Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris | Cantus Index for Office and Mass

Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris

Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris

Feast date: 
Nov.24
Day: 
24
Month: 
11

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01985

Exurge tellus Itala novoque plaude caeliti Marie superno ad inferum nomen Joannis insonet | Primis ab annis gaudia caduca mundi respuens Francisci ad instar pectore crucem sereno amplectitur | Hac fretus una perpeti adversa cuncta discupit et mille passim gratia doloris artes suggerit | Flagella tergum sauciant somnos abarcent lumina dapes negantur aridis illudit unda faucibus | At sponte qui se victima tanti rigoris exhibet caelestis hunc in ceteros facit benignum charitas | Votis rependit jurgia turbis egentium providet reosque solvens crimina iter salutis edocet | Virtute fulgens inclyta sic ille adivit sidera ibique numen intuens amoris igne exaestuat | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen H Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris

a01986

Quisquis molesta frangitur cura Joanni supplicet quid possit ille pendulae circum tabellae praedicant | Hoc invocato nomine febrilis aestus diffugit morbi recedunt deserit mors ipsa praedam territa | Pressus patenti in aequore nimbos quid horret navita adest Joannes effera tam vis procellae evanuit | Impune saxa corruunt fructus dat arbor inscios nutum jubentis turgida veretur unda fluminum | Venite quotquot fraudibus caecis avernus implicat venite quotquot jugiter premunt reatus pondera | Solator indigentium cunctis medelam porriget fides redibit mentibus complebit arbor pectora | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen H Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris

a01987

O ter quaterque nobilis montani eremi cellula cui sanctitatem contigit miram Joannis cernere | Tibi superbae proxima ab urbe turres invident tectum frequenter caelicum inmutat agmen sidera | Sacro calescens flamine lavatur hic in aethera Jesu tenello dulciter affigit illic oscula | Auditis ista virginis imago voces protulit fonte hoc perenni munera derivat ille in supplices | Tu qui beata e cellula opis fuisti prodigus locatus inter caelites preces clientium suscipe | Tui sub umbra nominis felix quiescat patria honore templa floreant ornentur urbes moribus | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen H Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris