|
Radix flos et germen caelestium pascuorum et omnium sane doctrinae dogmatum robur et columen christianitatis redolet ultra omnia aromata fortis et invictus Christi vernaculus almus Wunnebaldus qui inter alios confessores et sanctos abbates cristallum splendet nivem candet rosam rutilat lunam lucet te sanctissime pater cernuis vocibus effusis precibus pariter imploramus ut nobiscum omnes ad tuum caelestem transitum collectos opae tua prevenias persequaris solito foveas auxilio ut criminum sordibus expurgati tuo natali digne valeamus deservire |
A |
Wunnibaldi |
|
Verum summum et aeternum regem Christum qui dilectum suum sanctum Wunnebaldum suorum hodie sociavit caetibus sanctorum nos populus eius et pascue illius oviculae cantando laudando super omnia exaltando venite adoremus |
I |
Wunnibaldi |
|
Sanctus Wunnebaldus Christi confessor gloriosus abbas et sanctissimus de gente Anglisaxonum stirpe regia ortus fuit |
A |
Wunnibaldi |
|
Hic antequam decem annorum metam emergeret spretis omnibus puerilis vitae lasciviis rebus et pompis totum se dei servatio mancipavit intricare |
A |
Wunnibaldi |
|
His transactis magna dispensatione Christi et arcessione fratris sui Germani ad artiorem divinae contemplationis regulam totis nisibus se studuit |
A |
Wunnibaldi |
|
Patriam parentes consanguineos affines notos et omnes qui illum loco filii colebant et quibus ipse virtutum praerogativis redimitus preceteris cordi erat |
A |
Wunnibaldi |
|
Hereditatem possessiones regales substantiam totam Christi amore relinquens peregre perfectus cum patre simul et fratre Romam iter direxit |
A |
Wunnibaldi |
|
Traiecto Mediterranea maris sinu per longos Hesperiae fines populosam urbem Luccam devenit relicto ibi patre mortuo et ad sanctum Frigdianum magnifice sepulto |
A |
Wunnibaldi |
|
His ita gestis quam caeperat viam aggressus ambulando reptando scandendo montes valles plana confragosa difficulter superando Romam laetus pervenit |
A |
Wunnibaldi |
|
Hanc ingressus rapido cursu Hilari vultu ad ecclesiam sancti Petri perruit et ante confessionem se prosternens uberrimus lacrimarum rivulis ipsam perfundens laudes et preces permiscuit |
A |
Wunnibaldi |
|
Infra et extra urbem loca sanctorum quotquot erant circumquaque iacentia prope sive longe inquirebat visitabat frequentabat voto demum satis faciens vigiliis ieiuniis orationibus tam fortiter insudabat ut vix spiritum contrahaeret |
A |
Wunnibaldi |
|
Quod regressionem in patriam conatus est non hoc affectu patriae vel parentum intenderat sed quocumque suorum vel aliorum posset mundo renunciare compulisset |
R |
Wunnibaldi |
|
Illosque de saeculi transeuentis vanitate praemoneret et iterum revertendo Romam secum reduceret |
V |
Wunnibaldi |
|
Nativos propriae telluris cardines visitando magna usus prosperitate intravit statimque in gentia propinquis et amicis susceptus est gaudio quibus ille continuo aeternae spargebat indefessus semina vitae |
R |
Wunnibaldi |
|
Adveniens constipatus est multis suorum civium milibus illum ardenter videre et ab eo verbum salutis et mansurae felicitatis percipere cupientibus |
V |
Wunnibaldi |
|
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
V |
Wunnibaldi |
|
Cum corda et mentes eorum in dei servitio confortaret et plerosque illorum paenitus mundo abstractos caelesti doctrina irradiaret quosdam secum ducendo Romam caeleriter regressus est |
R |
Wunnibaldi |
|
Omnibus rite dispositis et ut lex divina poscebat digestis cum multo merore suorum illum retinere volentium |
V |
Wunnibaldi |
|
Romam reverso et spatio temporis decurso sanctus Bonifacius pontifex et martyr Christi gloriosus Romam venit beatum Petrum apostolorum principem exoratum suaque setutione commendandum |
R |
Wunnibaldi |
|
Inter procellas et turbines mundi sollicite conversus ut haec pericula evandendi manum illi porrigeret et in littore quieto collocaret |
V |
Wunnibaldi |
|
Et cum ibi tunc sanctum Wunnebaldum pervidente domino invenisset magno repletus est gaudio quod talem et tante sanctitatis virum et iure consanguinitatis sibi astrictum maximam sui officii momentum in illo sibi deus ostenderet |
R |
Wunnibaldi |
|
Statimque illum blandis et suavibus agressus est sermonibus rogans et multum precatus ut revertens in Franciam cooperator sibi esset messis aeterne eo quod |
V |
Wunnibaldi |
|
Gloria patri et filio et spiritui sancto |
V |
Wunnibaldi |
|
Sanctus Sancto talem dedit responsionis summam de ad ommnia promtum et paratum forae quae sudaret et iuberet magnisque eius precepto et auctoritati satis facere quam suae voluntati inobediens indulgere |
R |
Wunnibaldi |
|
Hoc responso laetus et hilaris effectus illum cum suis remisit in Germaniam quia persensit sibi eum plus obedire |
V |
Wunnibaldi |
|
Sanctus Wunnebaldus per Galliam iter accelerando Thuringiam usque pervenit et ibi ab eodem sanctissimo viro Bonifacio in presbiterii gradum promotus septem ecclesiarum regimen suscepit |
R |
Wunnibaldi |
|
In omnibus quae gesserat tam prudenter se agebat ut cunctis notum et certum esset ipsum deum omnes actus eius dirigere et ordinare et idcirco tam sanctus |
V |
Wunnibaldi |
|
Aliquanto deinde transacto annorum spacio ut latius praedicando propagaret sementem evangelici sermonis errorum variis excessibus implicatam ingressus Baioariam Odilonem adiit ducem ut eius auxilio eiusque potestate caeptum perficeret votum. |
R |
Wunnibaldi |
|
Cum comperisset nobilem et victoriosam voricae telluris gentem densis et diversis peccatorum tenebris offuscatum multimodas domino instanter effudit supplicationes. |
V |
Wunnibaldi |
|
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper |
V |
Wunnibaldi |
|
Beatus Wunnebaldus gloriosi ducis fretus auspicio totam Baioriam per trium annorum revolutiones monendo increpando blandieno dulcibus amara per miscendo diversorum quisquiliis facinorum emaculavit |
A |
Wunnibaldi |
|
Post haec Mogontiam rediens a sancto Bonifacio humanissime susceptus est et magna ibi saecularis vitae dignate sed multo maiore rectae conversationis rumore inter omnes insignis habebat |
A |
Wunnibaldi |
|
Inde discendens eo potissimum quod illam terram ubertas vini perfunderat quam monachiali regulae non parum obstare callebat et quasi naufragium abhorrebat ad fratrem suum sanctum Willibaldum revertens Heidenheim pervenit |
A |
Wunnibaldi |
|
Empto ibi de vicinis agello ecclesiam fabricavit monasterium construxit monachos congessit eorum vitam ad unguem usque liminavit paganismo deditos et barbarorum more viventes Sualaveldos ad viam convertit iusticiae |
A |
Wunnibaldi |
|
Mens eius humilis et deo devota numquam de saecularium gloria honorum elata iactantia non extollebatur irrogata non laude laetabatur humana nec reprehensione pravorum inpulsa precipitabitur in iram sed in adversis et prosperis aequa se trutina ponderabat |
A |
Wunnibaldi |
|
Illuster ille et prudens populi pedagogus monachiale apum examen quod suo dominus subrogavit magisterio sine paupertate et nuditate sine divitiis absque murmuratione cum divinis saecularibusque alimentas ubertim pascebat et ad alvearia mellis illexerat aeterna |
A |
Wunnibaldi |
|
O ineffabile opus conditoris o infinita pietas salvatoris o inscrutabilis maiestas et bonitas redemptoris laudes illi et gratias referimus quod super longa locorum stadia super gelidas marium fluminumque latices ab extremo solis occasu ad primum aurore ortum tam dispari termino talem suo gregi pastorem talem suo populo patronum procuravit dirigere atque isto in loco suis solatio pausare |
A |
Wunnibaldi |
|
Trium et quattuor annorum discursibus in hoc studio felicissime consumptis pauper et dives Wunnebaldus aterni regis famulus in patriam repedare statuit |
R |
Wunnibaldi |
|
Cum peragrasset omnia ecclesiarum sacraria et cupidam sui ipsius mentem cuncta circuendo satiaret |
V |
Wunnibaldi |
|
Alleluia. Stabat iuxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae |
AlV |
Wunnibaldi |