Martinae Virginis et Martyris | Cantus Index for Office and Mass

Martinae Virginis et Martyris

Martinae Virginis et Martyris

Feast date: 
Jan.30
Day: 
30
Month: 
1

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01563

Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen H Martinae Virginis et Martyris

a01564

Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera praeli in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus exime vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen H Martinae Virginis et Martyris