Paschalis Babylon Confessoris | Cantus Index for Office and Mass

Paschalis Babylon Confessoris

Paschalis Babylon Confessoris

Feast date: 
May.17
Day: 
17
Month: 
5

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01994

Laetae devote celebret minorum turba Paschalem recolens frequenter quam pio sanctam venerans synaxim arsit amore | Dum puer pascit pecus iste seque pane jam pasci cupit angelorum hunc in excelsis meruit patente cernere caelo | Jugiter sacras inhians ad aras dum cibum vitae meditatur haeret totus et sancto liquefactus igne lucet et ardet | Increpans hostes fidei fidelis pane ait Christum recipi sacrato martyrem non dat gladius sed ipsum prompta voluntas | Qui quoad vixit coluit supernum tam pie panem reserat beatos morte jam clausos oculos velutque vivus adorat | Christe Paschalis meritis ut omnes corde nos mundo facias precamur caelica ut digne mereamur esca saepe cibari | Amen H Paschalis Babylon Confessoris

a01995

Splendor paternae gloriae adesto Jesu servulis ut queis micarit moribus Paschalis orbi concinant | Illum dies haec aurea terris refulgens attulit haec et decorum laurea victrice caelis retulit | Adhuc puer virtutibus excultus is nitentibus pia modesta sobria puraque vita claruit | Fervens minorum postmodum ingressus arctas semitas nil ad sinistram regulae ad dexteramve deviat | Hinc sancta membra saeviter flagris cruentis purpurat nullisque foedat sordibus casti pudoris lilia | Christum sequendo pauperem nil praeter hunc desiderat sed mundo in hoc ditescere sola cupit penuria | Ad usque mortem firmiter ut ver et ipse obediat vitae subit discrimina ne quando subdi desinat | Jesu tibi sit gloria merces perennis pauperum qui mente pura et simplici jussis tuis obtemperant | Amen H Paschalis Babylon Confessoris

a01996

Quam se deus mirabilem Paschale in almo praedicet noster chorus miracula ejus recensens concinat | Adest vocatus omnibus repente curat languidos parata queis sunt funera a mortis aufert faucibus | Hunc dum fides non haesitans matris dolentis invocat en surdus audit protinus caecusque cernit filius | Caesum securi sustinet quem vix cutis pars indicem ipsum sacerdos deprecans statim recepit integrum | Terram colonus aridam semel ligone percutit jugisque fontis rivulum armento et agris obtinet | Liquor sacro ex cadavere manat suavis triduo qui sanat insanabiles morbos tumores ulcera | Custos beati corporis auditur arca pulsibus lenis sonare in prosperis rebus tonare in tristibus | Almo precante famulo cor Christe nostrum suscita ne quando pulses januam stulto sopore torpeat | Amen H Paschalis Babylon Confessoris