De BMV | Cantus Index for Office and Mass

De BMV

De BMV

Votive Mass/Office for Mary

Feast code: 
15008000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 206 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a00514

Immaculata mansio effecta dei filio antiqua nobis cantica mutasti sancta Maria A De BMV

a00515

Ecce novum tibi melos renovati concinimus nova adepti gaudia per te o sancta Maria A De BMV

a06496

Dixi ascendam in palmam et apprehendam fructum ejus et fructus ejus dulcis gutturi meo et erunt ubera tua sicut botri vineae guttur tuum super vinum optimum atque dignum dilecto meo ad potandum dentibusque illius ad ruminantium A De BMV

a00516

Per te lugens in tenebris splendorem veri luminis mundus recepit perditus totus errori deditus A De BMV

003138.1

Hortus conclusus es soror mea hortus conclusus es fons signatus A De BMV

a00529

O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas A De BMV

a00530

O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli A De BMV

204313

Rogamus te virgo virginum (...) A De BMV

205472

In honorem vius virginis (...) A De BMV

a00532

Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria A De BMV

205973

Gaude dei virgo immaculata (...) A De BMV

a00533

Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine A De BMV

a00602

O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos A De BMV

205979

Pulchrior aurora rutilo plus (...) A De BMV

a00534

Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te A De BMV

a00601

Hodie aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria A De BMV

206232

Ave stella matutina peccatorum medicina mundi princeps et regina virgo sola digna dici contra tela inimici clipeum pone salutis tu es titulus virtutis tu es enim virga Jesse in qua deus fecit esse Aaron amigdalum mundi tolle scandalum tu es area compluta caelesti rore imbuta sico tamen vellere tu nos in hoc carcere solare propitia dei plena gratis o sponsa dei electa esto nobis via recta ad aeterna gaudia ubi pax et gloria et nos semper aure pia dulcis exaudi Maria alleluia A De BMV

a07720

Ave mater misericordiae medicina nostrae miseriae ave certa spes penitentiae ros salutis vena clementiae ave plena Maria gratiae mater regis regina gloriae ave nostrum dignanter accipe et nos ad te clementer suscipe A De BMV

a02696

Trahe nos virgo imaculata post te curremus in odorem unguentorum tuorum A De BMV

a00535

Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu A De BMV

206263

Ante thronum trinitatis miserorum miserata pia mater pietatis sis pro nobis advocata quae super poenis cunctis tui nati et aerumnis atque ejus infamiis et notorum absentia nec non culpae tuae gentis in immensum es afflicta ne similia sint nobis modo quaecunque noxia merito tui doloris da optata remedia A De BMV

a02703

Vestimentum tuum candidum quasi nix et facies tua sicut sol A De BMV

a00536

O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit A De BMV

206264

Ante thronum trinitatis miserorum miserata pia mater pietatis sis pro nobis advocata causam nostrae paupertatis co- deo -- -ne et veniam de peccatis servis nos optime(?) A De BMV

a02727

Ait dominus deus ad serpentem inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum alleluia A De BMV

206265

O virgo flos virginem o vere (...) A De BMV

a02730

Benedicite Domino in opere suo quia induit Maríam vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit eam A De BMV

002016.1

Cum jucunditate sollemnitatem beatae Mariae celebremus ut ipsa pro nobis intercedat ad dominum Jesum Christum A De BMV C BEMVHRDFSL

a02731

Benedicta es tu virgo María a domino deo excelso prae omnibus mulieribus super terram A De BMV

003169

Illaesa est mater virgo sancta quae talem portavit filium qui creavit omnia de sinu patris advenit in virginalem uterum annuntiante angelo et ipsa meruit portare deum et hominem A De BMV V

a02735

Cum audisset salutationem Mariae Elisabeth exclamavit voce magna et dixit unde hoc mihi ut veniat mater domini mei ad me alleluia A De BMV

005453.1

Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo inter mulieres flores ut rosa flagras sicut lilium ora pro nobis sancta dei genetrix A De BMV

004929.1

Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi suavitatis A De BMV

200464.1

Ave regina caelorum mater regis angelorum funde preces ad filium pro salute fidelium A De BMV

203248a

Ego comparabilis verno rosae flosculo ad amandum habilis per osculetur osculo me dulcis oris sui nam pulchra sum ut fui AV De BMV

203248b

Ejus sub umbraculo sedi quem desidero amoris signaculo dilectus quem cum videro cor meum sic consignat ut gena rosam gignat AV De BMV

203248c

Surgat ad me veniat praeelectus milium amplexu me leniat pudoris sumat lilium quod sibi soli servo sub castitatis nervo AV De BMV

a00530a

Tu mirabiliter abscondisti in te immaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis jura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus AV De BMV

g04244

Alleluia Lumine solari nescit vitrum violari nec vitrum sole nec virgo puerpera prole Al De BMV

507042

Alleluia sancta dei genetrix virgo Maria intercede pro nobis alleluia alleluia Al De BMV

g01411

Alleluia Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis Al De BMV

g03421

Alleluia Dulcis virgo dulcis mater dulcia ferens ubera que sola vocari digna meruisti regina caelorum et hominum Al De BMV

507042.1

Alleluia Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis ad dominum deum nostrum Al De BMV

507047

Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris dos amoris ros dulcoris o Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris fer nobis auxilium ne demergat sed abstergat prorsus labem criminum sidus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecare virgo tuum filium o Maria omni plena gratia Al De BMV

g01412

Alleluia Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus Al De BMV

g01417.1

Alleluia Virga Jesse floruit virgo deum et hominem genuit pacem terris reddidit qui poli suma condidit orate Al De BMV

g02496

Alleluia O virga mediatrix sancta viscera tua mortem superaverunt et venter tuus omnes creaturas illuminavit in pulchro flore de suavissima integritate clausi pudoris tui orto Al De BMV

g02756

Alleluia Dulcis mater dulcinato dulcia prebeus ubera que sola fuisti digna generare regem caelorum et hominum Al De BMV

g04190

Alleluia Imperatrix reginarum et salvatrix animarum pretiosa margarita rosa gelu non attrita mater Dei virgo pia ora pro nobis Maria Al De BMV

g04191

Alleluia Surge aquilo et veni auster perfla ortum meum et fluent aromata illius Al De BMV

g02764

Alleluia Maria dei genetrix et virgo perennis intercede pro nobis Al De BMV

g03421.1

Alleluia Dulcis virgo dulcis mater dulcia ferens ubera que sola fuisti digna lactare regem caelorum et dominum Al De BMV

g02574.1

Alleluia Ave sancta Maria caeli regina mundi et domine suscipe tuorum de notas laudes servorum Al De BMV

g04192

Alleluia Ave plena gratia benedicta Maria dominus tecum Al De BMV

g04193

Alleluia Te laudant angeli sancta dei genetrix quae virum non cognovisti et in tuo utero dominum bajulasti Al De BMV

g02263

Alleluia Quae est ista tam formosa pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata Al De BMV

g04365

Alleluia Virgo dei genetrix gloriosa caelestis sponsa regis precibus natum continuis ora pro nobis Al De BMV

g02576.Tp1

Alleluia o Maria summum caeli gaudium et spes in te credentium o virginum Maria alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora rubens rosa delicatum lilium Maria candens lilium placa tuum filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora dulcis mitis et formosa summum caeli gaudium ut petas auxilium nobis post hoc exsilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa exaudi nos miseros et ora pro nobis pia et perduc nos ad filium tuum virgo Maria Al De BMV

g02265

Alleluia Veni electa mea et ponam te in thronum meum quia concupivit rex speciem tuam Al De BMV

g02783

Alleluia Salve dulcis o Maria que es stella matutina rosa florens sine spina tuum pro nobis roga filium ut sanctorum in aeternum nobis donet consortium Al De BMV

g02266

Alleluia Ora pro nobis pia virgo Maria unde Christus natus est nobis pro peccatoribus sis miserta Al De BMV

g04240

Alleluia Felix mater et virgo reple tuorum vota fidelium et tui honoris laudes attende Al De BMV

g04425

Alleluia O mater omnis gratiae o Maria spes veniae o regina caeli curiae placa nobis regem gloriae Al De BMV

g02784

Alleluia Recole virgo Maria a virginem parituram quam in Isaia legisti et gaude quia tu esse meruisti gaude virgo mater gaude et pro nobis intercede Al De BMV

g04241

Alleluia Dulcis virgo dulci nato dulcia prebens ubera que sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum Al De BMV

g04426

Alleluia Imperatrix angelorum consolatrix orphanorum audi nos virgo Maria ad te clamantes jugiter Al De BMV

g02811

Alleluia Ab arce siderea Gabriel intonuit verbum missum divinitus Mariae continuit Ait illa sum ancilla puella humillima Regis hujus defers cujus mandata (...) Al De BMV

g03052

Alleluia Salve virga florens Aaron salve tu firmata in Sion salve decora tu pro nobis semper ora Al De BMV

g04242

Alleluia Salve virgo Dei mater templum sancti spiritus quae sola vocare digne meruisti regina caelorum et domina Al De BMV

g03095

Alleluia Regina misericordiae sancta Maria clarissima maris stella ora pro nobis o clemens o pia o dulcis Maria Al De BMV

507047.1

Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris ros dulcoris dos amoris O Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris ora tuum filium Sydus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecari virgo mater filium Ne demergat sed abstergat labem prorsus criminum O Maria omni plena gratia Al De BMV

g04243

Alleluia Gaude virgo gaude dei genetrix et gaude gaudium Maria omnium fidelium gaudeat ecclesia in tuis laudibus assidua et pia domina gaudete fac nos tecum in perpetuum Al De BMV

g02688

Alleluia Subveni mater pia ora dominum filium tuum pro populo suo ex te enim nasci nobis dignatus es Al De BMV

507003

Alleluia Per te dei genetrix nobis est vita perdita data quae de caelo suscepisti prolem et mundo genuisti salvatorem Al De BMV

g03122

Sancta dei genetrix virgo semper Maria intercede pro nobis alleluia Cm De BMV

g03249

Vera fides geniti purgavit crimina mundi et tibi virginitas inviolata manet Cm De BMV

g01419

Beata viscera Mariae virginis quae portaverunt aeterni patris filium Cm De BMV

g02261

Ave regina caelorum mater regis angelorum o Maria flos virginum velut rosa velut lilium funde preces ad dominum pro salute fidelium Cm De BMV

g00292

Regina mundi dignissima Maria virgo perpetua intercede pro nostra pace et salute quae genuisti Christum dominum salvatorem omnium Cm De BMV

g02913

Alma dei genetrix succurre peccantibus cunctis nos quoque una precamur supplices ut tuis praecibus adjuti laudemus trinitatem Cm De BMV

g01419b

Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi CmV De BMV

g00292b

Dei genitrix virgo semper Maria intercede pro nobis deprecamur CmV De BMV

g01409

Benedicta et venerabilis es virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater salvatoris Gr De BMV

g01409b

Virgo casta nobis asta ne nos trucidat demonis hastra o benigna laude digna Maria sanctissima dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo GrV De BMV

505002a

Virgo dei genetrix quem totus (...) GrV De BMV

g01409a

Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo GrV De BMV

008375.1

Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H De BMV

a00595

Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen H De BMV

a00898

Ave caeli janua stella maris lucida virgo sacratissima dei mater inclyta Maria H De BMV

a06023.1

Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Maria mater gratiae dulcis parens clementiae tu nos ab hoste protege et mortis hora suscipe | Jesu tibi gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula H De BMV

100341

Regentem sine fine Christum (...) I De BMV

a07127

In honorem beatae Mariae virginis jubilemus domino I De BMV

a00513

Ad portum vitae redeuntes ecce venite stella maris radiat hanc revs aspiciat I De BMV

g01408:cs

Zdráva svatá rodice (...) In De BMV

g01408

Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum In De BMV

g01390c

Audi filia et vide et inclina aurem tuam quia concupivit rex speciem tuam InR De BMV

g01408c

Post partum virgo inviolata permansisti dei genetrix intercede pro nobis InV De BMV

g01408b.1

Sentiant omnes tuum adjuvamen quicumque celebrant tuam commemorationem InV De BMV

g01408d

Eructavit cor meum verbum (...) InV De BMV

g02262

Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo InV De BMV

Pages