Hermenegildi Martyris | Cantus Index for Office and Mass

Hermenegildi Martyris

Hermenegildi Martyris

Feast date: 
Apr.13
Day: 
13
Month: 
4

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01566

Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen H Hermenegildi Martyris

a01592

Nullis te genitor blanditiis trahit non vitae caperis divitis otio gemmarumve nitore regnandive cupidine | Diris non acies te gladii minis nec terret perimens carnificis furor nam mansura caducis praefers gaudia caelitum | Nunc nos e superum protege sedibus clemens atque preces dum canimus tua quaesitam nece palmam pronis auribus excipe | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | H Hermenegildi Martyris