Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris | Cantus Index for Office and Mass

Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

Feast date: 
Mar.7
Day: 
7
Month: 
3

Chants related to the feast

Displaying 1 - 43 of 43 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a00918

Superna mater inclyta novis exsulta gaudiis quae tibi plebs haec subdita laetis offert praecordiis H Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02062

Felix Thomas doctor ecclesiae lumen mundi splendor Italiae candens virgo flore munditiae bina gaudet corona gloriae A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02063

Scandit doctor civis caelestium orbis decor dux lux fidelium norma limes lex morum omnium vas virtutum ad vitae bravium A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02064

Adsunt doctoris caelici Thomae festa sollemnia devotione supplici laudes promat ecclesia I Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02065

Doctor Thomas repletus gratia praemonstratus sacris oraculis mundi carnis hostisque vitia fugit exemplar datus saculis A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02066

Mentis innocentia flosque puritatis exstiterunt praevia luci veritatis A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02067

Ope doctoris caelici tota gaudet ecclesia fulget ordo Dominici peculiari gloria A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02068

Sancti viri verbum propheticum praemonstravit mundo mirificum sanctum Thomam doctorem caelicum sectaturum sanctum Dominicum R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02068a

Nam vir sanctus hunc matri gravidae ducem prompsit doctrinae lucidae V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02069

Christi pia tractus dulcedine mundum linquens probatur turbine pugil fortis raptus de ordine vicit prorsus pulsa libidine R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02069a

Erat pressa cruce mirifica renes cingit manus angelica V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02070

O anima sanctissima qua contemplante dulciter corpus linquebat infima stans sursum mirabiliter R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02070a

Nullo prorsus fultus subsidio levabatur in raptus gaudio V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02071

O mundus dei gratiae vincens quodvis miraculum pestiferae superbiae numquam praesensit stimulum A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02072

Prece curat socium febrem patientem et in ora vestium sanguinem fundentem A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02073

Stella cadens emicat stuporem dans insolitum qui instantem indicat beati Thomae transitum A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02074

De excelsis fons sapientiae sancto Thomae infudit copiam tamquam flumen clarae scientiae qui susceptam refudit gratiam dum fluentis summae peritiae rigat totam sanctam ecclesiam R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02074a

Stilus brevis grata facundia celsa clara firma sententia V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02075

Felix doctor cujus solatio angelorum servit attentio Petrus Paulus favent obsequio dei mater mulcet alloquio R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02075a

Elevatus a terra cernitur crucifixus ei colloquitur V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02076

Sidus missum Thomae de superis novo signo divini muneris hunc caelestem demonstrat caeteris verbo vita doctrina litteris R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02076a

Quam excelsus quem cali praedicant quam praeclarus quem stellae indicant V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02077

Instante vitae termino vidit regna caelestia et revelante domino novit optata praemia A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02078

Seminavit hic largiter doctor virtuosus metit illic feliciter victor gloriosus A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02079

Sidus de nube trahitur de foeno flos eligitur adeps de carne tollitur dum Thomas caelo redditur A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02080

Scholas Thomae Paulus ingreditur sacra simul fantur mysteria digne tandem per raptum trahitur vir caelestis ad vitae praemia R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02080a

Clamor fratris trinus emittitur doctor noster a nobis tollitur V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02081

Beati Thomae gloria divo fulsit miraculo odoris fragrantia mira fluxit ex tumulo qui nitens pudicitia vixit absque piaculo R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02081a

Hic speciali gratia lustrato mentis oculo celsa novit mysteria caeli doctus oraculo V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02082

Sertum gestans cum torque duplici caput gemmis ornatum cernitur et monili fulgoris caelici lux emissa mundo diffunditur Augustinus fratri sic loquitur R Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02082a

Thomas mihi par est in gloria virginali praestans munditia V Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02083

Adest dies laetitiae quo Thomas doctor inclytus fit civis caeli curiae bina corona praeditus A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02084

Aurum sub terra tegitur et lucerna sub modio sed virtus dei cernitur miraculorum radio A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02085

Alma mater ecclesia Christi fundata sanguine sceptra conscendit gaudia novi doctoris lumine A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02086

Pressus vi daemonii cito liberatur raptu mersus fluvii vitae restauratur A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02087

Tumor gulae pellitur leprosus sanatur caeco lumen redditur claudo gressus datur A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02091

Viror carnis flore munditiae vigor vitae fructu justitiae splendor verbi dono scientiae te decorant stantem in acie te coronant in statu gloriae A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02093

Militantis doctor ecclesiae virginali florens munditia triumphantis optata curiae sancte Thoma largire gaudia A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02094

Collaudetur Christus rex gloriae qui per Thomam lumen ecclesiae mundum replet doctrina gratiae A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

a02095

O Thoma laus et gloria praedicatorum ordinis nos transfer ad caelestia professor sacri numinis A Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

ah52352

Exsultet mentis jubilo laudans turba fidelium errorum pulso nubilo per novi solis radium | Thomas in mundi vespere fudit thesauros gratiae donis plenus ex aethere morum et sapientiae | De cujus fonte luminis verbi coruscant faculae scripturae sacrae numinis et veritatis regulae | Fulgens doctrinae radiis clarus vitae munditia splendens miris prodigiis dat toti mundo gaudia | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini H Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

ah52353

Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini H Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris

ah52354

Lauda mater ecclesia Thomae felicem exitum qui pervenit ad gaudia per verbi vitae meritum | Fossa nova tunc suscipit thecam thesauri gratiae cum Christus Thomam efficit heredem regni gloriae | Manens doctrinae veritas et funeris integritas mira fragrans suavitas aegris collata sanitas | Monstrant haec dignum laudibus terrae ponto et superis nos juvet suis precibus deo commendet meritis | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini H Thomae de Aquino Confessoris et Ecclesiae Doctoris