Zenonis | Cantus Index for Office and Mass

Zenonis

Zenonis

Zeno, Martyr, Bishop of Verona

Feast date: 
Apr.12
Day: 
12
Month: 
4
Notes: 
Holweck, p.1048;
Feast code: 
14041200

Chants related to the feast

Displaying 1 - 32 of 32 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001206

Ab utero matris fuit sanctificans beatus Zeno et a cunabulis benedictus alleluia A Zenonis

001218

Acceptam beatus Zeno coronam a rege distribuit pauperibus dicens si dominus operatur excelsa ipsi perpetuae laudis referatur et gloriam alleluia A Zenonis

001302

Affabilis ita erat in sermonibus et in habitu mitis ut deus in ipso collaudaretur ab omnibus venientibus ad se alleluia A Zenonis

001679

Beatus Zeno dixit non te permittit dominus aliquid agere adversus servum suum alleluia A Zenonis

001786

Christi namque sacerdos ab omni daemonicae incursionis ludificationem sanam filiam regis alleluia A Zenonis

001909

Continuis jejuniis et orationibus crebris a domino petebat ut sibi aditum praedicationis in populos aperiret alleluia A Zenonis

002412

Dominus Jesus Christus omnipotens est oportet enim ut mirabilia dei omnibus manifestentur alleluia A Zenonis

002452

Dum exercitio piscationis fungeretur in fluvio vidit quemdam hominem in plaustro sedentem per praeceps in amne demergi alleluia A Zenonis

002481

Dum Zeno pontificatus honore valde polleret meritis non paucis existentibus Gallieni Caesaris filiam a ruinosa peste dei virtute sanavit alleluia A Zenonis

002825

Exsurgens beatus sacerdos fecit orationem perrexitque ad palatium ubi affligebatur pro sua filia rex alleluia A Zenonis

003336

Ingrediente Christi confessore palatium facto crucis signo per os puellae daemon clamavit dicens tu Zeno venisti ad expellendum me et propter tuam sanctitatem stare non possum alleluia A Zenonis

003768

Miserabilis pater totaque domus regia maerore affligebatur eo quod acriter puella suffocaretur alleluia A Zenonis

004389

Probitate et scientiae jugibus incrementis ad hoc pertingere meruit ut per sacerrimam vitam pastor in populis efficeretur alleluia A Zenonis

004672

Sacerdos dei Zeno sedebat super lapidem et artis apostolicae documenta sequens piscabatur in flumine alleluia A Zenonis

005133

Tenens beatus Zeno manum puellae dicens in nomine domini mei Jesu Christi praecipio tibi exi ab ea daemon alleluia A Zenonis

005429

Vir dei elevata sursum manu fecit signum crucis dicens revertere retro Satanas ne perimas hominem quem deus creavit alleluia A Zenonis

006007

Ab utero sanctificatus beatus Zeno et a cunabulis benedictus ad hoc pertingere meruit ut pastor in populis per sacerrimam vitam efficeretur alleluia alleluia R Zenonis

006007a

In omnem terram sonus exiit conversationis ejus et sanctitas luculenter emicuit V Zenonis

006059

Affabilis ita erat in sermonibus et mansuetudine atque habitu mitis ut deus in ipso collaudaretur ab omnibus ad se venientibus alleluia alleluia R Zenonis

006059a

Ita exsistebat alacer ut mox ad eum properarent relictis idolis domino crederent Jesu Christo V Zenonis

006545

Dum in fluvio Athesis piscationis exercitio fungeretur erectis sursum oculis vidit quemdam hominem in plaustro sedentem bobus subjunctis in amnem demergi alleluia alleluia R Zenonis

006545a

Tanta enim velocitate ferebatur ut cunctis ostenderetur antiqui hostis arte peractum V Zenonis

006651

Elevata sursum manu beatus Zeno fecit sanctae crucis signum frequenti voce et dixit revertere retro Satanas ne perimas hominem quem deus creavit alleluia alleluia alleluia R Zenonis

006651a

Quod signum ut vidit daemon evanuit velut fumus cum clamoribus ac stridore nefando V Zenonis

006729

Festinans itaque daemon ingressus est palatium Caesaris Gallieni et comprehensam ejus unicam filiam coepit eam crudeliter vexare alleluia alleluia R Zenonis

006729a

Miserabilis pater simulque tota domus ejus cruciatu et moerore affligebatur V Zenonis

006828

Hic est sacer antistes Zeno quem gemina virtute dominus sanctitatis et sapientia decoravit cujus praeclara fulserunt in mundum miracula et in caelis adeptus est angelorum commercia alleluia R Zenonis

006828a

Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est V Zenonis

006935

In secretiori partem oratorii continuis jejuniis et crebris orationibus a domino petebat ut sibi dignaretur aditum praedicationis in populos aperiret alleluia alleluia R Zenonis

006935a

Ad convertendas in amore Christi animas hominum die noctuque deditus erat V Zenonis

006960

Ingrediente Christi sacerdote palatium et facto crucis signo mox coepit daemon clamare dicens tu Zeno expellis me et ego propter tuam sanctitatem stare non possum alleluia alleluia alleluia R Zenonis

006960a

Et si hinc abiero eo Veronam ibique invenies me V Zenonis