Geraldi archiepiscopi bracharensis | Cantus Index for Office and Mass

Geraldi archiepiscopi bracharensis

Geraldi archiepiscopi bracharensis

Feast date: 
Dec.5
Day: 
5
Month: 
12

Chants related to the feast

Displaying 1 - 52 of 52 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a00196

Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00197

Beati Geraldi parentes priusquam pariter convenirent votum voverunt domino quod primum fructum quem de sua commixtionem perciperent perpetuo dei servitio manciparent R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00197a

Natus siquidem beatus Geraldus ac feliciter nutritus in ipso primordio suae pueritiae altari beati Petri a parentibus est oblatus V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00198

O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00199

Adest dies laetitiae In qua Geraldus hodie coronatur in aethere regno potitur gloriae H Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00374

Regem regum dominum adorare debemus qui sanctum suum Geraldum digne hodie mirificavit in caelum I Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00375

Geraldus gemma praesulum* H Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00376

Sanctus Geraldus a primitiva sua aetate altari beati Petri oblatus est perpetuo dei servitio A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00377

O felix dei confessor quem virginalis corporis integritas et animi commendat A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00378

Beatus dei amicus Geraldus qui inter confessores ceteros dignitatem obtinuisti daemonia a corporibus ejicere A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00379

Honorabilem festivitatem diei hodierne corde et animo devote veneremur qua beatus Geraldus Christi confessor ex hoc saeculo laetus migravit ad caelos et cum Christo regnat in aeternum R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00379a

Beatus itaque Geraldus peracto suae vitae tempore caelorum agminibus committatur V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00380

Sanctus itaque nobilissima prosapia pro creatus caturcensi regione ortus fore dignoscitur cujus parentes saeculari potestate sive dignitate praeclari voverunt primum fructum de sua commixtione perpetuo dei servitio manciparent R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00380a

Ortus puer et feliciter nutritus altari beati Petri in quoddam cenobio oblatus est V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00381

Confessor dei Geraldus virginalis integritate corporis insignis et animi puritate laudandus cujus vita divinae scientiae cibo refici cupiebat R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00381a

Quem deus tanta perfuderat gratia ut consiliis et exortationibus suis preferebatur ceteris V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00382

Hic est dei Geraldus servus qui in obitu suo cum diabolo dimicans eum devicit A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00383

Sanctitate quoque plenus virtute dei caecis et surdis visum et auditum praebebat A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00384

Puella quoque amens daemonis tentationem per devia discurrens sensum recuperavit et dei virtute avexatio ne diaboli Geraldus eam liberavit A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00385

Henricus comes qui tunc regno portugaliae dominabatur et omnes proceres cum eo existentes vimaranis ad celebrandum colloquium et egeas pelagii unus de illustribus regni a longo tempore excommunicatus quem sanctus Geraldus ante altare vimaranensis ecclesiae pontificalibus indutus ad celebrandum missam intuens ait secrestate egeam ab ecclesia alias missam a me hic non audietis R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00385a

Abiicite illum extra ecclesiam tamquam incestuosum publicum V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00387

Suadente diabolo dictus egeas contra sanctum dei gradu praecipii incendens et in eum verbis iniquis prorrumpens statim vexaria diabolo coepit et extra ecclesiam tamquam cadaver mortuum per pedes et manus asportatus est R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00387a

Peracto missae officio intuitu committis et procerum perrexit ad militem beatus Geraldus et cunctis astantibus et admirantibus daemonium ab eo expulsit V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00388

Eo namque tempore sanctus dei Geraldus in hispaniam descendens vacante tunc ecclesia bracharensi divino instinctu in archipraesulem est assumptus et consecratus et a papa paschali honorifice susceptus pallii dationem obtinuit R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00388a

Privilegia et immunitate ecclesiae nec non et metropoliticam in integrum dignitatem adeptus est V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00389

Beatus dei confessor febre praeventus obitum suum ante praescivit A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00390

Hodie Geraldus dei amicus caelos ingreditur ubi caelestis regni gloria potitur A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00391

Gaude civitas bracharensis cum tanto patrono quem deus in te sepeliri permisit pro quo immensa miracula deo obtinuisti A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00392

Inclytus dei confessor lucerna ardens ante deum hodie coronatus collos ingreditur cum quo caelestes cohortes ovant ubi sine fine regnat cum Christo gemma et vita praelatorum R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00392a

Beatus es vir dei qui pro terrenis caelestia possides et in angelorum collegio computatus es V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00393

Post obitum sancti viri adductum est corpus ad bracharensem ecclesiam et depositum ante altare virginis gloriosi et dum ibi tractaretur de ejus sepultura casu divino et inenarrabili in ecclesia bracharensi in cappella sancti Nicolai quam ipse construxerat et consecraverat adest nobile sepulcrum marmoreum quod a longo tempore in monasterium tibianensi honorifice custodiebatur R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00393a

Quo sepulto corpus ejus mirabiliter tumulatum est pro quo usque in hodiernum immensa miracula deus operatur V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00394

Sanctus dei Geraldus acuta febre praeventus dissolutionem corporis sui et obitum ante praedixit et astare vidit angelos dei diadema speciosum in manibus habentes et dicentes R Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00394a

Accipe hanc coronam quia die sequenti ea nostris manibus es coronandus V Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00395

O quam gloriosus es dei confessor cum quo in caelis gaudent animae sanctorum A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00396

In exalando spiritum tantus odor bonus turbam et domum perfudit ac si aromatum species inter esset A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00397

O virum ineffabilem quem nec fetor luxuriae nec ambitiosa voluptas tetigerunt A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00398

Corporis viribus destitutus rogavit circumstantes nec in animae suae exitu plangerent sed precibus et orationibus animam suam deo commendarent A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00399

Sanctus Geraldus in die sui obitus rogando dixit familiaribus et ceteris astantibus qui deum diligunt potu et cibo et luxuria abstinere deberent A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00400

Odor Geraldi* H Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00401

Amicus dei Geraldus cum obitum suum ante praescivit omnibus circumstantibus praecepit ut in exitu animae suae non lacrimosis clamoribus perstreperent sed omnes in oratione deum laudantes persisterent et anima ejus in corpore egressa et ab angelis suscepta domus impleta est ex odore suavissimo A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00402

O beate Geralde omnium corde ore voce cantande o patrone singularis amabilis intercede pro nobis ad dominum A Geraldi archiepiscopi bracharensis

a00403

Pater sancte Geralde beatissime praesulum gemma cunctorum bonorum institutor vas totius sanctitatis ora pro nobis ad deum qui te elegit in sacerdotem sibi ut digni efficiamur pro missionibus Christi A Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02254

Inclytus dei confessor lucerna ardens ante deum hodie coronatus caelos ingreditur cum quo caelestes cohortes ovant In Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02254a

Ubi sine fine regnat cum Christo gemma et vita praelatorum InV Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02255

Ubi sine fine regnat cum Christo gemma et vita praelatorum InV Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02256

Honorabilem festivitatem diei hodierne corde et animo devote veneremur qua beatus Geraldus Christi confessor ex hoc saeculo laetus migravit ad caelos Gr Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02256a

Beatus itaque Geraldus peracto vitae tempore caelorum agminibus commitatur GrV Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02257

Beatus itaque Geraldus peracto vitae tempore caelorum agminibus commitatur GrV Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02258

Gaude civitas bracharensis cum tanto patrono quem deus in te sepeliri permisit pro quo immensa miracula a deo obtinuisti Of Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02259

O quam gloriosus es dei confessor cum quo in caelis gaudent animae sanctorum Cm Geraldi archiepiscopi bracharensis

g02260

Alleluia Hic est servus dei Geraldus qui in obitu suo cum diabolo dimicans eum devincit Al Geraldi archiepiscopi bracharensis