continua nos Christe a cunctis facinoribus ex pia |
A |
Nicasii |
|
|
Si verbum veritatis respuitis et trucidare oves meas perseverante impietate quaeritis me primam sumentes hostiam divine majestati libate |
A |
Nicasii |
|
|
Sicut tuba caelestis ita fortiter roboans ait o victricia arma et utinam in Christo nutibus divinis ministra fortitudo quare contra naturam humanae conditionis victoriam vestrae dignitatis in rabiem convertitis |
A |
Nicasii |
|
|
Agonista invictus Nicasius Christi passionis exemplo sibi proposito eadem se cogitatione armavit talique mente contra rabiem persequentium suis se armare praecepit |
R |
Nicasii |
|
|
Confortatus in domino et in potentia virtutis ejus induit se armatura dei |
V |
Nicasii |
|
|
Beatissimus vir dei Nicasius cum germana sua sanca virgine Eutropia trepidos Christi Anae plebis animos verbis roborabat atque assiduis intercessionibus domino commendabat |
R |
Nicasii |
|
|
Expansis ad caelum manibus firmabat eos benedictionibus |
V |
Nicasii |
|
|
Bonus pastor Nicasius simul cum suis ovibus obiectis gladio corporibus certato certamine cursuque consummato coronam in te percepit aeterne |
R |
Nicasii |
|
|
Cui vivere Christus fuit et mori lucrum |
V |
Nicasii |
|
|
Cum divino judicio sinerentur in servos Christi crassari ministri anti Christi Nicasius fidelis servus domini virtute praecinctus animi |
R |
Nicasii |
|
|
Edoctus a domino non timere eos qui corpus occidunt animam autem occidere non possunt |
V |
Nicasii |
|
|
In ovile dominico lupis venientibus bonus pastor Nicasius sancti spiritus virtute roboratus occurrit illis furentibus animam suam prosius ovibus in mortem dare paratus |
R |
Nicasii |
|
|
Surgens ab oratione simul cum beata Eutropia virgine cum psalmis et hymnis spiritualibus |
V |
Nicasii |
|
|
Magnus sacerdos Nicasius in tempo rei racundiae reconciliatio factus hostiam vivam se ipsum deo gratanter obtulit et una secum sibi gregem commissum holocaustum placabile exhibuit |
R |
Nicasii |
|
|
Pro salute plebis sibi credite exorans assidue sacrificium justiciae seipsum Christo sacrificium |
V |
Nicasii |
|
|
Nicasius pontifex spe gaudens in tribulatio ne patiens per exercitia certaminis formam dedit subdidis ad felicitatem tendere sempiterne quietis |
R |
Nicasii |
|
|
Quos in fide roborabat verbis operum instruebat exemplis |
V |
Nicasii |
|
|
Non enim condignas existimavit passiones hujus temporis ad futuram gloriam |
V |
Nicasii |
|
|
Tertia Christi (...) |
H |
Nicasii |
|
|
Gaudeat ecclesia festa colens annua quibus vitae ostium admisit Nicasium |
H |
Nicasii |
|
|
Gaudentes et exultante festiviate sancti Nicholai |
V |
Nicasii |
|