Venantii Martyris | Cantus Index for Office and Mass

Venantii Martyris

Venantii Martyris

Feast date: 
May.18
Day: 
18
Month: 
5

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

a02002

Martyr dei Venantius lux et decus Camertium tortore victo et judice laetus triumphum concinit | Annis puer post vincula post carceres post verbera longa fame frementibus cibus datur leonibus | Sed ejus innocentiae parcit leonum immanitas pedesque lambunt martyris irae famisque immemores | Verso deorsum vertice haurire fumum cogitur costas utrimque et viscera succensa lampas ustulat | Sit laus patri si filio tibique sancte spiritus da per preces Venantii beata nobis gaudia | Amen H Venantii Martyris

a02003

Athleta Christi nobilis idola damnat gentium deique amore saucius vitae pericla despicit | Loris revinctus asperis e rupe praeceps volvitur spineta vultum lancinant per saxa corpus scinditur | Dum membra raptant martyris languent siti satellites signo crucis Venantius e rupe fontes elicit | Bellator o fortissime qui perfidis tortoribus e caute praebes poculum nos rore gratiae irriga | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus da per preces Venantii beata nobis gaudia | Amen H Venantii Martyris

a02004

Dum nocte pulsa lucifer diem propinquam nuntiat nobis refert Venantius lucis beate munera | Nam criminum caliginem Stygisque noctem depulit veroque cives lumine divinitatis imbuit | Aquis sacri baptismatis lustravit ille patriam quos tinxit unda milites in astra misit martyres | Nunc angelorum particeps adesto votis supplicum procul repelle crimina tuumque lumen ingere | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus da per preces Venantii beata nobis gaudia | Amen H Venantii Martyris