Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis | Cantus Index for Office and Mass

Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

Feast date: 
Apr.26
Day: 
26
Month: 
4

Chants related to the feast

Displaying 1 - 13 of 13 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a00210

Beato Petro Jacobus nomen indidit qui eum a mortvis suscitavit haec est firma petra supra quam dominus ecclesiam suam Bracharensem aedificat Alleluia Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00211

Beatus Petrus prophetico et apostolico munere gloriosus potens in opere et sermone quod verbis docuit operibus comprobavit exaltans quasi tuba vocem suam Alleluia R Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00212

O beate Petre primus pastor et pontifex noster fidem quam in nobis plantasti precibus tuis adauge spem firma caritatem incende nequam quam ex eis perdas quas tibi dominus commisit oves Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00213

Regem regum dominum adoremus omnes Alleluia qui insignem patrem dedit nobis Petrum Alleluia I Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00214

Haec est bonus pastor qui animam posuit ut oves suas in solo verbo precibus e caelo pasceret alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00215

Beatus Petrus reguli filiae corpus a lepra et animam a peccato contagione mundavit Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00216

Christi sacerdos Christi hostia factus ante ipsum altare immolatus est Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00217

Fidelis servus qui domini vineam ut fructum afferret sanguine suo rigavit Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00218

Optimus parens qui ut filios instrueret tot ora apervit quot vulneribus confossus ocubuit Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00219

Evangelii praeco cum mortuus loqui non posset sanguinem fudit qui non provindicta sed provenia de terra clamaret Alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00220

O Petre beatissime angelorum vocibus decantande virtutum sedes sanctitatis norma preces effunde pro nobis ad dominum ut qui tua laudamus merita sequamur exempla alleluia A Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00227

Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est R Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis

a00227a

Vinculis carnis absolutus talentum sibi creditum domino suo duplicatum reportavit V Petri martyris de Rates archiepiscopi bracharensis