Teresiae Virginis | Cantus Index for Office and Mass

Teresiae Virginis

Teresiae Virginis

Feast date: 
Oct.15
Day: 
15
Month: 
10

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a01575

Regis superni nuntia domum paternam deseris terris Teresa barbaris Christum datura aut sanguinem | Sed te manet suavior mors poena poscit dulcior divini amoris cuspide in vulnus icta concides | O caritatis victima tu corda nostra concrema tibique gentes creditas Averni ab igne libere | Sit laus cum filio et spiritu paraclito tibique sancta trinitas nunc et per omne saeculum | Amen H Teresiae Virginis

a01576

Haec est dies qua candidae instar columbae caelitum ad sacra templa spiritus se transtulit Teresiae | Sponsique voces audiit veni soror de vertice Carmeli ad agni nuptias veni ad coronam gloriae | Te sponse Jesu virginum beati adorent ordines et nuptiali cantico laudent per omne saeculum | Amen H Teresiae Virginis