Gaudentii | Cantus Index for Office and Mass

Gaudentii

Gaudentii

Gaudentius, Bishop of Novara

Feast date: 
Jan.22
Day: 
22
Month: 
1
Notes: 
Holweck, p. 415;
Feast code: 
14012220

Chants related to the feast

Displaying 1 - 22 of 22 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001202

Ab ipsis cunabulis religionis ordine beatus vir et propositum tenuit et sapientia viguit A Gaudentii

001273

Adhaesit beato Eusebio praesuli sanctus Gaudentius et pariter cum ipso in exsilio conatus est aggredere A Gaudentii

001609

Beatus Ambrosius dum hunc sanctum Gaudentium videret per spiritum ejus pontificem esse praedixit A Gaudentii

001627

Beatus Gaudentius eporediense urbe ortus ab infantia deum credidit et adoravit A Gaudentii

001628

Beatus Gaudentius post transitum inhumatus jacuit sex mensibus et duodecim diebus crescente caesarie capitis ac barba et ungularum longitudine ut viventem crederent eum ut viverent in Christo A Gaudentii

002448

Dum essent aedis pontificii quattuor lustra vicinum obitus sui diem adesse praedixit A Gaudentii

002862

Felix tanti meriti beati viri qui primus doctor meruit et postea esse sacerdos A Gaudentii

002890

Formam se exhibuit vivendo beatus Gaudentius juvenis quasi in templo dei praeparetur esse sacerdos A Gaudentii

003066

Hic sanctus vir occurrit beato Ambrosio dixit ero creandus episcopus sed ab alio non a te pater sancte A Gaudentii

003368

Inter multa miracula fixit beatum Ambrosium et equum ejus donec ad videndum eum conaretur reverti A Gaudentii

003528

Jussu consors beati Eusebii tribus annis beatus Gaudentius post ipse Vercellensem corroboravit ecclesiam A Gaudentii

003804

Monebat populum verba dei ut audiendo pertinerent et ad caelestia regna cottidie properarent A Gaudentii

004055

O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur A Gaudentii

004322

Positis in juventute beatus Gaudentius ecclesiasticam regulam tota virtute secutus est A Gaudentii

004611

Renuntiatis parentibus Novariam pervenit urbem ibi sancto Laurentio factus est discipulus sequendi vestigia Christi A Gaudentii

004667

Romae quaedam puella vexabatur a daemone ad sepulcrum veniens beati Petri apostoli responsum accepit ut Novariam veniret et a sancto Gaudentio curaretur quod factum est A Gaudentii

006173

Beati Christi famulus praesul Gaudentius carnis cogitatione sancto spiritu radiatus parvipendens Novariam petiit ibi sancti confessoris socius factus est Laurentii in fide Christi R Gaudentii

006173a

Cujus quoque magisterio sacris litteris imbutus divini verbi inclytus factus est praedicator Novariensem roborandam plebem V Gaudentii

007365

Pater sanctus dum sacra proprio regi crescerent monita terris membra caelo reddidit spiritum R Gaudentii

007365a

Gloriosa cujus membra in pace sepulta sunt memoria ejus non derelinquetur V Gaudentii

007396

Positus in juventute beatus Gaudentius studiose secutus est normam canonicae vitae R Gaudentii

007396a

Ab ipsis namque cunabulis ecclesiasticam sectandam regulam devotus ordinem religionis tenuit serviens domino sine querela V Gaudentii