Bernardini Senensis | Cantus Index for Office and Mass

Bernardini Senensis

Bernardini Senensis

Bernardinus degl' Albizzeschi of Siena, Confessor

Feast date: 
May.20
Day: 
20
Month: 
5
Notes: 
Holweck, p. 155;
Feast code: 
14052010

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01925

Sidus etruscis rutilas ab oris surgit et noctis tenebras repellit ac die profert italis serenum plaudite cantu | Dulciter captus teneris sub annis matris augustae laqueis amoris ad pedes ejus gemit atque pandit intima cordis | Corpus ut legi subigat tenellum saepe se diris cruciat flagellis et libens caena sibi jam parata pascit egenos | Condolens maestis animo benigno pauperi palmas aperit petenti languidos curat manibusque tergit tabida membra | Moribus castis hilarique vultu civium factus speculum suorum ejus extollunt celebrantque vitam laudibus omnes | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Bernardini Senensis

a01926

Se deo totum cupiens dicari saeculi pompis opibus relictis caelitus motus voluit minorum ducere vitam | Ordini adscriptus dei amore fervens semitas patris premit hinc fidelis et sacrum pandit resonat que Jesu nomen ubique | Nomen hoc signis radiisque pingi curat ac ejus retegens figuram bella compescit populisque pacem reddit amicam | Invocans nomen geminansque Jesu sanat aegrotos mala cuncta pellit luce collustrat misere sedentes mortis in umbra | Semper in vita fac ut ore corde nomen hoc sanctum veneremur omnes atque cum fructu repetamus inde ultima in hora | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen H Bernardini Senensis