Ad Processionem | Cantus Index for Office and Mass

Ad Processionem

Ad Processionem

For Processions

Feast code: 
16009000

Chants related to the feast

Displaying 1 - 96 of 96 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

001784

Christe pater misericordiarum qui tempus acceptabile reis indulges reminiscere miserationum tuarum et quos hucusque toleras ad paenitentiam compunge peccavimus domine in omnem justitiam tuam et iniquitates nostrae abstulerunt nos et tu iratus es et avertisti faciem tuam et possederunt nos domini absque te sed respice tu pater noster es et nos lutum ne irascaris satis neque multitudinem viscerum tuorum super nos contineas ultra sed parce placare attende et fac nobis juxta multitudinem benignitatis tuae ut in die bona quam tu fecisti o fons David patens in ablutione menstruatae nec confundamur in nobis sed laetemur in te A Ad Processionem F

001879

Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia A Ad Processionem M DF

002044

Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia A Ad Processionem F

002128

Decima die postquam ascendit Christus ad patrem erant omnes apostoli congregati in Jerusalem et effusus est spiritus sanctus super eos tamquam ignis et coeperunt loqui variis linguis omnium gentium et mirabantur omnes audientes illos loquentes magnalia dei cum gaudio alleluia A Ad Processionem F

002151

Deprecamur te domine in omni misericordia tua ut auferatur furor tuus et ira tua a civitate ista et de domo sancta tua quoniam peccavimus A Ad Processionem DF

002236

Dimitte domine peccata nostra tibi peccavimus patientia Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia A Ad Processionem D

002237

Dimitte domine peccata populi tui secundum multitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti patribus nostris propitius esto et nobis et implebitur gloria tua universa terra A Ad Processionem DF

002336

Domine deus noster qui cum patribus nostris mirabilia magna fecisti et nostris glorificare temporibus qui misisti manum tuam de alto et liberasti nos alleluia A Ad Processionem M DF

002347

Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur et fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia A Ad Processionem DF

002347.1

Domine imminuti sumus propter peccata nostra hodie sed in animo contrito spiritum veritatis suscipiamus sed fac nobiscum secundum misericordiam tuam quia non est confusio confidentibus in te alleluia alleluia A Ad Processionem

002360

Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia A Ad Processionem DF

002376

Domine rex deus Abraham dona nobis pluviam super faciem terrae ut discat populus iste quia tu es dominus deus noster A Ad Processionem M DF

002376:cs

Pane králi bože všech lidí (...) A Ad Processionem

002385

Domine si iratus fueris adversum nos quem adjutorem petimus aut quis miserebitur infirmitatibus nostris qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam et Petrum lacrimantem domine suscepisti et nostram paenitentiam suscipe misericors et salva nos salvator mundi A Ad Processionem F

002497

Ecce carissimi dies illa judicii magna et terribilis instat praetereunt dies nostri et velociter advenit praeclarus adventus domini jam crebro sono nos hortatur et dicit priusquam ostium paradisi claudatur unusquisque vestrum cito properet ut introiens in aeternum cum domino regnet praeparate vosmetipsos ut videatis immortalem sponsum et possideatis regnum caelorum A Ad Processionem DF

002497a

Ecce mater nostra Jerusalem cum magno affectu clamat ad nos et dicit venite filii mei dilectissimi venite ad me AV Ad Processionem DF

002591

Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitum ejus audivi et descendi liberare eos alleluia alleluia A Ad Processionem M DF

002766

Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia A Ad Processionem DF

002768

Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et dona pluviam super terram quam dedisti patribus nostris domine deus noster A Ad Processionem DF

002768.1

Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et da nobis pluviam A Ad Processionem

002780

Exclamemus omnes ad dominum dicentes peccavimus tibi domine patientiam habe in nobis et erue nos a malis quae cottidie accrescunt super nos alleluia A Ad Processionem M DF

002822

Exsurge domine adjuva nos et libera nos propter nomen tuum A Ad Processionem M DF

002822b

Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis AV Ad Processionem

002980b

Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et defecit anima mea in atria domini AV Ad Processionem

003346

Iniquitates nostrae domine multiplicatae sunt super capita nostra delicta nostra creverunt usque ad caelos parce domine et inclina super nos misericordiam tuam alleluia A Ad Processionem DF

003400

Invocantes dominum exclamemus ut respiciat populum suum conculcatum et dolentem et protegat templum ne ab impiis contaminetur sed misereatur nimis afflictae civitatis suae A Ad Processionem DF

003772

Miserere domine plebi tuae super quam invocatur nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia A Ad Processionem DF

003772.1

Miserere domine populo tuo super quem invocatum est nomen tuum ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus populorum tuorum alleluia A Ad Processionem

003829

Multa sunt domine peccata nostra tibi peccavimus exspectatio Israel libera nos domine in tempore angustiae nostrae alleluia A Ad Processionem DF

003971

Numquid est in idolis gentium qui pluat nisi tu deus aut caeli possint dare pluviam nisi tu volueris tu es dominus deus noster quem exspectamus dona nobis pluviam A Ad Processionem M DF

003993

O beata infantia per quam generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero A Ad Processionem F

004004

O beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax A Ad Processionem F

004060

O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem A Ad Processionem F

004061

O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit A Ad Processionem F

004090

O virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum A Ad Processionem F

004143

Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus domino hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare dicentes sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos domine exaudire alleluia A Ad Processionem M F

004143.2

Omnipotens deus supplices te rogamus et petimus ut intercessio archangelorum sit pro nobis ad te semper Michaelis et Gabrielis pariterque et Raphaelis ut digni offeramus tibi hostias ad altare et appareamus ante salvatorem per intercessionem novem ordinum angelorum thronum et dominationum principatum et potestatum et virtutum cum cherubim et seraphim ut ipsi intercedant pro nobis qui non cessant clamare voce sanctus sanctus sanctus dominus deus exercituum rex Israel qui regnas sine fine dignare famulos tuos hodie exaudire alleluia A Ad Processionem

004164.1

Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum dominum ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim propitius exaudi nos te laudant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus te deprecamur mundi redemptor quem pater misit ovibus pastorem alleluia alleluia A Ad Processionem

004190

Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis indulgeat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque repellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia A Ad Processionem M F

004213

Paraclitus spiritus veritatis de caelis venit ad terras descendit gratiae plenitudo apparuit in apostolis haec dies sollemnis erat in qua spiritus sanctus deum se esse declarat sicut filius dei surgens a mortuis dominum se confirmat exsultemus et jucundemur in eo qui vera salus est mundi alleluia A Ad Processionem F

004219

Parce domine parce populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ut non in aeternum irascaris nobis alleluia alleluia A Ad Processionem M DF

004257

Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiat manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua qui Ninive pepercisti miserere nobis A Ad Processionem DF

004314

Populus Sion convertimini ad dominum deum vestrum et dicite ei potens es domine dimittere peccata nostra ut non inveniant nos iniquitates nostrae deus noster alleluia alleluia A Ad Processionem M DF

004339

Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tyranni imperio resurrexi sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus est in caelum et sedet ad dexteram patris alleluia A Ad Processionem F

005153

Timor et tremor venit in Ninivem civitatem magnam per quem sceleratae plebi indicitur jejunium et luctuosa plebs induitur cilicio contigit autem et regem nobilem de solio suo descendere ut esset humilior cunctis lugentibus et prophetavit per universum regum omnes viri et sexus femineus non gustent quicquam boves et pecora non pascantur herbis terrae pueri et vituli non sugant matris ubera sed clament ad deum in fortitudine ternis diebus ne patiantur ut Sodoma sed tu deus omnipotens misericors et miserator misertus es miseris nos sumus opera tua quos dedisti filio tuo in hereditatem sibi noli claudere aurem tuam ad preces nostras sed subleva clemens afflictionem populi illud revolvens quod pollicitus es dicens convertimini ad me et ego revertar ad vos alleluia A Ad Processionem M F

005403za

Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea AV Ad Processionem

005403zg

Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam AV Ad Processionem

202442

In Niniven civitate magna (...) A Ad Processionem

202443

In nomine domini dei nostri ambulavimus nos et omnes populi quoniam in Sion facta est lex et verbum domini de Jerusalem regnabit dominus in aeternum alleluia A Ad Processionem

204825

Surgite sancti de mansionibus vestris loca sanctificate plebem benedicite et nos humiles peccatores in pace custodire A Ad Processionem

204825.1

Surgite sancti dei de habitationibus vestris loca sanctificate plebem benedicite et nos homines peccatores in pace custodite A Ad Processionem

206526.1

Signum salutis pone domine in domibus istis ut non permittas introire angelum percucientem in domibus in quibus habitamus de caelo pone signum tuum domine et protege nos et non erit in nobis plaga nocens A Ad Processionem

a00229

O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae nullam novit maculam deum portare mervit A Ad Processionem

a00230

O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit sine dolore genvit salvatorem A Ad Processionem

a00231

O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia A Ad Processionem

a00818

Salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum PS Ad Processionem

a01074

Ego sapientia habito in consiliis et eruditis intersum cogitationibus dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio ab aeterno ordinata sum antequam terram faceret necdum erant abyssi et ego jam concepta eram nondum fontes aquarum eruperant necdum montes gravi mole constiterant adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae quando praeparabat caelos aderam quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies laudens coram eo beatus qui audit me qui vigilat ad fontes meos cottidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a domino A Ad Processionem

a01074a

Beatus qui audit me qui vigilat ad fores meos cotidie qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino alleluia AV Ad Processionem

a01127

Vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum et ingresse non invenerunt corpus domini et regresse nuntiaverunt discipulis quae viderant alleluia A Ad Processionem

a01128

Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia A Ad Processionem

a01130

Venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum invenerunt lapidem revolutum ad ostium monumenti Jesum non invenerunt aspicientes viderunt angelum stantem vestitum stola candida dicentem eis Jesum quaeritis viventem cum mortuis surrexit sicut dixerat ecce locus ubi positus erat alleluia A Ad Processionem

a01131

Cum venerit paraclitus ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio de peccato quidem quia non crediderunt in me de justitia vero quia ad patrem vado et jam non videbitis me de judicio autem quia princeps hujus mundi judicatus est alleluia alleluia A Ad Processionem

a01146.1

Memento congregationis tuae domine quam creasti ab initio et ne tradas bestiis animas confitentes tibi quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis eleva domine manum tuam in superbia eorum in finem A Ad Processionem

a01176.1

Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum alleluia A Ad Processionem

a01186.1

Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut jurasti David in veritate tua memor esto Domine et da nobis pluviam A Ad Processionem

a01730

Domine rigans montes de superioribus tuis de fructu operum tuorum domine satiabitur terra quam magnificata sunt opera tua domine omnia in sapientia fecisti repleta est terra creatura tua domine alleluia A Ad Processionem

a01731

Ingredere benedicte domini preparata est habitatio sedis tuae A Ad Processionem

a01739

Benedicat vos una majestas domini benedicat vos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille vos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terris et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus sacerdotium vestrum et introitum vestrum alleluia A Ad Processionem

a01740

Ad te in te refugium Jesu petimus Jesu unigenite filii dei suscipe preces archangelorum et orationes sanctae Mariae libera populum ad te clamantem emitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus immortalis qui tollis pecata mundi miserere nobis A Ad Processionem

a01741

Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria iuvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia A Ad Processionem

a01749

Postquam resurrexit amortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnis preciosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissima passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et pedes quia ego ipse sum qui mortuus fueram et calcato tiranni imperio resurrexit sic enim oportebat Christum patiet resurgere amortius die tercia et predicare in nomine ejus remissionem omnium peccatorum dum loqueretur eis Jesus assumptus in caelum et sedet ad dexteram patris alleuia A Ad Processionem

a02550

Desideramus faciem tuam videre cum gaudio et nos suscipimus cum caritate sicut praecepit Jesus discipulis suis A Ad Processionem

a02551

Usque in aeternum praeparabo sedem tuam et erit sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum dicit dominus alleluia A Ad Processionem

a02552

Sanctos portamus sanctorum laudes dicimus et nos in terra psallimus in caelis canunt angeli pax in caelo pax in terra pax in omni populo pax in sacerdotibus et in omnibus sanctis eius A Ad Processionem

a02553

Deo gratias semper domine tibi gratias qui nos de tuis donis fatias fatiati de donis domini memores sumus sanctorum tuorum te laudamus te benedicimus deus noster alleluia alleluia. A Ad Processionem

a02559a

Dominus pars haereditatis meae et gloria AV Ad Processionem

a02560

Sicut ros hermon qui descendit in montem Sion sic descendat super te dei benedictionem A Ad Processionem

a02560a

Ecce quam bonum* AV Ad Processionem

a02670

Miserere spiritus paraclitus consolatio mea illuminatio mea miserere domine deus trinitas et unitas te laudo te adoro te confiteor pax mea spes mea laus mea pulchritudo mea beatitudo mea tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio semper et ubique in saecula sempiterna amen A Ad Processionem

a02671

Benedic domine domum istam et omnem congregationem quae habitat in ea alleluia A Ad Processionem

a02671a

Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te AV Ad Processionem

a02671b

Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui AV Ad Processionem

a02672

Signum salutis pone domine Jesu non permittas introire angelum percutientem alleluia A Ad Processionem

a03025

Prope est dominus omnibus invocantibus eum in veritate custodit dominus omnes diligentes se idcirco laudationes domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus alleluia A Ad Processionem

a03026

Dignare domine die isto sine peccato nos custodire qui fuisti dignatus visitare infernum et eos qui in tenebris tenebantur per te domine lucem magnam viderunt venire exsurgentesque cum gaudio psallentes tibi ut non ingrediantur cum his qui peccaverunt tibi memento domine Jesu qui locutus es et dixisti ubi fuerunt duo vel tres congregati in nomine meo et ego ero in medio eorum alleluia A Ad Processionem

a03027

Deus tu convertens vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis alleluia alleluia A Ad Processionem

a03028

Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit alleluia alleluia A Ad Processionem

a03029

Spiritus sanctus in te descendet Maria ne timeas habebis in utero filium dei ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries filium alleluia A Ad Processionem

a05242

Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia A Ad Processionem

a05950

Sicut pastor portat ovem perditam ad gregem suum sic porto et complector vos dicit Dominus ego feci et ego feram ego creavi et ego sustinui ego redemi vos ego dimittam peccata vestra sanctus sanctus sanctus Israel A Ad Processionem

a05951

Intrantes in templum omnis congregatio trinum adorantes in personis Dominum A Ad Processionem

a06946

Admitte piissima Dei genitrix nostras preces intra sacrarium exauditionis et reporta nobis antidotum reconciliationis A Ad Processionem

a07651

Domine rex omnipotens creator omnium rerum aperi fontem pietatis tuae et infunde terram pluviam super te benedictionis A Ad Processionem

a07659

Respice cuncta quia tua sunt Domine et da faciem roris super terram A Ad Processionem

a07660

Exaudi Domine populum tuum toto tibi prostratum et irriga terram salutis tuae ut arida restaures dextera tua Dominus Deus noster A Ad Processionem

a07661

Terribile est Christe judicium tuum ubi cherubim et seraphim contremiscunt ubi angeli tremunt qui non peccaverunt ubi justi terrentur qui placuerunt coram te Domine illi splendore tuo satiantur libera salvator libera populum tuum de morte aeterna A Ad Processionem